Immagini della pagina
PDF
ePub

infrænare, aut ascendere facile poterant, multo majorem, quam pro numero equitum, terrorem Achæis inferentibus. Pedites vero ordinati et præparati sparsos per negligentiam et semisomnos prope adorti sunt: cædes passim fugaque per campos facta est. Diophanes, secutus effusos, quoad tutum 10 fuit, magno Achæorum genti decore parto, (spectaverant enim e moenibus Pergami non viri modo, sed fœminæ etiam,) in præsidium urbis rediit.

21. Postero die regiæ, magis compositæ et ordinatæ, stationes quingentis passibus longius ab urbe posuerunt castra; et Achæi eodem ferme tempore, atque in eundem locum processerunt. Per multas horas intenti utrimque velut jam futurum impetum expectavere: postquam haud procul occasu solis redeundi in castra tempus erat, regii signis collatis" abire agmine, ad iter magis, quam ad pugnam, composito, cœpere. Quievit Diophanes, dum in conspectu erant. Deinde eodem, quo pridie, impetu in postremum agmen incurrit, tantumque rursus pavoris ac tumultus incussit, ut, cum terga cæderentur, nemo pugnandi causa restiterit: trepidantesque et vix ordinem agminis servantes in castra compulsi sunt. Hæc Achæorum audacia Seleucum ex agro Pergameno movere castra coëgit. Antiochus postquam Romanos et Eumenem ad tuendum Adramytteum venisse audivit, ea quidem urbe abstinuit, depopulatus agros. Peræam 13 inde,d coloniam Mitylenæorum, expugnavit. Cotton et Corylenus 14 et Aphrodi

e

[ocr errors]

9 Semisomnes Gron. Doujat. Crev.-10 Quoad totum edd. ante Sigon.

11 Nisi leg. conversis ; vel cum Ern. convulsis.' Rupert.-12' Si rò que pro particula accipis, quæ hæc cum antecedentibus copulet, sane pro compulsi sunt, ut recte judicat Drak. scribendum est compulsi sint. Sed non opus est, ut hæc verba, separatim quippe ab antecedentibus posita, ad ut referas.' Doering.-13 Pheream multi codd. et edd. ante Frob. a. 1535. Proheream, et Peream, et Feream, et Ferream reliqui Mss. Eupatriam conj. Jac. Gron. quod est opp. Lydia ap. Steph. An leg. Perperenam, vel Ceramum? Rupert.-14 Vid. Not. Delph. inf. Mox pro Crene plerique Mss. et edd.

NOTE

d Peræam inde] Hæc Peræa in Mysia fuit ad Æolidis confinia, nec ejus alibi facile mentio.

e

men, ut et quæ sequuntur. Ea in Mysia sive Æolide magnam partem fuisse credibile est, vel certe in

Cotton] Ignotum aliis oppidi nó- Phrygia. An pro Cotton legendum

sias et Crene primo impetu capta sunt. Inde per Thyatira Sardes rediit. Seleucus, in maritima ora permanens, aliis terrori, aliis præsidio erat. Classis Romana cum Eumene Rhodiisque Mitylenen primo,' inde retro, unde profecta erat, Elæam rediit. Inde Phocæam petentes ad insulam, quam Bachium ' vocant,* (imminet urbi Phocæensium,) appulerunt, et, quibus ante abstinuerant templis signisque, (egregie autem exornata insula erat,) cum hostiliter diripuissent, ad ipsam urbem' transmiserunt. Eam divisis inter se partibus cum oppugnarent, et viderent, sine operibus, armis scalisque capi non posse; missum ab Antiocho præsidium trium millium armatorum 16 cum intrasset urbem, extemplo, oppugnatione omissa, classis ad insulam se recepit, nihil aliud quam depopulato circa urbem hostium agro.

[ocr errors]

22. Inde placuit Eumenem domum dimitti, et præparare consuli atque exercitui, quæ ad transitum Hellesponti opus essent; Romanam Rhodiamque classem redire Samum,

vett. Prime, Prine, Prinne, Priene, Prienne.' Rupert.-15 All. Bacchium et Bechium.-16 Præsid. mille armat. edd. ante Sigon.

NOTE

Colona, quod oppidum in Mysia minori? an potius Cotyæon, in Phrygia magna?

Et Corylenus] Fallor aut Dorylæum dicere voluit: quæ urbs fuit Phrygiæ magnæ ad fines Bithyniæ: nunc Leunclavio Tzadurile. Et scriptura Regii codicis ita flecti potest, ut fiat Corileum.

