Immagini della pagina
PDF
ePub

sionem ad Jassum fecerunt. Urbem regium tenebat præsidium; agrum circa Romani hostiliter depopulati sunt. Missis deinde, qui per colloquia principum et magistratuum tentarent animos, postquam nihil in potestate sua responderunt esse, ad urbem oppugnandam ducit. Erant Jassensium exules cum Romanis: ii frequentes Rhodios orare institerunt,'Ne urbem, et vicinam sibi, et cognatam," innoxiam perire sinerent. Sibi exilii nullam aliam causam esse, quam fidem erga Romanos. Eadem vi regiorum, qua ipsi pulsi sint, teneri eos, qui in urbe maneant. Omnium Jassensium unam mentem esse, ut servitutem regiam effugerent.'" Rhodii, moti precibus," Eumene etiam rege assumto, simul suas necessitudines commemorando, simul obsessæ regio præsidio urbis casum 12 miserando, pervicerunt, ut oppugnatione absisteretur. Profecti inde, pacatis ceteris, cum oram Asiæ legerent, Loryma P (portus adversus Rhodum est) pervenerunt. Ibi in principiis sermo primo inter tribunos militum secretus oritur, deinde ad aures ipsius Æmilii pervenit, abduci classem ab Epheso, ab suo bello,' ut ab tergo liber relictus hostis in tot propinquas sociorum urbes omnia impune conari posset. Movere ea Æmilium, vocatosque Rhodios cum percunctatus esset,

1 A vera et præcipua belli suscepti sede.

descensionem.—11 · Vulgatam lectionem effugere vellent recte damnavit J. F.

NOTE

bus libris est, in Bargyliam et Icoson: certe Icosium Mauritania urbs est, non Asia Minoris. Cogitabam num leviori mutatione legendum esset in Bargyliam et Jasson, quæ duæ sunt vicinæ ac maritimæ urbes, ad eundem sinum. Verum obstat quod statim ad Jassum facta exscensio dicitur: unde quod præcedit ab eo diversum sit oportet.

Et cognatam] Orti ab Atheniensibus erant Rhodii, non minus quam Jassenses et reliqui Iones.

Delph. et Var. Clas.

• Precibus] Jassensium exulum.

P Loryma] Ptolemæo aliisque nota Cariæ, sen Doridis potins urbs, Melæ Larumna, est in ora meridionali peninsulæ, in qua et Cnidus, respicitque latus occidentale insulæ Rhodi: hodie Maxi, auctore Nigro.

In principiis] Principia quid sint in exercitu alibi explicui: nimirum loca, in quibus principes (secundus nempe ordo militum) et cum iis primarii duces.

Livius.

9 R

utrumnam Pataris universa classis in portu stare posset, cum respondissent, non posse; causam nactus omittendæ rei, Samum reduxit 13 naves.

18. Per idem tempus Seleucus, Antiochi filius,14 cum per omne hybernorum tempus exercitum in Æolide' continuisset, partim sociis ferendo opem, partim, quos in societatem pellicere non poterat, depopulandis, transire in fines regni Eumenis, dum is procul ab domo cum Romanis et Rhodiis Lycia maritima oppugnaret,' statuit. Ad Elæam primo infestis signis accessit ; deinde, omissa oppugnatione urbis, agros hostiliter depopulatus, ad caput arcemque regni Pergamum ducit oppugnandum.16 Attalus' primo, stationibus ante urbem positis et excursionibus equitum levisque armaturæ, magis lacessebat, quam sustinebat, hostem : postremo, cum, per levia certamina expertus, nulla parte virium se parem esse, intra moenia se recepisset, obsideri urbs cœpta est. Eodem ferme tempore et Antiochus, ab Apamea profectus, Sardibus primum, deinde, haud procul Seleuci castris, ad caput Caici amnis' stativa habuit cum magno exercitu mixto variis ex gentibus. Plurimum terroris in Gallorum mercede conductis quatuor millibus erat. Hos, paucis admixtis, ad pervastandum passim Pergamenum agrum misit. Quæ postquam Samum sunt nuntiata, primo Eumenes, avocatus domestico bello, cum classe Elæam petit; inde, cum præsto fuissent equites

