Immagini della pagina
PDF
ePub

2

esse. Chiorum maritimam oram depopulati, cum omnis generis præda revertentes, postquam videre ex alto classem, in fugam verterunt: Im et celeritate superabant," levioribus et ad id fabrefactis navigiis, et propiores terræ erant. Itaque, priusquam appropinquaret classis, Myonnesum perfugerunt. Unde se a portu ratus abstracturum naves, ignarus loci sequebatur prætor. Myonnesus promontorium inter Teum Samumque 3° est. Ipse collis est in modum metæ in acutum cacumen a fundo satis lato fastigatus: 4 a continenti arctæ semitæ aditum habet: a mari exesæ fluctibus rupes claudunt; ita ut quibusdam locis superpendentia saxa plus in altum, quam, quæ in statione sunt, naves, promineant. Circa ea appropinquare non ausæ naves, ne sub ictu superstantium rupibus piratarum essent, diem trivere. Tandem, sub noctem vano incepto cum abstitissent, Teum postero die accessere; et, in portu, qui ab tergo urbis est, (Geræsticum ipsi appellant,) navibus constitutis, prætor ad depopulandum circa urbem agrum milites emisit.

28. Teii, cum in oculis populatio esset, oratores cum infulis et velamentis ad Romanum miserunt. Quibus purgantibus civitatem omnis facti dictique hostilis adversus Romanos, et juvisse eos commeatu classem hostium' arguit, et quantum vini Polyxenidæ promisissent: quæ si eadem classi Romanæ darent, revocaturum se a popu

[ocr errors]

* Cum negarent civitatem suam hostile quicquam contra Romanos aut fecisse aut dixisse, Æmilius coarguit, &c.

1 Vid. Not. Delph. inf.-2 E portu Kreyssig.-3 Teium edd. ante Sigon. 'Pro Samumque jam Glareanns emendabat Lebedumaue, cui quidem emendationi bene respondet, quam Stephanus de sinu Myonnesi dedit, descriptio.' Doering.-4 Fastigiatus Gron. Doujat. Crev.-5 In add. Gron. Doujat.

NOTE

uno duntaxat remorum ordine age- prius profecti piratæ.

bantur.

m Verterunt] Pro versi sunt, vel se converterunt: Reg. et Colb. reverterunt, et forte melius, si forte inde

Superabant] Piratæ.

• Inter Teum Samumque] Num potius inter Teum Lebedumque?

P Quæ si eadem] Intellige vasa, seu

[ocr errors]

latione militem; sin minus, pro hostibus eos habiturum.' Hoc tam triste responsum cum retulissent legati, vocatur in concionem a magistratibus populus, ut, quid agerent, consultarent. Eo forte die Polyxenidas cum regia classe a Colophone profectus, postquam movisse a Samo Romanos audivit, et, ad Myonnesum piratas persecutos, Teiorum agrum depopulari, naves in Geræstico portu stare, ipse adversus Myonnesum in insula (Macrin nautici vocant) ancoras portu occulto jecit. Inde ex propinquo explorans, quid hostes agerent, primo in magna spe fuit, quemadmodum Rhodiam classem ad Samum, circumsessis ad exitum faucibus portus, expugnasset, sic et Romanam expugnaturum. Nec est dissimilis natura loci. Promontoriis coëuntibus inter se ita clauditur portus, ut vix duæ simul inde naves possint exire. Nocte occupare fauces Polyxenidas in animo habebat, et, denis navibus ad promontoria stantibus, quæ ab utroque cornu in latera exeuntium navium pugnarent, ex cetera classe, sicut ad Panormum fecerat, armatis in littora expositis, terra marique simul hostes opprimere. Quod non vanum ei consilium fuisset, ni, cum Teii facturos se imperata promisissent, ad accipiendos commeatus aptius visum esset Romanis, in eum portum, qui ante urbem est,' classem 7 transire. Dicitur et Eudamus Rhodius vitium alterius portus ostendisse, cum forte duæ naves in arcto ostio implicitos remos fregissent: et inter alia id quoque movit prætorem, ut traduceret classem, quod

[ocr errors]

6 Die del. Gron. Doujat. Crev. Drak. Doer. Crev. legendum esse suspicatur, Eo forte tempore Polyxenidas cett. quam quidem conjecturam, quoad sensum, confirmare videtur lectio, quæ in quibusdam codd. apud Drak. reperitur, Eo forte die Polyxenidas cett.' Doering.-7 Vet. lib. apud Sigon. classe. Vid. Nott. Delph. inf.