Et Aphrodisias] Nota quidem est urbs Cariæ Aphrodisias, non longe a Mæandro, quæ nunc Apodisia et Stauropolis, Italis Sancta Croce; sed utrum de hac intelligendus hic Livius, subdubito propter ejus tum ab Adramytteo et Pergamo, tum ab aliis ibidem memoratis distantiam; et quod inde Sardeis per Thyatira non

eatur.

h Crene] In Phrygiæ magnæ versus Galatiam finibus, Aulo Crene vallis et mons legitur apud Plinium, unde Mæander exit. Verum urbs a Nostro intelligi videtur. Num Priene in Ionia, quæ patria Biantis ? Certe in Regio ita scriptum hoc nomen, ut legi possit Prinne.

1 Mitylenen primo] Lesbi insulæ urbs hæc princeps, ad ejus oram orientalem. Hodie Metelin: unde toti insulæ nomen.

* Quam Bachium vocant] Parva est insula in sinu Smyrnæo, Plinio Bacchina.

1 Ad ipsam urbem] Phocæam.

Divisis inter se partibus] Hinc Romani, inde Eumenes et Rhodii.

atque ibi in statione esse, ne Polyxenidas ab Epheso moveret. Rex Elæam, Romani et Rhodii Samum redierunt. Ibi M. Æmilius, frater prætoris, decessit. Rhodii celebratis exequiis, adversus classem, quam fama erat ex Syria venire, tredecim suis navibus, et una Coa quinqueremi, altera Gnidia," Rhodum, ut ibi in statione essent, profecti sunt. Biduo ante, quam Eudamus cum classe a Samo veniret, tredecim a Rhodo 8 naves cum Pamphilida præfecto adversus eandem Syriacam classem missæ, assumtis navibus quatuor, quæ Cariæ præsidio erant, oppugnantibus regiis, Dædala" et quædam alia parva 19 castella obsidione exemerunt. Eudamum confestim exire placuit. Additæ huic quoque sunt ad eam classem, quam habebat, sex apertæ naves. Profectus cum, quantum accelerare poterat, maturasset, ad portum, quem Megisten vocant," prægressos consequitur. Inde uno agmine Phaselidem cum venissent, optimum visum est, ibi hostem opperiri.

23. In confinio Lycia et Pamphylia Phaselis est: prominet penitus in altum, conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus, et procul navium præbet prospectum. Eo maxime, ut in obvio classi hostium

17 Cnidia Crev. Kreyssig.-18 Ab Samo... ab Rhodo Kreyssig.-19 'Pro parva multi Mss. per ea, et Thuan. perrea; unde Jac. Gron. non male conj. Perææ, quam regionem Cariæ continentem fuisse monet.' Rupert. 'Si quid mutandum, nihil hac conjectura verius videtur.' Drak.

NOTE

n Dadala] Nomen est oppidi maritimi et vicinorum montium in Lycia, ad occasum Telmessi. Creditur a Dædalo ibi sepulto inditum nomen: hodie Urlie.

• Ad portum, quem Megisten vocant] In ora Lycia Megisten insulam exiguam per antiphrasin sic appellatam, Dolychæ vicinam, e regione Patarorum, memorant Plin. et Ptol. hodie Strongallo appellari volunt.

P Phaselidem cum venissent] In ex

trema Lycia versus Pamphyliam maritima urbs fuit Phaselis, apud Tragum montem, a Mopso Argivo, ut ferunt, condita, ubi Apollinis oraculum. Piratarum postea sedes. Inde phaselus navigii genus.

a In obvio] Loco scilicet commodo, ut obviam hostibus irent. Regius unus habet, uti obvii classi hostium Nec video cur damnaverit

essent.
Gelen.

essent, electus locus est. Ceterum, quod non providerunt, et loco gravi, et tempore anni, (medium enim æstatis erat,) ad hoc insolito odore ingruere morbi vulgo, maxime in. remiges, cœperunt. Cujus pestilentiæ metu profecti, cum præterveherentur Pamphylium sinum, ad Eurymedontem amnem appulsa classe, audiunt ab Aspendiis, ad Sidam jam 20 hostes esse." Tardius navigaverant regii, adverso tempore Etesiarum, quod velut statum Favoniis ventis" esset.' Rhodiorum duæ et triginta quadriremes et 2 quatuor triremes fuere. Regia classis septem et triginta majoris formæ navium erat, in quibus tres hepteres et quatuor hexeres' habebat.3 Præter has decem triremes erant. Et hi adesse hostes ex specula quadam cognovere. Utraque classis postero die luce prima, tanquam eo die pugnatura, e portu movit; et, postquam superavere Rhodii promontorium, quod ab Sida prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus sunt, et ipsi eos viderunt. Ab

'Tres septiremes, seu naves, quæ septem remorum ordinibus agebantur; et quatuor quæ sex ordinibus constabant, &c.

