Immagini della pagina
PDF
ePub

b

rantes ex agmine naves posset, aut postremum agmen opportune adoriretur. Postquam sparsam tempestate classem vidit, occasionem primo aggrediendi ratus, paulo post increbrescente vento et majores jam volvente fluctus, quia pervenire se ad eos videbat non posse, ad Æthaliam insulam trajecit, ut inde postero die Samum ex alto petentes naves aggrederetur. Romani, pars exigua, primis tenebris portum Samiæ 14 desertum tenuerunt: classis cetera, noctem totam in alto jactata, in eundem portum decurrit. Ibi ex agrestibus cognito, hostium naves ad Æthaliam stare, consilium habitum, utrum extemplo decernerent,' an Rhodiam expectarent classem. Dilata re, (ita enim placuit,) Corycum, unde venerant, trajecerunt. Polyxenidas quoque, cum frustra stetisset, Ephesum rediit. Tum Romanæ naves vacuo ab hostibus mari Samum trajecerunt. Eodem et Rhodia classis post dies paucos venit. Quam ut expectatam esse appareret, profecti extemplo sunt Ephesum, ut aut decernerent navali certamine, aut, si detrectaret hostis pugnam, (quod plurimum intererat ad animos civitatium,) timoris confessionem exprimerent. Contra fauces portus instructa in frontem navium acie stetere. Postquam nemo adversus ibat, classe divisa, pars in salo ad ostium portus in ancoris stetit; pars in terram milites exposuit. In eos, jam ingentem prædam late depopulato agro agentes, Andronicus Macedo, qui in præsidio Ephesi erat, jam 16 moenibus appropinquantes eruptionem fecit, exutosque magna parte prædæ ad mare ac naves redegit. Postero die, insidiis medio ferme viæ positis, ad eliciendum extra monia Macedonem, Romani ad urbem agmine iere: inde, cum ea ipsa suspicio, ne quis exiret, deterruisset, redierunt

[ocr errors]
[ocr errors]

14 Samiæ; sc. terræ ; nisi leg. Sami.' Rupert.-15 Barberinæ membranæ cernerent.-16 Particula jam, quæ ex cod. Mogunt. recepta est, apte rê appropinquantes respondet; sed eandem ab initio hujus periodi ante ingentem

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

d

ad naves; et, terra marique fugientibus certamen hostibus, Samum, unde venerat, classis repetit. Inde duas sociorum ex Italia, duas Rhodias triremes cum præfecto Epicrate Rhodiorum 17 ad fretum Cephalleniæ tuendum prætor misit. Infestum id latrocinio Lacedæmonius Hybristas cum juventute Cephallenum faciebat; clausumque jam mare commeatibus Italicis erat.

18

14. Piræei L. Æmilio Regillo, succedenti ad navale imperium, Epicrates occurrit. Qui, audita clade Rhodiorum, cum ipse duas tantum quinqueremes haberet, Epicratem cum quatuor navibus in Asiam secum reduxit. Prosecutæ etiam apertæ Atheniensium naves sunt. Egæo mari trajecit. Eodem Timasicrates Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte intempesta venit; deductusque ad Æmilium, præsidii causa se missum, ait, quod eam oram maris infestam onerariis regiæ naves excursionibus crebris ab Hellesponto atque Abydo facerent. Trajicienti Æmilio a Chio Samum duæ Rhodiæ quadriremes missæ obviam ab Livio et rex Eumenes cum duabus quinqueremibus occurrit. Samum postquam ventum est, accepta a Livio 20 classe, et sacrificio, ut assolet, rite facto, Æmilius consilium' advocavit. Ibi C. Livius, (is enim est primus rogatus sententiam,) Neminem fidelius dare posse consilium,' dixit,' quam eum, qui id alteri suaderet,

Naves Antiochi.

[ocr errors]

positam, nemo facile, ut recte censet Crev. desideret.' Doering.-17 Jac. Periz. pro Rhodiorum legendum esse Rhodio, conjecit; præcipue cum Epicrates infra quoque cap. 15. Rhodius appelletur. Rhodio Kreyssig.-18 Id mare vet. lib. apud Sigon.

19 Duk. et Crev. vix dubitari posse putant quin ante vel post trajecit, nomen excidit loci, nempe Chium.-20 Habet Kreyssig. quod vet. lib. apud Sigon. ab Livio.-1 Concilium Gron. Doujat.

