Immagini della pagina
PDF
ePub

Sardinia pars Romam, pars in Ætoliam, eodem quo Siculam.

3. Priusquam consules in provincias proficiscerentur, prodigia per pontifices procurari placuit. Romæ Junonis Lucinæ templum de cælo tactum erat, ita ut fastigium valvæque deformarentur. Puteolis pluribus locis murus et porta fulmine icta, et duo homines exanimati. Nursiæ sereno satis constabat nimbum ortum : ibi

quoque duos liberos homines exanimatos. Terra apud se pluisse Tusculani nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse. Ea procurata, Latinæque instaurata; quod Laurentibus carnis,' quæ dari debet, data non fuerat. Supplicatio quoque earum religionum causa fuit, quibus Diis decemviri ex libris ut fieret ediderunt. Decem ingenui, decem virgines, patrimi omnes matrimique, ad id sacrificium adhibiti; et decemviri nocte lactentibus" rem divinam fecerunt. P. Cornelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur, fornicem in Capitolio adversus viam, qua in Capitolium ascenditur,"? cum signis septem auratis et

. Ad expianda hæc prodigia quæ religionem incusserant.

* Sacrificurunt nocte decemviri hostias nondum ab ubere matrum depulsas, veluti agnos, suculos, vitulos.

8 Sant qui legant terram.-9 • Td carnis, auctore Prisciano, interpretes in casu primo positum esse statuunt. Sed cum hujus insolentioris formæ exempla desint, equidem aut ante aut post carnis, vocem aliquam, v. c. pars vel portio, vel simile nomen, excidisse suspicor.' Doering. Mox deberet pro que dari debet lectio est, teste Sigon, vetostorum librorum.–10. Causa fuit Diis, quibus ut fieret supplicatio, decemviri ex libris ediderunt. Ordo verborum a librariis forte perturbatus est, et post fuit inserendom et, aut major distincrio restituenda. Td ut primus omisit Grut. et ante fieret Ms. Harl. et quædam edd. antt. adjecerunt sacra, forsan ex glossa, qua verbum fieri eo sensu capiendum significavit.' Rupert. •Crev, impeditiorem orationem hac emendatione expedire tentavit, Quibus Diis fieret, decemviri ex libris ediderunt.' Doering. Causa fuit. Quibus Gron. Crev. Kreyssig. Tò ut del. Gron. Doujat. Crev.-11 Male in quibusd. librr. vett. laciantibus.12 Escenditur Kreys

NOTA · Carnis, quæ dari debet] E Latii usurpatum tamen a Livio hic notat populis, qnibus distribui solebat por Priscianus. tio victimæ Jovi Latiari mactatæ, fu d Patrimi omnes matrimique] Gall. isse Laurentes nemo nescit : at carnis qui lous avoient encore leur père et leur in recto casu dici pro caro, novam; mère.

duobus equis, et marmorea duo labra ante fornicem posuit. Per eosdem dies principes Ætolorum tres et quadraginta, inter quos Damocritus et frater ejus erant, ab duabus cohortibus, missis a M'. Acilio, Romam deducti, et in Lautumias 13e conjecti sunt. Cohortes inde ad exercitum redire, L. Cornelius consul jussit. Legati a Ptolemæo et Cleopatra, regibus Ægypti, gratulantes, quod M'. Acilius consul Antiochum regem Græcia expulisset, venerunt, adhortantesque, ut in Asiam exercitum trajicerent,"4 'omnia perculsa metu non in Asia modo, sed etiam in Syria, esse; reges Ægypti ad ea, quæ censuisset senatus, paratos fore.' Gratiæ regibus actæ: legatis munera dari jussa, in singulos quaternum millium æris.?

4. L. Cornelius consul, peractis, quæ Romæ agenda erant, pro concione edixit, ut milites, quos ipse in supplementum scripsisset, quique in Bruttiis cum A. Cornelio proprætore essent, ut hi omnes Idibus Quintilibus Brundisium convenirent. Item tres legatos nominavit, Sex, Digitium, L. Apustium, C. Fabricium Luscinum, qui ex ora maritima undique naves Brundisium contraherent; et, omnibus jam paratis, paludatus ab Urbe est profectus. Ad quinque millia voluntariorum ex Romanis sociisque, qui emerita stipendia sub imperatore P, Africano habebant, præsto fuere exeunti consuli, et nomina dederunt. Per eos dies, quibus est profectus ad bellum consul, ludis Apollinaribus, ante diem quintum Idus Quintiles, coelo sereno interdiu obscurata lux est,t cum luna sub orbem solis sub

sig.-13 Latomias edd. ante Gron.-14 Traduceret Gron. Crev. traducerent Doujat.

