Immagini della pagina
PDF
ePub

debilitatam ea ipsa, quæ icta cohæserat, navim cepit. Hoc maxime modo ad Myonnesum navali prælio pug

natum est.

31. Quo territus Antiochus, quia, possessione maris pulsus, longinqua tueri diffidebat se posse, præsidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Romanis, deduci pravo, ut res ipsa postea docuit, consilio jussit. Non enim tueri solum Lysimachiam a primo impetu Romanorum facile erat, sed obsidionem etiam per totam hyemem tolerare, et obsidentes quoque ad ultimam inopiam adducere extrahendo tempus, et interim spem pacis per occasiones tentare. Nec Lysimachiam tantum hostibus tradidit post adversam navalem pugnam, sed etiam Colophonis obsidione abscessit, et Sardes recepit se; atque inde in Cappadociam ad Ariarathen,16 qui auxilia arcesserent, et quocumque alio poterat ad copias contrahendas, in unum jam consilium, ut acie dimicaret, intentus, misit. Regillus Æmilius, post victoriam navalem profectus Ephesum, directis 17 ante portum navibus, cum confessionem concessi maris ultimam hosti expressisset, Chium, quo ante navale prælium cursum a Samo intenderat, navigat. Ibi naves in prælio quassatas cum refecisset, L. Æmilium Scaurum cum triginta navibus Hellespontum ad exercitum trajiciendum misit; Rhodias," parte prædæ et spoliis navalibus decoratas,18 domum redire jubet. Rhodii impigre prævertere, ad trajiciendasque copias consulis iere; atque, eo quoque functi officio, tum demum Rhodum rediere. Classis Romana ab Chio Phocæam trajecit. In sinu

16 Ariaten edd. ante Sigon.-17 Direptis edd. ante Sigon.-18 Vet. lib.

ta est ab hostili.

NOTE

Directis ante portum navibus] Ea vetns lectio, qua designatur mos receptus quo victor in conspectu victi aciem instruit, ut victoriæ confessionem ab eo exprimat. Facit quod lib. prox. narratur: Ephesum hostem

persecuti, ante ostium portus acie instructa steterunt; posteaquam confessionem victis satis expresserunt.' Vulgo perperam legitur direptis pro directis.

h Rhodias] Regius liber, quemadmodum Sigonianus, Rhodios et ...

maris intimo posita hæc urbs est, oblonga forma. Duum millium et quingentorum passuum spatium murus amplectitur: coit deinde ex utraque parte in arctiorem velut cuneum Lamptera ipsi appellant. Mille et ducentos passus ibi latitudo patet: inde in altum lingua mille passuum excurrens medium fere sinum velut nota distinguit; ubi cohæret faucibus angustis, duos in utramque regionem versos portus tutissimos habet. Qui in meridiem vergit, ab re appellant Naustathmon, 19 quia ingentem vim navium capit: alter prope ipsum Lamptera est.

32. Hos portus tutissimos cum occupasset Romana classis; priusquam aut scalis, aut operibus, mœnia aggrederetur, mittendos censuit prætor, qui principum magistratuumque animos tentarent. Postquam obstinatos vidit, duobus simul locis oppugnare est adortus. Altera pars infrequens ædificiis erat; templa Deum aliquantum tenebant loci. Ea prius ariete admoto quatere muros turresque cœpit: deinde, cum eo multitudo occurreret ad defendendum, altera quoque parte admotus aries; et jam utrimque sternebantur muri. Ad quorum casum cum impetum Romani milites per ipsam stragem ruinarum facerent, alii scalis etiam ascensum in muros tentarent; adeo obstinate restiterunt oppidani, ut facile appareret, plus in armis et virtute, quam in moenibus, auxilii esse. Coactus ergo periculo militum prætor receptui cani jussit, ne objiceret incautos furentibus desperatione ac rabie. Diremto prælio, ne tum quidem ad quietem versi; sed undique omnes ad munienda et obmolienda, quæ ruinis strata erant, concurrerunt. Huic operi intentis supervenit Q. Antonius, a prætore missus, qui, castigata pertinacia eo

y Id est, navale, seu navium statio.

apud Sigon. Rhodios... decoratos.-19 Naustathmos ab re appellatur Gron. Doujat. Crev.

