Immagini della pagina
PDF
ePub

simachiam in Europa jactatas in illis disceptationibus esse. Quarum Lysimachia jam cessisse regem, ne quid in Europa habere eum dicerent: eas, quæ in Asia sint," civitates tradere paratum esse, et si quas alias Romani, quod suarum partium fuerint, vindicare ab imperio regio velint. Impensæ quoque, in bellum factæ, partem dimidiam regem præstaturum populo Romano.' Hæ conditiones erant pacis. Reliqua oratio fuit, Ut memores rerum humanarum, et suæ fortunæ moderarentur, et alienam 10 ne urgerent. Finirent Europa imperium. Id quoque immensum esse. Et" parari singula acquirendo facilius potuisse, quam universa teneri posse. Quod si Asiæ quoque partem aliquam abstrahere velint, dum modo non dubiis regionibus finiant, vinci suam temperantiam Romana cupiditate, pacis et concordiæ causa, regem passurum.' Ea, quæ legato magna ad pacem impetrandam videbantur, parva Romanis visa. Nam et impensam, quæ in bellum facta esset, omnem præstare regem,' æquum censebant, cujus culpa bellum excitatum esset, et non Ionia modo atque Æolide deduci debere præsidia regia; sed, sicut Græcia omnis liberata esset, ita, quæ in Asia sint, omnes liberari urbes. Id aliter fieri non posse, quam ut cis Taurum montem" possessione Asia Antiochus cedat.'

36. Legatus, postquam nihil æqui in consilio impetrare

Doering.-9 Præstiturum Gron. Doujat. Crev.-10 Aliam Gron. Doujat.— 11 Et del. Gron. Doujat. Crev.

NOTE

est Alexandria ad Granicum, urbs Troadis sive Phrygiæ maritima ad sinum Achæorum inter Sigæum et Lectum promontoria: hodie Christianis Sancta Maria, Turcis Carasia, si Leunclavio fides.

z Quæ in Asia sint] In Asia nempe propria, aut certe in citeriori Minoris Asiæ parte.

a Cis Taurum montem] Quemadmodum Alpium nomine comprehenditur magna pars montium Europæorum;

ita montium, qui per totam Asiam sparsi, generale nomen est Taurus., Proprie quidem Taurus dicitur, qui a Lycia versus occasum incipit, et Ciliciam a septemtrionali Asia dividit, crediturque ad extremos Serica fines in ortam pertingere. Sed ex eo plures hinc inde velut rami surgunt, tum ad boream, tum ad austrum, varia pro variis regionibus nomina sortiti.

se censebat, privatim (sic enim imperatum erat) P. Scipionis tentare animum est conatus. Omnium primum," filium ei sine pretio redditurum regem, dixit; deinde, ig narus et animi Scipionis, et moris Romani, auri pondus ingens est pollicitus, et, nomine tantum regio excepto, societatem omnis regni, si per eum pacem impetrasset. Ad ea Scipio: Quod Romanos omnes, quod me, ad quem missus es, ignoras, minus miror, cum te fortunam ejus, a quo venis, ignorare cernam. Lysimachia tenenda erat, ne Chersonesum intraremus, aut ad Hellespontum obsistendum, ne in Asiam trajiceremus; si pacem tanquam ab solicitis de belli eventu petituri eratis. Concesso vero in Asiam transitu, et non solum frænis, sed etiam jugo accepto," quæ disceptatio ex æquo, cum imperium patiendum sit, relicta est? Ego ex munificentia regia maximum donum filium habebo: 14 aliis, Deos precor, ne unquam fortuna egeat mea; animus certe non egebit.' Pro tanto in me munere gratum me esse in se sentiet, si privatam gratiam pro privato beneficio desiderabit. Publice nec habeo quicquam ab illo, nec dabo. Quod in præsentia dare possim, fidele consilium est. Abi, nuntia meis verbis, bello absistat, pacis conditionem nullam recuset.' Nihil ea moverunt regem, tutam fore belli aleam_ratum, quando perinde ac victo jam sibi leges dicerentur. Omissa igitur in præsentia mentione pacis, totam curam in belli apparatum intendit.

Deos oro, ut nunquam eo me redigat fortuna, ut aliis regis donis indigeam, animo certe nunquam indigebo illius munificentia.