NOTÆ e In Laut umias] Lapidicinas quas ales auctore Plin. lib. XXXIII. cap. 3. Siculi Græce natoulas, Latini Lautu. Id Hotomannus ad hunc annum remias dixere; et sic legitur in scriptis fert. Itaque hæc quatuor millia vix melioribas. Tetrum hoc nomine car efficient Gallicæ monetæ hodiernæ cerem Dionysius tyrannus Syracusis libras sexdecim supra centum, cum primus exciderat.

assibns nostris tredecim ac denariis I Quaternum millium æris] Lege quatuor. Papiria, a L. Papirio Carbone tribuno + Obscurata lux est] Defectus ille plebis lata, asses facti sunt semunci- solis, ex calculo Dionysii Petavii,con

isset. Et L. Æmilius Regillus, cui navalis provincia evenerat, eodem tempore profectus est. L. Aurunculeio negotium ab senatu datum est, ut triginta quinqueremes, viginti triremes faceret; quia fama erat, Antiochum post prælium navale majorem classem aliquanto reparare. Ætoli, postquam "5 legati ab Roma retulerunt, nullam spem pacis esse, quanquam omnis ora maritima eorum, quæ in Peloponnesum versa est, depopulata ab Achæis erat, periculi magis, quam damni, memores, ut Romanis intercluderent iter, Coracem montem occupaverunt. Neque enim dubitabant, ad oppugnationem Naupacti eos principio veris redituros esse. Acilio, qui id expectari sciebat, satius visum est, inopinatam aggredi rem, et Lamiam oppugnare. Nam et a Philippo prope ad excidium adductos esse ;8 et tunc 16 eo ipso, quod nihil tale timerent, opprimi incautos posse. Profectus ab Elatia primum in hostium terra circa Sperchium '7 amnem posuit castra: inde nocte motis signis, prima luce corona mænia' est aggressus.

5. Magnus pavor ac tumultus, ut in re improvisa, fuit. Constantius tamen, quam quis facturos crederet, in tam subito periculo, cum viri propugnarent, fæminæ tela omnis generis saxaque in muros gererent, jam 18 multifariam scalis appositis, urbem eo die defenderunt. Acilius, signo receptui dato, suos in castra medio ferme die 19 reduxit; et tunc cibo et quiete refectis corporibus, priusquam prætorium dimitteret, denuntiavit, 'ut ante lucem armati paratique essent. Nisi expugnata arbe, se eos in castra non reducturum.' Eodem tempore, quo pridie, pluribus locis aggressus, cum oppidanos jam vires, jam tela, jam ante

15 Priusquam Gron.—16 Magis placet nunc, quod est in qnibusd. codd. apud Drak.-17 Spercheum, ut sup. Kreyssig.

NOTÆ

venit anno periodi Julianæ 4524. cy b In hostium terra] Non in Ætolia clo solis 16. lunæ 2. Martii 14. feria ipsa, sed in Ætolorum ditione, quæ 2. J. Clericus.

circa sinum Maliacum. $ Adductos esse) Ætolos.

i Mania] Lamiæ.

omnia animus deficeret, intra paucas horas urbem cepit. Ibi, partim divendita, partim divisa præda, consilium habitum, quid deinde faceret. Nemini ad Naupactum iri placuit, occupato ad Coracem ab Ætolis saltu. Ne tamen segnia æstiva essent, et Ætoli non impetratam pacem ab senatu nibilominus per suam cunctationem haberent, oppugnare Acilius Amphissam k statuit. Ab Heraclea per Etam exercitus eo ductus. Cum ad mænia castra posuisset, non corona, sicut Lamiam, sed operibus oppugnare urbem est adortus. Pluribus simul locis aries admovebatur; et cum quaterentur muri, nihil adversus tale machinationis 20 genus parare, ant comminisci oppidani conabantur. Omnis spes in armis et audacia erat. Eruptionibus crebris et stationes hostium, et eos ipsos, qui circa opera et machinas erant, turbabant.