NOTE

c Cum præfecto Epicrate Rhodiorum] duabus triremibus Cephalleniam verCave accipias Rhodiæ classis hunc sus missis: cui et Italicæ totidem præfectum fuisse : jam enim vidimus sociorum parere jussæ. capite proximo præpositum ei classi fuisse Eudamum: sed-hic Epicrates præfectus erat Rhodiorum, qui in

a Ad fretum Cephalleniæ] Angustum, opinor, mare intelligit, quo Cephallenia dirimitur a Zacyntho.

quod ipse, si in eodem loco esset, facturus fuerit. Se in animo habuisse, tota classe Ephesum petere, et onerarias ducere multa saburra gravatas, atque eas in faucibus portus supprimere; et eo minoris molimenti ea claustra esse, quod, in fluminis modum, longum et angustum et vadosum ostium portus sit. Ita ademturum se maris usum hostibus fuisse, inutilemque classem facturum.'

2

15. Nulli ea placere sententia. Eumenes rex quæsivit, 'Quid tandem? ubi demersis navibus frænassent claustra maris, utrum libera sua classe abscessuri inde forent ad opem ferendam sociis, terroremque hostibus præbendum? an nihilo minus tota classe portum obsessuri? Sive enim 2 abscedant, cui dubium esse, quin hostes extracturi demersas moles sint, et minore molimento aperturi portum, quam obstruatur? Sin autem manendum ibi nihilo minus sit, quid attinere, claudi portum? Quin contra, illos, tutissimo portu, opulentissima urbe fruentes, omnia Asia præbente, quieta æstiva acturos: Romanos, aperto in mari fluctibus tempestatibusque objectos, omnium inopes, in assidua statione futuros; ipsos magis alligatos impeditosque, ne quid eorum, quæ agenda sint, possint agere, quam ut hostes clausos habeant.' Eudamus, præfectus Rhodiæ classis, magis eam sibi displicere sententiam ostendit, quam ipse, quid censeret faciendum, dixit. Epicrates Rhodius, 'omissa in præsentia Epheso, mittendam navium partem in Lyciam,' censuit, et Patara, caput gentis, in societatem adjungenda. In duas res magnas id usui fore: et Rhodios, pacatis contra insulam suam terris, totis viribus incumbere in unius belli, quod adversus Antiochum sit, curam posse; et eam classem, quæ in Lycia compararetur, intercludi, ne Polyxenidæ conjungatur.' Hæc maxime movit sententia. Placuit tamen, Regillum tota classe evehi ad portum Ephesi, ad inferendum hostibus terrorem.

[ocr errors]

16. C. Livius cum duabus quinqueremibus Romanis, et quatuor quadriremibus Rhodiis et duabus apertis Smyr

2

Vet. lib. si enim; probo: nam sequitur sin autem.' Sigon.

næis in Lyciam est missus, Rhodum prius jussus adire, et omnia cum iis communicare consilia. Civitates, quas prætervectus est, Miletus, Myndus, Halicarnassus, Cnidus, Cous, imperata enise fecerunt. Rhodum ut est ventum, simul et, ad quam rem missus esset, iis exposuit, et consuluit eos. Approbantibus cunctis, et ad eam, quam habebat, classem assumtis tribus quadriremibus, navigat Patara. Primo secundus ventus ad ipsam urbem ferebat eos, sperabantque, subito terrore aliquid moturos. Postquam, circumagente se vento, fluctibus dubiis volvi cœptum est mare, pervicerunt quidem remis, ut tenerent terram: sed neque circa urbem tuta statio erat, nec ante hostium portus in salo stare poterant, aspero mari, et nocte imminente. Prætervecti moenia portum Phoenicunta,5 minus duum millium spatio inde distantem, petiere, navibus ab maritima vi tutum: sed altæ rupes insuper imminebant, quas celeriter oppidani, assumtis regiis militibus, quos in præsidio habebant, ceperunt. Adversus quos

Livius, quanquam erant iniqua ac difficilia ad exitus loca, Issæos auxiliares et Smyrnæorum expeditos juvenes mi

k

[ocr errors]

3 Cous, Cnidus Kreyssig. Vid. Not. Delph. inf.-4 Ante ostium portus rescribendum esse, ingeniose suspicatur Drak.' Doering. Ostium habet Kreyssig.-5 Phænicunta ex cod. Mog. edidit Aldus. In reliquis Mss. et edd. antt. petitum, Penicum, Pœnicum, Phœnicum, Phænichum.' Rupert. Jac. Gron. in Diss. ad Liv. quædam loca Geogr. Epist. legendum esse conjecit Phellum, ut testatur Doer.-6 A maritim. Gron. Doujat. Crev. Mox altæ

e Cum iis] Cum Rhodiis.