NOTE

Lamptera] Hoc vocabulo significatur lucerna sive pharus, unde sig

num navigantibus datur.

[ocr errors]

rúm, Majorem curam Romanis, quam illis,' ostenderet, 'esse, ne in perniciem urbis pugnaretur. Si absistere furore vellent, potestatem iis dare 20 eadem conditione, qua prius C. Livii in fidem venissent, se tradendi.' Hæc cum audissent, quinque dierum spatio ad deliberandum sumto, tentata interim spe auxilii ab Antiocho, postquam legati missi ad regem, nihil in eo esse præsidii, retulerant;' tum portas aperuerunt, pacti ne quid hostile paterentur. Cum signa in urbem inferrentur, et pronuntiasset prætor, parci se deditis velle, clamor undique est sublatus, ' indignum facinus esse, Phocæenses, nunquam fidos socios, semper infestos hostes, impune eludere.' Ab hac voce, velut signo a prætore dato, ad diripiendam urbem passim discurrerunt. Æmilius primo resistere et revocare, dicendo, 'captas, non deditas, diripi urbes; et in his tamen arbitrium esse imperatoris, non militum.' Postquam ira et avaritia imperio potentiora erant, præconibus per urbem missis, liberos omnes in forum ad se convenire jubet, ne violarentur; et in omnibus, quæ ipsius potestatis fuerunt, fides constitit prætoris. Urbem agrosque et suas leges iis restituit; et, quia jam hyems appetebat, Phocææ portus ad hybernandum classi delegit.

33. Per idem fere tempus consuli, transgresso Æniorum Maronitarumque1 fines, nuntiatur, victam regiam classem ad Myonnesum, relictamque a præsidio Lysimachiam esse. Id multo, quam de navali victoria,3m lætius fuit; utique postquam eo venerunt, refertaque urbs omnium rerum

20 Mavult dari Jac. Periz.-1 Retulerunt Gron. Doujat. Crev.-2 In his tamen imperatoris, non militum, arbitrium esse Kreyssig.

3' Quam quod de navali victoria nuntiatum fuerat; id enim ex antecedentibus per idem fere tempus consuli. . . nuntiatur, repetendum et eliciendum est. Sic hic locus, quem vitio quodam laborare putabat Crev. recte se habere vi

NOTE

* C. Livii in fidem venissent] Hic C. Livius prætor fuit xxxv. 24.

Eniorum Maronitarumque] Ab Eno et Maronea Thraciæ urbibus

dicti Ænii et Maronitæ.

m Quam de navali victoria] Intellige nuntium de navali victoria.

commeatibus, velut in adventum exercitus præparatis, eos excepit; ubi inopiam ultimam laboremque in obsidenda urbe sibi proposuerant. Ibi paucos dies stativa habuere, ut impedimenta ægrique consequerentur," qui passim per omnia Thraciæ castella, fessi morbis ac longitudine viæ, relicti erant. Receptis omnibus, ingressi rursus iter per Chersonesum, Hellespontum perveniunt; ubi, omnibus cura regis Eumenis ad trajiciendum præparatis, velut in pacata littora, nullo prohibente, aliis alio delatis navibus, sine tumultu trajecere. Ea vero res Romanis auxit animos, concessum sibi transire 5° cernentibus in Asiam; quam rem magni certaminis futuram crediderant. Stativa deinde ad Hellespontum aliquamdiu habuerunt, quia dies forte, quibus ancilia moventur, religiosi ad iter inciderant. Iidem dies P. Scipionem propiore etiam religione, quia Salius erat, disjunxerant ab exercitu; causaque et is ipse moræ erat, dum consequeretur.