Gron.' Doering.-12 Causam Gron. Doujat.-13 Reducit Gron. Doujat. Crev. 14 Vox filius in quibusd. codd. et edd. antt. deest.-15 Pro dum... oppugnaret, præter rem Drak. tentabat dum... oppugnat, vel cum ... oppugna. ret; nam conjunctivus, ubi oratio obliqua eum postulat, non raro Tê dum jungitur.' Doering.—16 Vet. lib. apud Sigon. oppugnandam, quod Gron. Dou

NOTE

In Eolide] Asia Minoris partem ad septemtrionem Ioniæ, Mysiæ ad meridiem sitam Æolidem vocaverunt, sinui Smyrnæo oppositam, in qua Phocæa, Cuma, Myrina : quam regionem Orestis posteri incoluerunt.

• Attalus] Eumenis frater, eo absente.

t Caici amnis] Fluvius hic Caicus in extremis Mysiæ finibus prope Phrygiæ magnæ confinia Pergamum allnit, atque in sinum Elaiticum se exonerat e regione Mitylenes, quæ caput Lesbi insulæ vocatur hodie Girmasti, aliis Chyai.

peditumque expediti, præsidio eorum tutus, priusquam hostes sentirent, aut moverentur, Pergamum contendit. Ibi rursus levia per excursiones prælia fieri cœpta, Eumene summæ rei discrimen haud dubie detrectante. Paucos post dies Romana Rhodiaque classis, ut regi opem ferrent, Elæam ab Samo venerunt. Quos ubi exposuisse copias Elææ, et tot classes in unum convenisse portum, Antiocho allatum est, et sub idem tempus audivit, consulem cum exercitu jam in Macedonia esse, pararique, quæ ad transitum Hellesponti opus '7 essent; tempus venisse ratus, prius, quam terra marique simul urgeretur, agendi de pace, tumulum quendam adversus Elæam castris cepit. Ibi peditum omnibus copiis relictis, cum equitatu (erant autem 18 sex millia equitum) in campos sub ipsa Elææ monia descendit, misso caduceatore ad Æmilium, velle se de pace

agere.

19. Æmilius, Eumene a Pergamo accito, adhibitis et Rhodiis, consilium 19 habuit. Rhodii haud aspernari pacem : Eumenes, 'Nec honestum esse,' dicere, 'eo tempore de pace agi; nec exitum rei imponi posse. Qui enim,' inquit, 'aut honeste, inclusi moenibus et obsessi velut,20 leges pacis accipiemus? aut cui rata ista pax erit, quam sine consule, non ex auctoritate senatus, non jussu populi Romani pepigerimus? Quæro enim pace per te facta," rediturusne extemplo in Italiam sis, classem exercitumque deducturus? an expectaturus, quid de ea re consuli placeat, quid senatus censeat, aut populus jubeat? Restat ergo, ut maneas in Asia, et rursus in hyberna copiæ reductæ, omisso bello, exhauriant commeatibus præbendis socios; deinde (si ita

* Cum Eumenes recusaret decretoria pugna summam rerum in periculum dare.

jat.-17 Deerat in edd. ante Sigon. 7d opus.-18 Sic hunc locum ex corrupta lectione vett. codd. coëquitaverant autem egregie restituit Gelenius.' Doering. Mox cod. Mog. habet septem millia.

19 Concilium Gron. Doujat.-20 Velut del, eæd.-1 Senatus, injussu ... per

NOTE

"Pace per te facta] Alloquitur Æmilium Eumenes.

visum sit iis, penes quos potestas fuerit) instauremus novum de integro bellum: quod possumus, si ex hoc impetu rerum nihil prolatando remittitur, ante hyemem, Diis volentibus, perfecisse.' Hæc sententia vicit, responsumque Antiocho est, ante consulis adventum de pace agi non posse. Antiochus, pace nequicquam tentata, evastatis Elæensium primum, deinde Pergamenorum agris, relicto ibi Seleuco filio, Adramytteum hostiliter itinere facto, petit agrum opulentum, quem vocant Thebes campum,' carmine Homeri nobilitatum. Neque alio ullo loco Asiæ major regiis militibus parta est præda. Eodem, Adramytteum, ut urbi præsidio essent, navibus circumvecti, Æmilius et Eumenes venerunt.