12 Animum conatus, Omnium primum, omisso est, Gron. Doujat. Crev.13 · Plutarchus aliter in Apophthegm. non solum fræno, sed etiam insessore.’ Sigon.-14 Habeo Drak. Doer. Ernest.

NOTE

b Et non solum frænis] Alludit Scipio ad apologum equi, relatum ab Aristotele II. Rhetoric. cujus et Plut. meminit; ita tamen ut pro jugo insessor subjiciatur, dicaturque non so

lum fræno, sed etiam insessore accepto, non amplius de conditionibus, sed de obsequio agendum.

c Tutam fore belli aleam ratum] Gallice croyant qu'il n'y avoit rien à risquer

37. Consul, omnibus præparatis ad proposita exequenda, cum ex stativis movisset, Dardanum primum, deinde Rhoeteum, utraque civitate obviam effusa, venit. Inde Ilium processit, castrisque in campo, qui est subjectus moenibus, positis, in urbem arcemque cum escendisset,14 sacrificavit Minervæ præsidi arcis, et Iliensibus in ' omni rerum verborumque honore ab se oriundos Romanos præferentibus, et Romanis lætis origine sua. Inde profecti sextis castris ad caput Caici amnis pervenerunt. Eo et Eumenes rex, conatus primo ab Hellesponto reducere classem in hyberna Elæam, adversis deinde ventis cum aliquot diebus superare Lecton promontoriumi non potuisset, in terram egressus, ne deesset principiis rerum, qua proximum fuit,* in castra Romana cum parva manu contendit. Ex castris Pergamum remissus ad commeatus expedien

14 Ascendisset Gron. Donjat. Crev.—15 Tò in eleganter abfuturum monent

NOTE

en faisant la guerre, puisque dès à présent on lui imposoit les loix de même que s'il étoit déjà vainçu.

d Dardanum] Dardanum sive Dardania urbs fuit minoris Mysiæ, quæ postea regio in Hellesponti fere nomen transiit, a Dardano rege Trojanorum primo condita dictaque, ad oram freti Hellespontici Asiaticam, inter Abydum et Rheteum: hodie Dardanello vocatur, quod nomen non modo ad oppositum huic in Europa castellum; sed ad duas quoque arces sinus Corinthiaci faucibus imminentes porrectum.

e Deinde Rhateum] Oppidi et promontorii nomen in Troade, Sigæo ad boream, nunc Pefkian Turcis, auctore Leunclavio.

f Inde Ilium] Ab Ilo Trojanorum rege nomen habuit Ilium, sicut a Troë Troja, minoris Phrygiæ urbs inter oram Hellesponti et Idam montein: a Græcis eversa, sed postea

restituta, et aliquo apud Romanos in pretio ob Æneæ memoriam. Visuntur adhuc ruinæ, XIII. circiter milliari a littore maris, servantque nomen Troja.

8 Sextis castris] Gallice dans six journées d'armée. Quod tamen creditu difficile in tanta distantia.

h Ad caput Caici] Fluvius est in Mysia, cujus origo in confinio majo-> ris Phrygiæ, juxta Pergamum decurrens, et in sinum Elaiticum sese exonerans, ex adverso Mitylenes : vulgo Chiai, vel, ut alii volunt, Girmasti.

iLecton promontorium] In Troade, inter Sigæum et Asson promontoria fuit Lecton, in quod Ida mons desinit: id olida et Troada disterminabat, teste Plinio. Hodie Scorpiata vocatur Sophiano.

Qua proximum fuit] Gallice par le plus court chemin.

dos, tradito frumento, quibus jusserat consul, in eadem stativa rediit. Inde, plurium dierum præparatis cibariis, consilium erat ire ad hostem, priusquam hyems opprimeret. Regia castra circa Thyatira erant. Ibi cum audisset Antiochus, P. Scipionem ægrum Elæam delatum, legatos, qui filium ad eum reducerent, misit. Non solum animo patrio gratum munus, sed corpori quoque salubre gaudium fuit; satiatusque tandem complexu filii, 'Renuntiate,' inquit, gratias regi me agere: referre gratiam aliam nunc non posse, quam ut suadeam, ne ante in aciem descendat, quam ut 16 in castra me redisse audierit.' Quanquam sexaginta duo millia 7 peditum, plus duodecim millia equitum animos interdum ad spem certaminis faciebant; motus tamen Antiochus tanti auctoritate viri, in quo ad incertos belli eventus omnis fortunæ posuerat subsidia, recepit se, transgressus Phrygium amnem," circaque Magnesiam, quæ ad Sipylum est, posuit castra; et ne, si 19 extrahere tempus vellet, munimenta Romani tentarent, fossam sex cubita altam, duodecim latam cum duxisset, extra duplex vallum fosse circumdedit: interiore labro