6. Multis tamen locis murus decussus erat, cum allatum est, successorem, Apolloniæ exposito exercita, per Epirum ac Thessaliam venire. Cum tredecim millibus a peditum et quingentis equitibus consul veniebat. Jam in sinum Maliacum 3 venerat, et præmissis Hypatam, qui tradere

18 Jam del. Gron. Donjat. Crev.-19 Diei edd. ante Sigon.—20 Oppugnationis Crev.-1 Erat, eruptionibusque Gron. Donjat. Crev. Mox scripti machinationes pro machinas.

2 Cum tribus millibus omnes Mss. et edd. antt. teste Rupert. Vid. Not.

NOTÆ

Acilius Amphissam] Io Phocidis leguntur addita sociorum quinque et Locrorum Ozolarum continio fuit millia; quibns se ultro adjunxerunt Amphissa ; sed tunc in Ætolorum totidem ex veteranorum numero cap. potestate ant societate erat: Am- 4. qui numeri simul juncti tredecim phissæi enim, offensi graveolentia millia efficiunt; ut recte Sigon, noLocrorum, se ad Ætolos applicue. tavit. rant. Hæc urbs nomen adhuc ser w Jam in sinum Maliacum venerat] vare dicitur a quibusdam, quanquam In scriptis legitur, jam in sinu Maliaco Nigro Lambina hodie dicatur.

cenerat. Sigon, corrigit in finem Ma. ' Cum tredecim millibus peditum] liacum venerat ; ut satisfieret miranti Scripti babent, cum tribus millibus pe. Glareano, quod ante in Maliacum siditum : sed in numero haud dubie

num quam Hy patam consul venispeccant, ut colligitur ex cap. 2. ubi set : nam recta venienti ex Epiro præter tria millia civium Romanorum prior haud dubie occurrebat Hypata, L. Seipioni in supplementum data, quam Maliacus sinus, Sed nec ne.

urbem juberent, postquam responsum est, nihil, nisi ex communi Ætolorum decreto, facturos; ne teneret se oppugnatio Hypatæ, nondum Amphissa recepta, præmisso fratre Africano, Amphissam ducit. Sub adventum eorum oppidani, relicta urbe, (jam enim magna ex parte nudata mænibus erat,) in arcem, quam inexpugnabilem habent, omnes armati atque inermes concessere. Consul sex millia ferme passuum inde posuit castra. Eo legati Athenienses primum ad P. Scipionem, prægressum agmen, (sicut ante dictum est,) deinde ad consulem venerunt, deprecantes pro Ætolis. Clementius responsum ab Africano tulerunt; qui, causam relinquendi honeste Ætolici belli quærens, Asiam et regem Antiochum spectabat, jusseratque Athenienses, non Romanis solum, ut pacem bello præferrent, sed etiam Ætolis persuadere. Celeriter, auctoribus Atheniensibus, frequens ab Hypata legatio Ætolorum venit; et spem pacis eis sermo etiam Africani, quem priorem adierunt, auxit, commemorantis, ‘multas gentes popalosque in Hispania prius, deinde in Africa, in fidem suam venisse. In omnibus se majora clementiæ benignitatisque, quam virtutis bellicæ, monumenta reliquisse. Perfecta videbatur res, cum aditus consul idem illud responsum retulit,4 quo fugatio ab senatu fuerant. Eo tanquam novo cum icti Ætoli essent, (nihil enim nec legatione Atheniensium, nec placido Africani responso profectums videbant,) referre ad suos dixerunt velle.

7. Reditum inde Hypatam est, nec consilium expedie

Delph. inf.-3 Vid. Not. Delph. inf.-4 Reddidit conj. Jac. Gron.-5 • Magis placet perfectum, quod est in plurimis codd. apnd Drakenb. Id enim (ut nihil de rariore usu toù profectus dicam) præcedentibus verbis, Perfecta videbatur res, melius respondet.' Doering.

NOTÆ cesse est belli ducem in expeditio. Hypatam, quæ adhuc in hostium erat nibus suis itinerum ordinem sequi; potestate: nec vero eam nunc opcausamque babere potuit consul Scl- pugnandam censuit, sed longe inde pio Heracleam, Thaumacos, Lamiam, Amphissam profectus est. erepta puper Ætolis circa sinum Ma. Quo fugati] Sup. cap. 1. liacam oppida, prius adeundi, quam Delph. et Var, Clas. Livius.

9 Q

« IndietroContinua »