Immagini della pagina
PDF
ePub

batur. Nam neque, unde mille talentum daretur, erat; et, permisso libero arbitrio, ne in corpora sua sæviretur, metuebant. Redire itaque eosdem legatos ad consulem et Africanum jusserunt, et petere, ut, si dare vere pacem, non tantum ostendere, frustrantes spem miserorum, vellent, aut ex summa pecuniæ demerent, aut permissionem extra civium corpora fieri juberent. Nihil impetratum, ut mutaret consul; et ea quoque irrita legatio dimissa est. Secuti et Athenienses sunt; et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Ætolos, et complorantes inutili lamentatione fortunam gentis, ad spem revocavit, auctor inducias sex mensium petendi, ut legatos Romam mittere possent. Dilationem nihil ad præsentia mala, quippe quæ ultima essent, adjecturam. Levari per multos casus, tempore interposito, præsentes clades posse.' Auctore Echedemo iidem missi, prius P. Scipione convento, per eum inducias temporis ejus, quod petebant, a consule impetraverunt; et, soluta obsidione Amphissæ, M'. Acilius, tradito consuli exercitu, provincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam repetit, ut per Macedoniam Thraciamque duceret in Asiam. Tum Africanus fratri, 'Iter, quod insistis, L. Scipio, ego quoque approbo; sed totum id vertitur in voluntate Philippi. Qui, si imperio nostro fidus est, et iter et commeatus et omnia, quæ in longo itinere exercitus alunt juvantque, nobis suppeditabit. Si is destituat, nihil per Thraciam satis tutum habebis. Itaque prius regis animum explorari placet. Optime explorabitur, si nihil ex præparato agentem opprimet, qui mittetur.' Ti. Sempronius Gracchus, longe tum acerrimus juvenum ad id delectus, per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissa (inde enim est dimissus) die tertio Pellam pervenit. In convivio rex erat, et in multum vini proces

6 T quippe carent edd. ante Gron.-7 Leg. fortasse destituit putat Duk.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

8

serat: ea ipsa remissio animi suspicionem demsit, novare eum quicquam velle. Et tum quidem comiter acceptus hospes. Postero die commeatus exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, vias, ubi transitus difficiles erant, munitas vidit. Hæc referens eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli. Inde certiore et majore spe lætus exercitus ad præparata omnia in Macedoniam pervenit. Venientes regio apparatu et9 accepit, et prosecutus est rex. Multa in eo et dexteritas, et humanitas visa, quæ commendabilia apud Africanum erant; virum, sicut ad 10 cetera egregium, ita a comitate, quæ sine luxuria esset, non aversum. Inde non per Macedoniam modo, sed etiam Thraciam, prosequente et præparante omnia Philippo, ad Hellespontum perventum est.

8. Antiochus post navalem ad Corycum pugnam, cum totam hyemem liberam in apparatus terrestres maritimosque habuisset, classi maxime reparandæ, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat. Succurrebat, 'Superatum se, cum classis abfuisset Rhodiorum. Quod si ea quoque (nec commissuros Rhodios, ut iterum morarentur) certamini adesset, magno sibi navium numero opus fore, ut viribus et magnitudine classem hostium æquaret.' Itaque et Hannibalem in Syriam miserat ad Phoenicum arcessendas naves, et Polyxenidam, quo minus prospere gesta res erat, eo enisius et eas, quæ erant, reficere, et alias parare naves jussit. Ipse in Phrygia hybernavit,' undique

-8 Transitu Gron. Doujat. Crev.-9 Et del. eæd.-10 'J. F. Gron. Tò ad

NOTE

P Nec commissuros] Supple provi- tim etiam Chiutaje: ejus capnt Laodebat, vel reputabat.

↑ In Phrygia hybernavit] Duplex in Asia Minori Phrygia fuit: major, quæ postea Pacatiana, sive Salutaris, in mediterraneis, a Bithynia in Lyciam et Pamphyliam protensa; nunc Germian dicta, Castaldo teste; par

dicea altera minor ad Hellespontum, quæ et Troas, et Epictetos, quasi adjectitiam dicas: postea Hellesponti provinciæ pars: nunc Sarcan, vel Sacrum, eidem Castaldo. Antiochus in priori hyemem transegit.

auxilia arcessens: etiam in Gallogræciam' miserat. Bellicosiores ea tempestate erant,'Gallicos adhuc, nondum exoleta stirpe gentis, servantes animos. Filium Seleucum in Æolide reliquerat cum exercitu ad maritimas continendas urbes; quas illinc a Pergamo Eumenes, hinc a Phocæa Erythrisque Romani solicitabant. Classis Romana, sicut ante dictum est, ad Canas hybernabat. Eo media ferme hyeme rex Eumenes cum duobus millibus peditum, equitibus centum, venit. Is, cum magnam prædam agi posse dixisset ex hostium agro, qui circa Thyatira' esset, hortando perpulit Livium, ut quinque millia militum secum mitteret. Missi ingentem prædam intra paucos dies averterunt.