20. Per cosdem forte dies Elæam ex Achaia mille pedites cum centum equitibus, Diophane omnibus his copiis præposito, accesserunt. Quos egressos navibus obviam missi ab Attalo nocte Pergamum deduxerunt. Veterani omnes et periti belli erant, et ipse dux Philopomenis, summi tum omnium Græcorum imperatoris, discipulus. Qui biduum simul ad quietem hominum equorumque, et ad visendas hostium stationes, quibus locis temporibusque accederent reciperentque sese, sumserunt. Ad radices fere collis, in quo posita est urbs, regii succedebant. Ita libera ab tergo populatio erat, nullo ab urbe, ne in stationes qui

egerimus Gron. Doujat. injussu pro non jussu etiam habet Crev.-2' Sic recte pro vitiosa Mogunt. et aliorum codd. lectione evastandis vel vastandis, legendum esse, jam Modius vidit.' Doering. Vastatis Gron. Doujat. Crev.— 3 Petit: agrum Gron. Doujat.—4' Nobilitatum pro nobilitatæ dictum putabat Jac. Gron. Sed forte leg. nobilitatæ e cod. Lov. 1. cum J. F. Gron. et Drak. Mox vocem Adramytteum glossam olere monent Duk. et Crev. Omisit eam Sigon.' Rupert. Omisit etiam Doer. ut ab inepto librario quodam temere in textum receptam.

NOTE

x lis, penes quos potestas fuerit] Consuli scilicet L. Scipioni, aut senatui populoque Romano.

▾ Adramytteum] Adramytteum urbs fuit Mysiæ, imminens sinui sui nominis, quo dividitur vicinus tractus a Lesbo insula : hodie Landermiti, Tur

cis Endromi.

z Thebes campum] Inter Adramytteum et Antandrum fuit jam tempore belli Trojani oppidum Thebe in Eetionis ditione, eversum ab Achille una cum Lyrnesso: nunc Attramiti vocari scribit Lydus.

dem qui procul jacularetur, excurrente. Postquam semel compulsi metu se moenibus incluserunt, contemtus eorum, et inde negligentia, apud regios oritur. Non stratos, non infrænatos magna pars habebant equos. Paucis ad arma et ordines relictis, dilapsi ceteri sparserant se toto passim campo, pars in juvenales lusus lasciviamque versi, pars vescentes sub umbra, quidam somno etiam strati. Hæc Diophanes ex alta urbe Pergamo contemplatus, arma suos capere et ad jussa præsto esse jubet; ipse Attalum adiit, et in animo sibi esse dixit, hostium stationem tentare. Ægre id permittente Attalo,7b quippe qui centum equitibus adversus trecentos, mille peditibus cum quatuor millibus pugnaturum cerneret, porta egressus, haud procul statione hostium, occasionem opperiens, consedit. Et qui Pergami erant, amentiam magis, quam audaciam credere esse; et hostes, paulisper in eos versi, ut nihil moveri viderunt, nec ipsi quicquam ex solita negligentia, insuper etiam eludentes paucitatem, mutarunt. Diophanes quietos aliquamdiu suos, velut ad spectaculum modo eductos, continuit: postquam dilapsos ab ordinibus hostes vidit, peditibus, quantum accelerare possent, sequi jussis, ipse princeps inter equites cum turma sua, quam posset effusissimis habenis, clamore ab omni simul pedite atque equite sublato, stationem hostium improviso invadit. Non homines solum, sed equi etiam territi, cum vincula abru pissent, trepidationem et tumultum inter suos fecerunt; pauci stabant impavidi equi: eos ipsos non sternere, non

[ocr errors]

5 Juveniles Gron. Doujat. Crev.-6 Ad portam eæd.-7 Vid. Not. Delph, inf.-8 Sexcentos Kreyssig. Mox An scripsit Livius pugnandum pro pugnaturum? ut sit quippe qui cerneret, pugnandum esse centum equitibus (in casu tertio) adversus trecentes, (et) mille peditibus cum quatuor millibus.' Doering.—

NOTE

* Infrænatos] Alibi plerumque infrænati dicuntur, qui frænis carent: contra vero hoc loco sumuntur pro frænatis, quemadmodum panlo post ⚫ infrænare equum,' pro frænare.

b Ægre id permittente Attalo] Siç in Regio quoque legitur: alii ægre id permittere Attalus; forma loquendi magis historicis familiari.

• Porta egressus] Diophanes.

« IndietroContinua »