[blocks in formation]

ab terra periculum erat, haud procul inde Antiocho stativa habente.

[ocr errors]

29. Traducta classe ad urbem, ignaris omnibus,' egressi milites nautæque sunt ad commeatus et vinum maxime dividendum in naves; cum medio forte diei agrestis quidam, ad prætorem adductus, nuntiat, alterum jam diem classem stare ad insulam Macrin, et paulo ante visas quasdam moveri, tanquam ad profectionem, naves.' Re subita perculsus prætor tubicines canere jubet, ut, si qui per agros palati essent, redirent; tribunos in urbem mittit ad çogendos milites nautasque in naves. Haud secus, quam in repentino incendio aut capta urbe, trepidatur, aliis in urbem currentibus ad suos revocandos, aliis ex urbe naves cursu repetentibus; incertisque clamoribus (quibus ipsis tubæ obstreperent) turbatis imperiis, tandem concursum ad naves est. Vix suam quisque noscere aut adire præ tumultu poterat; trepidatumque cum periculo et in mari et in terra foret, ni, partibus divisis, Æmilius, cum prætoria nave primus e portu in altum evectus, excipiens insequentes, suo quamque ordine" in frontem instruxisset; Eudamus Rhodiaque classis substitissent ad terram, ut et sine trepidatione conscenderent, et, ut quæque parata esset, exiret navis. Ita et explicuere ordinem primæ in conspectu prætoris, et coactum agmen ab Rhodiis est; instructaque acies, velut cerneret regios, in altum processit. Inter Myonnesum et Corycum promontorium erant, cum hostem conspexere. Et regia classis, binis in ordinem

Cum omnes Romani ignorarent Polyxenidæ insidias.

* Ad naves redierunt milites Romani.

"Nisi Emilius, postquam suum cuique munus mandasset, in diversas naves, &c. Vel postquam naves in exigua quasi corpora divisisset, et suum cuique locum intra portum assignasset, primusque extra portum egressus, &c.

8 In fronte cod. Mog. et Gaertn. et mox pro substitissent cod. Mog. substi

NOTÆ

* In frontem instruxisset] Gallice, mesure qu'ils sortoient du port.

il rangea tous les vaisseaux de front, à

navibus longo agmine veniens, et ipsa aciem adversam explicuit; tantum lævo evecta cornu, ut amplecti et circumire dexterum cornu Romanorum posset. Quod ubi Eudamus, qui cogebat agmen, vidit, non posse æquare 9 ordinem Romanos, et tantum non jam circumiri a dextro cornu, concitat naves; (et erant Rhodia 1° longe omnium celerrimæ tota classe ;) æquatoque cornu, prætoriæ navi, in qua Polyxenidas erat, suam objecit.

12

30. Jam totis classibus simul ab omni parte pugna conserta erat. Ab Romanis octoginta naves pugnabant, ex quibus Rhodiæ duæ et viginti "" erant. Hostium classis undenonaginta navium fuit, et maximæ formæ naves 1 tres hexeres habebat, duas hepteres. Robore navium et virtute militum Romani longe regios præstabant; * Rhodiæ naves 13 agilitate et arte gubernatorum et scientia remigum. Maximo tamen hostibus terrori fuere, quæ ignes præ se portabant; et, quod unum iis ad Panormum circumventis saluti fuerat, id tum maximum momentum ad victoriam fuit. Nam metu ignis adversi 14 regiæ naves, ne prora concur

[ocr errors][merged small]

tisset.-9 Exæquare Gron. Doujat. Crev.-10 Add. naves eæd.