NOTE

f Miletus] Urbs fuit Ioniæ in Cariæ confinio, sex fere passuum millibus ab ostio Mæandri, haud procul mari, inter Jassum et Myuntem: hodie Melassa.

8 Cnidus] Cariæ sive Doridis in Asia Minori oppidum, qua peninsula maxime ad occidentem excurrit versus Coum insulam: alii Gnidum scribunt: ab ea dictum vicinum promontorium adhuc nomen servat, vulgo Gnido: promontorium autem Capo Crio.

h Cous] Urbis nomen et insulæ in mari Carpathio sitæ, quæ Græcis Cos, ad Cariæ oram, Apellis pictoris patria, rerum omnium ferax, triginta fere milliaribus a Cnido. Paruit alias equitibus Rhodiis, nunc Turcis, a quibus tam insula quam urbs Stanco dicitur, aut Lango.

i Phænicunta] Oppidum Lycia maritimum et montem fuisse apparet, haud procul Antiphello e regione Doliches insulæ.

k Issaos] Ab Isso Cilicia orientalis urbe et portu, in confinio Syriæ

sit. Ii, dum missilibus primo et adversus paucos levibus excursionibus lacessebatur magis, quam conserebatur, pugna, sustinuerunt certamen: postquam plures ab urbe affluebant, et jam omnis multitudo effundebatur, timor incessit Livium, ne et auxiliares circumvenirentur, et navibus etiam ab terra periculum esset. Ita non milites solum, sed etiam navales socios, remigum turbam,7 quibus quisque poterat telis, armatos in prælium eduxit. Tum quoque anceps pugna fuit; neque milites solum aliquot, sed L. Apustius tumultuario prælio cecidit. Postremo tamen fusi fugatique sunt Lycii, atque in urbem compulsi; et Romani cum haud incruenta victoria ad naves redierunt. Inde in Telmissicum profecti sinum,' qui latere uno Cariam, altero Luciam contingit, omissa Patara amplius tentandi spe, Rhodii domum dimissi sunt. Livius prætervectus Asiam, in Græciam transmisit, ut, conventis Scipionibus, qui tum circa Thessaliam erant, in Italiam trajiceret.

8

17. Æmilius, postquam omissas in Lycia res, et Livium profectum in Italiam cognovit, cum ipse ab Epheso, repulsus tempestate, irrito incepto Samum revertisset, turpe ratus, tentata frustra Patara esse, proficisci eo tota classe, et summa vi aggredi urbem statuit. Miletum et ceteram oram sociorum prætervecti, in Bargylietico sinu 10 m exscen

[ocr errors]

insuper imminebant rupes Kreyssig. 7 Ultimas voces remigum turbam pro glossemate habet Crev. nisi forte ante remigum inserenda sit particula et.' Doering.-8 Thelmessicum Gron. Telmessicum Doujat. Crev.-9 Omisso conatu Patara amplius tentandi Kreyssig.

10 Vid. Not. Delph. inf. Bargylletico sinu Crev. et mox vulgo edebatur

NOTE

ad montis Amani fauces, potius quam ab Issa Illyriæ insula, dicti hi auxiliares Issus autem nunc Lajasso, celebris hodie quoque portus in Cara. mania, unde et sinus Issicus, Golfo di Lajazzo Italis.

1 Telmissicum profecti sinum] Ab oppido Lycia maritimo Telmesso,

sive Telmisso, inter Patara ad ortum, et Dædala ad occasum sito, nomen sumsit hic sinus, itemque promontorium quod ibi in mare excurrit.

m Bargylietico sinu] Præclare sic restitutum ab Gelenio hunc locum ait Gronov. Sigonium secutus; cum ederetur, quemadmodum in veteri

« IndietroContinua »