20 Jam del. Kreyssig.-1 Est Kreyssig.-2 Et del. Gron. Doujat. Crev.3 'Verbum habebat assutum videri pannum, monent Gron. Duk. et Crev.' Rupert.-4 Et alii Gron. Doujat. Male, judice Doer, in quibnsd, edd. ab

NOTE

* Ab Aspendiis] Aspendus, sive Aspendam, Pamphyliæ urbs ad Eurymedontem fluvium ab Argivis condita, sexaginta stadiis ab ostio ejus amnis. Inde Aspendius cytharista' inter adagia Græcorum, qui sibi tantum uni canebat, citharam digitis duntaxat pulsans: quod ad eos trahitur qui omnia in commodum suum vertunt.

• Ad Sidam jam hostes esse] Sida, seu Side, urbs Pamphyliæ maritima, ejusque provinciæ metropolis, nunc Chirisonda Nigro, Moletio vero et Theveto Scandalor. Td jam, quod respuit Perizonius, in nostris legitur: neque est quod mutetur esse in isse, cum æque sensus constet, et Tò esse

rem præsentem significet.

Tempore Etesiarum] Etesiæ, alias Prodromi, venti sunt, qui certo anni tempore ex alia atque alia parte cœli spirant, ut loquitur Gall. lib. 11. cap. 22. Ετησίαι dicti a nomine ἔτος, quod annum significat, quoniam singulis annis recurrunt.

u Favoniis ventis] Diximus stato anni tempore flare Etesias: quod autem Favonios ventos interpretatur Noster, ab occasu spirantes ventos, Straboni adversatur, qui lib. 111. enros vocat, ab ortu solis flantes: sed nimirum modo ex hac, modo ex illa cœli regione spirant Etesiæ per illa maria. Vide Plin. xxxvII. 5.

regiis sinistro cornu,* quod ab alto objectum erat, Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorum unus, præerat; " et jam in frontem directas habebant naves. Rhodii longo agmine veniebant. Prima prætoria navis Eudami erat; cogebat agmen Chariclitus; Pamphilidas mediæ classi præerat. Eudamus, postquam hostium aciem instructam et paratam ad concurrendum vidit, et ipse in altum evehitur, et deinceps, quæ sequebantur, servantes ordinem in frontem dirigere jubet. Ea res primo tumultum præbuit. Nam nec sic in altum evectus erat, ut ordo omnium navium ad terram explicari posset; et festinans ipse præpropere cum quinque solis navibus Hannibali occurrit. Ceteri, quia in frontem dirigere jussi erant, non sequebantur. Extremo agmini loci nihil ad terram relicti erat; trepidantibusque iis inter se, jam in dextro cornu adversus Hannibalem pugnabatur.

24. Sed momento temporis et navium virtus, et usus rei maritimæ terrorem omnem Rhodiis demsit. Nam et in altum celeriter evectæ naves locum post se quæque venienti ad terram dedere; et, si qua concurrerat rostro cum hostium navi, aut proram lacerabat, aut remos detergebat, aut, libero inter ordines discursu prætervecta, in puppim impetum dabat. Maxime exterruit hepteris regia, a multo minore Rhodia nave uno ictu demersa. Itaque jam haud dubie dexterum 7 cornu hostium in fugam inclinabat. Eudamum in alto multitudine navium maxime Hannibal, ceteris omnibus longe præstantem, urgebat; et circumve

m Unus e numero eorum, qui principem gratiæ locum habebant apud Antiochum.

aliis. Apud Doer. legitur erant, et hi.—5 Ab regio Gron. Doujat. Magont.

Ab regis

6 Vid. Not. J. Clerici inf.—7 Apud Kreyssig. et in Crev. min. dextrum.

NOTE

* Ab regiis [regio] sinistro cornu] Ita nostri; sed tamen facile in Gronovii sententiam ierim legentis, ab regiis, sinistro cornu.

▾ Navium virtus] Legendum dudum conjeci navalium, nempe sociorum, virtus. J. Clericus.

« IndietroContinua »