11 Vid. Not. Delph. inf.-12 Tò naves insititium videtur.' J. F. Gron.— 13 Ante Periz. legebatur regios præstabant, regiæ naves; pro regios habent Rhodios Gron. Doujat.-14 Forte adversas, sc. Rhodias, ignem portantes; Gron. Possis et ex Ms. Voss. legere adversa, obviæ, occurrentes, vel aver

NOTE

☐ Rhodia duæ et viginti] Apud Appianum leguntur quinque et viginti. Sed in Livio videtur error ex notis numerorum, ut fit, ortus; quemad. modum Sigonius non improbabiliter arbitratur.

* Longe regios [Rhodios] præstabant] Legendum sine dubio regios ex priscis editionibus, quamvis refragentur scripti; comparatio enim instituitur Romanorum et Rhodiorum, qui ipsorum socii, cum regiis eorundem hostibus, non Romanorum cum Rhodiis.

y Quæ ignes præ se portabant] Ex Rhodiarum numero, de quibus supra c. 11. Jam tum itaque in usu incendiariæ naves, Gallice les brûlots.

2 Metu ignis adversi] Vellem ex vetusto codice hausisset Gronovius adversas; clarior enim esset sensus, si dicerentur regiæ naves declinasse adversas (naves Rhodias) quæ ignem portabant. Nihil tamen vetat epitheton adversi referri ad ignem ex adverso illatum per incendiarias na

ves.

a

rerent, cum declinassent, neque ipsæ ferire rostro hostem poterant, et obliquas se ipsæ ad ictus præbebant: et, si qua concurrerat, obruebatur infuso igni; magisque ad incendium, quam ad prælium, trepidabant. Plurimum tamen, quæ solet, militum virtus in bello valuit. Mediam namque aciem hostium Romani cum rupissent, circumvecti ab tergo pugnantibus adversus Rhodios regiis sese objecere; momentoque temporis et media acies Antiochi, et lævo in cornu circumventæ naves mergebantur. Dextera pars integra sociorum magis clade, quam suo periculo, terrebatur. Ceterum, postquam alias circumventas, prætoriam navem Polyxenidæ, relictis sociis, vela dantem videre, sublatis raptim dolonibus (et erat secundus petentibus Ephesum ventus) capessunt fugam, quadraginta duabus navibus in ea pugna amissis; quarum decem et tres captæ in potestatem hostium venerunt, ceteræ incensæ aut demersæ. Romanorum duæ naves fractæ sunt, vulneratæ aliquot. Rhodia una captad memorabili casu. Nam, cum rostro percussisset Sidoniam navem, ancora, ictu ipso excussa e nave sua, unco dente, velut manu ferrea injecta, alligavit alterius proram: inde tumultu injecto, cum, divellere se ab hoste cupientes, inhiberent Rhodii, tractum ancorale et implicitum remis latus 15 alterum detersit, et

C

e

sæ, quæ declinarant, ne prora concurrerent; Drak. qui tamen vulgatum non improbabat.' Rupert. Vid. Not. Delph. inf.-15 All. teste Sigon. tracta anchora, et implicita remis; a Sigonio est tractu anchorali, et implicitum remis latus. Mox detersit : debilitatam Kreyssig.

NOTE

a Dextera pars integra] Dextrum cornu Antiochi.

b Videre] Nempe qui erant in dextro cornu Antiochi.

c In potestatem hostium] Romanorum vel Rhodiorum.

a Rhodia una capta] Et a Polyxenida Ephesum abducta ex Appiano. e Inhiberent Rhodii] Remos scilicet sisterent.

substantive dictum pro fune anchorali seu anchoræ retinaculo: anchora itaque excussa e navi Rhodia in hostilem Sidoniam, vel contra e Sidonia in Rhodiam alligavit proram Rhodiæ, quæ cum in puppem remigaret, funis ille tractus ab anchora inde religata, et magna parte delapsus, remisque Rhodiæ navis implicitus ab uno latere eos detersit: unde velut

f Tructum ancorale] Est anchorale clauda facta Rhodia navis facile cap

« IndietroContinua »