34. Per eos forte dies legatus ab Antiocho in castra venerat Byzantius Heraclides, de pace afferens mandata : quam impetrabilem fore, magnam ei spem attulit mora et cunctatio Romanorum; quos, simul Asiam attigissent,

a Quem transitum existimaverant non sine magno certamine obtineri posse.

detur.' Doering.-4 Morbo Ms. Thuan.-5 Transitum ed. Andr. et all.

NOTE

n Egrique consequerentur] Id est, assequerentur exercitum, afin que le bagage et les malades pussent joindre l'armée.

• Concessum sibi transire] Vulgo concessum sibi transitum cernentibus: sed scripti habent infinitivum, qui ab bonorum auctorum usu non abhorret. Cic. VII. Verr. 'ipsis judicibus sine mea argumentatione conjecturam facere permittam.' Virg. vII. Æneid. Non dabitur regnis (esto) prohibere Latinis.' Denique Cic. de Nat. Deor. 'beatos esse

Et

Deos sumsisti, concedimus: beatum autem hac virtute neminem esse posse, id quoque damus, et libenter quidem.'

P Quibus ancilia moventur] Dies solennes intellige, quibus Romæ per urbem saltatione religiosa deferri a Saliis sacerdotibus solebant clypei sacri, quos ancilia vocabant.

a Propiore etiam religione] Etsi omnibus Romanis sacri essent illi dies, magis tamen religiosi Saliis ipsis, quorum e numero P. Scipio.

[ocr errors]

effuso agmine ad castra regia ituros crediderat. Statuit tamen non prius adire consulem, quam P. Scipionem; et ita mandatum ab rege erat. In eo maximam spem habebat, præterquam quod et magnitudo animi et satietas gloriæ placabilem eum maxime faciebat, notumque erat gentibus, qui victor ille in Hispania, qui deinde in Africa fuisset, etiam quod filius ejus captus in potestate regis erat. Is ubi et quando et quo casu captus sit, sicut pleraque alia, parum inter auctores constat. Alii principio belli, a Chalcide Oreum 6 petentem, circumventum ab regiis navibus tradunt; alii, postquam transitum in Asiam est, cum turma Fregellana' missum exploratum ad regia castra, effuso obviam equitatu, cum reciperet sese, in eo delapsum tumultu ex 7 equo," cum duobus equitibus oppressum, ita ad regem deductum esse. Illud satis constat, si pax cum populo Romano maneret,* hospitiumque privatim regi cum Scipionibus esset, neque liberalius, neque benignius haberi colique adolescentem, quam cultus est, potuisse. Ob hæc cum adventum P. Scipionis legatus expectasset, ubi is venit, consulem adit, petitque, ut mandata audiret.

35. Advocato frequenti consilio, legati verba sunt audita. Is, 'multis ante legationibus nequicquam ultro citroque de pace missis, eam ipsam fiduciam impetrandi sibi esse,' dixit, 'quod priores legati nihil impetrassent. Smyrnam enim et Lampsacum et Alexandriam Troadem et Ly

6 Vid. Not. Delph. inf. Mox turba pro turma habet Doujat.-7 Td ex in cod. Mog. omittitur. In edd. ante Gron. legitur delupso equo. Apud Gron. Donjat. Crev. legitur in eo tumultu delapsum equo; apud Kreyssig. in eo tumultu delapsum ex equo.

[ocr errors]

8 Primum tentaveram eam ipsam ob causam fiduciam impetrandi sibi esse.'

NOTE

Qui victor ille] Qui pro qualis fuisset, &c.

A Chalcide Oreum] Vel cum a Chalcide Demetriadem navigaret, nt refert Appian.

t Turma [turba] Fregellana] Equitum scilicet sociorum ex urbe Volscorum Fregellis.

■ Delapsum tumultu ex equo [Delap. sum equo] Probatur Gronovio hæc lectio ex Moguntino: plerique tamen habent delapso equo.

x Si pax cum populo Romano maneret] Si maneret et esset, pro mansisset et fuisset.

y Alexandrium Troadem] Appiano

« IndietroContinua »