18

n

[ocr errors]

Duk. et Crev.-16 Tò ut pro ubi vel postquam dictum putabat Jac. Periz. sed delere malebant Gron. Crev. et Oudend. ad Front.' Rupert. Ut del. Kreyssig.-17 Septuaginta millia Gron. Donjat. Crev.-18 Et transgress.... circa Magnesiam Kreyssig. pro transgressus malit J. F. Gron. simpliciter trans, ut jungatur cum se recepit.-19 Dum Gron. Doujat. Crev. et mox eæd. habent cubitis pro cubita.

NOTE

1 Ut in castra] Ut pro ubi sive cum ; Gallice après qu'il aura su que je sois de retour au camp.

Transgressus Phrygium amnem] Refert Appianus Antiochum castra transtulisse circa montem Sipylum, et murum permunitum copiis suis circumdedisse, Phrygiumque fluvium hostibus opposuisse, quasi pro munimento. Sed quis ille Phrygius amnis? Hermum opinor significari, qui e Phrygia oritur, quamvis per Lydiam et Æolidem fluat. Sic igitur

castra Antiochi ad Thyatira cis Hermum, et dextra ejus ripa, fuerint : qui Romanis a Caico venientibus oppo. situs.

n Circaque Magnesiam, quæ ad Sipylum] Hæc Magnesia Lydia urbs in confinio Phrygiæ magnæ fuit sub monte Sipylo, hodie Magnisa auctore Leunclavio, diversa ab ejusdem nominis urbe Cariæ ad Mæandrum, vulgo nunc Mangresia: diversa quoque ab Magnesia Thessaliæ regione.

murum cum turribus crebris objecit; unde facile arceri transitu fossæ hostis posset.

38. Consul, circa Thyatira regem esse ratus, continuis itineribus quinto die ad Hyrcanum campum 20o descendit. Inde cum profectum audisset, secutus vestigia citra Phrygium amnem, quatuor millia ab hoste, posuit castra. Eo mille ferme equites, (maxima pars Gallogræci erant et Dahæ quidam aliarumque gentium sagittarii equites intermixti,) tumultuose amne trajecto, in stationes impetum fecerunt. Primo turbaverunt incompositos. Deinde, cum longius certamen fieret,' Romanorum, ex propinquis castris facili subsidio, cresceret numerus, regii, fessi jam et plures non sustinentes, recipere se conati, circa ripam amnis, priusquam flumen ingrederentur, ab instantibus tergo aliquot interfecti sunt. Biduum deinde silentium fuit," neutris transgredientibus amnem. Tertio post die Romani simul omnes transgressi sunt, et duo millia fere et quingentos passus ab hoste posuerunt castra. Metantibus et muniendo occupatis, tria millia delecta equitum peditumque regiorum magno terrore ac tumultu advenere. Aliquanto pauciores, qui in statione erant, duo tamen millia, per se, nullo a munimento castrorum milite avocato, et primo æquum prælium sustinuere, et, crescente certamine, pepulerunt hostes, centum ex his occisis, centum ferme

Et cum resistere non possent pluribus.

d Quieverunt utrique per duos dies a bellicis actibus.

• Cum Romani castra metarentur, et simul in iis vallo muniendis occuparentur.

20 Hyrcamum et Hyrcaneum quidam Mss. Hyrcanium conj. Drak.' Rupert.-1 Recte interpretes desiderant copulam; itaque jam Glareanus le gendum esse monebat Romanorumque; sed propius ad veritatem legeris cum Drak. et Romanorum; quia rd et ab extrema syllaba præcedentis vocis absorptum esse videri potest.' Doering.-2 Ferme Gron. Doujat. Crev.3 Duo tantum millia ex emend. Gron. habet Crev. Habent Gron. Doujat. aliquanto pauciores in statione erant, et tamen per se nullo.

NOTE

• Ad Hyrcanum campum] Agrum, opinor, intelligit Hyrcaniæ in Mysia majori inter Caicum et Hermum flu

vios: forte idem quod Plinio Hieracome, cujus incolæ Hieracomitæ, lib. v. cap. 25.

« IndietroContinua »