9. Inter hæc Phocææ seditio orta, quibusdam ad Antiochum multitudinis animos avocantibus. Gravia hyberna navium erant ; grave tributum, quod togæ quingentæ imperatæ erant cum quingentis tunicis; gravis etiam inopia frumenti, propter quam naves quoque et præsidium Romanum excessit. Tum vero liberata metu factio erat, quæ plebem in concionibus ad Antiochum trahebat. Senatus et optimates in Romana societate perstandum censebant: defectionis auctores plus apud multitudinem valuerunt. Rhodii, quo magis cessatum priore æstate erat, eo maturius æquinoctio verno eundem Pausistratum classis præfectum cum sex et triginta navibus miserunt. Jam Livius a Canis cum triginta navibus et septem quadriremibus, quas secum

NOTE

* In Gallogræciam] Galatia Minoris Asiæ provincia, decerpta fere fuerat ex veteri Phrygia, Tectosagum aliorumque Gallorum in Asiam transitu, post vastatam victricibus armis Græciam: dividebatur in populos tres, Tectosages, Tolistobogios, (quorum nomen a Tolosa urbe detortum suspicor, etsi veteres quidam scriptores a ducis nomine derivent,) et Trocmos. Incolæ Gallogræci dicti sunt, quod Galli essent Græcis Asiaticis mixti: quemadmodum in Hispania Celtiberi dicti, quod Celta essent

Iberis permixti, sive Hispanis. Totam hanc veterum Gallorum expeditionem ex Strabone, Pausania, Justino accurate descripsit Ægidius Lacarrius e societate Jesu, vir pietate et eruditione omnibus, mihi familiaris etiam amicitiæ memoria commendabilis. Galatia Turcis dominantibus, hodie partim Kiengar, partim Gelas vocatur.

s Circa Thyatira] Lydia urbs est Thyatira non procul Magnesia ad Sipylum, inter Hermum et Hillum am

nes.

Eumenes rex adduxerat, Hellespontum petebat, ut ad transitum exercitus, quem terra venturum opinabatur, præpararet, quæ opus essent. In portum, quem vocant Achæorum," classem primum advertit. Inde Ilium ascendit," sacrificioque Minervæ facto, legationes finitimas ab Elæunteet Dardano et Rhoeteo, tradentes in fidem civitates suas, benigne audivit. Inde ad Hellesponti fauces navigat, et, decem navibus in statione contra Abydum relictis, cetera classe in Europam ad Sestum 12 oppugnandam trajecit. Jam subeuntibus armatis muros fanatici Galli primum cum solenni habitu ante portam occurrunt. Jussu se matris Deum famulos Deæ venire memorant, ad precandum Romanum, ut parceret moenibus urbique. Nemo eorum violatus est: móx universus senatus cum magistra

a

præter necessitatem delendum putat.' Doering.-11 Escendit Kreyssig. Mox Ab Eleunte edd. ante Sigon.-12 Seston Gron. Doujat. Crev. Mox oppugnandum edd. ante Gron.

NOTE

* Terra venturum] Per Macedoniam nempe et Thraciam ad extrema Europæ et oram Hellesponti: inde in Mysiam minorem et majorem transiturum; ita ut navibus trajiciendus tantum esset Hellespontus exiguo freto.

■ Quem vocant Achæorum] In Troade ad Sigeum promontorium fuit hic portus, cui nomen a Græcorum Trojam petentium classe eo loco appulsa vel ibi stationem habente.

x Ab Elaunte] Urbs fuit in extrema versus austrum Chersonneso Thracica ad fauces Hellesponti, cui ad boream Sestos, ad eurum vero Sigeum, intermedio freto: hodie Cri tea.

y Et Dardano] Phrygiæ minoris urbs maritima a Dardano conditore nomen accepit, qui, ducta Teucri filia, auctor fuit familiæ regum Trojanorum: fuit inter Abydum et Sigeum ad oram Hellesponti Asiaticam: unde Dardania dicta, quæ post Troas :

[blocks in formation]

tibus ad dedendam urbem processit. Inde Abydum trajecta classis: ubi cum, tentatis per colloquia animis, nihil pacati responderetur, ad oppugnationem sese expediebant.

10. Dum hæc in Hellesponto geruntur, Polyxenidas regius præfectus, (erat autem exul Rhodius,) cum audisset, profectam ab domo popularium suorum classem, et Pausistratum præfectum superbe quædam et contemtim in se concionantem 14 dixisse, præcipuo certamine animid adversus eum sumto, nihil aliud dies noctesque agitabat animo, quam ut verba magnifica ejus rebus confutaret. Mittit ad eum hominem et illi notum, qui diceret, et se Pausistrato patriæque suæ magno usui, si liceat,'s fore; et a Pausistrato se restitui in patriam posse.' Cum, quonam modo ea fieri possent, mirabundus Pausistratus percunctaretur, fidem petenti dedit agendæ communiter rei, aut silentio tegendæ. Tum internuntius,16 regiam classem aut totam, aut majorem ejus partem, Polyxenidam traditurum ei. Pretium tanti meriti nullum aliud pacisci, quam reditum in patriam.' Magnitudo rei, nec ut crederet, nec ut aspernaretur dicta, effecit. Panormum Samiæ terræ petit, ibique

[ocr errors]

14 Concionatum Gron. Doujat. Crev. Mox 'unum pro animi conj. Gron. offensus forte repetitione voc. animi.' Rupert.-15 Si libeat conj. Tan. Faber. -16 Aperit addidit Mog. In primis editis est internuntius reg. clas. ait to

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »