Immagini della pagina
PDF
ePub

captis. Per quatriduum insequens instructæ utrimque acies pro vallo stetere. Quinto die Romani processere in medium campi. Antiochus nihil promovit signa, ita ut extremi minus mille pedes a vallo abessent.

39. Consul, postquam detrectari certamen vidit, postero die in consilium advocavit, Quid sibi faciendum esset, si Antiochus pugnandi copiam non faceret? Instare hyemem. Aut sub pellibus habendos milites fore, aut, si concedere in hyberna vellent, differendum esse in æstatem bellum.' Nullum unquam hostem Romani æque contemserunt. Conclamatum undique est,' duceret extemplo, et uteretur ardore militum;' qui, tanquam non pugnandum cum tot millibus hostium, sed par numerus pecorum trucidandus esset, per fossas, per vallum castra invadere parati erant, si in prælium hostis non exiret. Cn. Domitius, ad explorandum iter, et qua parte adire vallum hostium posset, missus, postquam omnia certa retulit, postero die propius castra admoveri placuit. Tertio signa in medium campi prolata, et instrui acies cœpta est. Nec Antiochus ultra tergiversandum ratus, ne et suorum animos minueret detrectando certamen, et hostium spem augeret, et ipse copias eduxit; tantum progressus a castris, ut dimicaturum appareret. Romana acies unius prope formæ fuit et hominum et armorum genere. Duæ legiones Romanæ, duæ socium ac Latini nominis erant; quina millia et quadringenos singulæ habebant. Romani mediam aciem,

4 E cast. Gron. Crev.-5 Cum nomen legionis ad solos Romanos, alæ vero ad socios pertineat, Crevierius legi jubet duæ alæ socium cett.' Doering. -6 Duker. non dubitat, quin pro quadringenos legendum sit ducenos. Nec parvi momenti sunt argumenta, quæ ille ad hanc conjecturam confirmandam

NOTE

P Cn. Domitius] Plut. Apophthegm. Caium nominat, scribitque eum a magno Scipione datum Lucio fratri, qui pro se ei hoc in bello adesset: ipse enim morbo laborabat.

¶ Duæ socium] Romanorum tantum

legiones erant, non sociorum : sed ita accipiendus est auctor, ut velit Latinos aliosque socios Romanis armis instructos numero Romanorum respondisse.

cornua Latini tennerunt: hastatorum prima signa,' deinde principum erant, triarii postremos claudebant. Extra hanc veluti justam aciem a parte dextra consul Achæorum cætratis immixtos auxiliares Eumenis, tria millia ferme peditum, æquata fronte instruxit: ultra eos equitum minus tria millia opposuit; ex quibus Eumenis octingenti, reliquus omnis equitatus Romanus erat: extremos Tralles 7 et Cretenses (quingentorum utrique numerum explebant) statuit. Lævum cornu non videbatur egere talibus auxiliis, quia flumen ab ea parte ripæque deruptæ claudebant. Quatuor tamen inde" turmæ equitum oppositæ. Hæc summa copiarum erat Romanis; et duo millia mixtorum Macedonum Thracumque, qui voluntate secuti erant, præsidio relicti sunt 10x castris. Sexdecim elephantos post triarios in subsidio locaverunt. Nam, præterquam quod multitudinem regiorum elephantorum (erant autem quatuor et quinquaginta) sustinere non videbantur posse, ne pari quidem numero Indicis Africi resistunt; sive quia mag

protulit.' Doering.-7 Trallos Doujat. Vid. Not. Delph. inf.-8A Mog. est: prins edebatur non verebatur talibus. An fuit non egere rebantur talibus auxiliis?' J. F. Gron.-9 Erant. Hi præsidio Kreyssig.-10 Vet. lib. apud Sigon. quindecim.

NOTE

Hastatorum prima signa] De hoc, deque aliis duobus militiæ Romanæ ordinibus, vide lib. vIII. cap. 8.

• Achæorum cætratis immixtos auxiliares Eumenis] Adjunctos ait Eumenis fœderati milites Achæis, qui cætris seu peltis, id est, brevioribus clypeis lunatis, armati.

Tralles [Trallos] et Cretenses] Scripti habent Tralleis: Appianus Cretes et Trallianos vocat. Sed Noster melius Trallos: quod nomen est gentis Illyricæ apud Steph. ut Sigon. observat, eo nomine Glareanum reprehendens, quod Triballos legere maluerit. Sed fallor nisi Trallos vel Tralles, pro Triballis, Stephanus dicit, sive Theopompus apud Stephanum. Triballo

rum quippe nomen in Illyrici Thraciæque confinio omnibus notum. Tralles, nemini veterum auctorum cognitum, nisi pro urbe Lydiæ, cujus nomen Græcis notins, facile Theopompum ejusve exscriptores in errorem inducere potuit.

u Inde] A lævo scilicet cornu.

* Præsidio relicti sunt] Refertur ad duo millia. Ita cap. sequenti,' similiter his armati duo millia Cappadocum ab Ariarate missi rege:' sic itaque armati, missi, relicti, intelliguntur milites Macedones, Tralles, Cappadoces ad duo millia: exulet igitur pronomen hi, ante nomen præsidio insertum a Moguntinis contra fidem membranarum, teste Gron.

nitudine, (longe enim illi præstant,) sive robore animorum vincuntur.

40. Regia acies varia magis multis gentibus, dissimilitudine armorum auxiliorumque erat. Decem et sex millia peditum more Macedonum armati fuere, qui phalangitæ appellabantur. Hæc media acies fuit in fronte," in decem partes divisa. Partes eas interpositis binis elephantis distinguebat: a fronte introrsus in duos et triginta ordines armatorum acies patebat. Hoc et roboris in regiis copiis erat, et, perinde cum alia specie, tum eminentibus tantum inter armatos elephantis, magnum terrorem præbebat. Ingentes ipsi erant. Addebant speciem frontalia et crista et tergo impositæ turres turribusque superstantes, præter rectorem, quaterni armati. Ad latus dexterum phalangitarum mille et quingentos equites Gallogræcorum opposuit. His tria millia equitum 12 loricatorum (cataphractos ipsi appellant) adjunxit. Addita his ala mille ferme equitum: agema eam vocabant. Medi erant lecti viri et ejusdem

Adeo eminentibus.

11 Fuit, in fronte Kreyssig. In Gron. Doujat. hæc sine ulla distinctione leguntur. Mox Interpositi bini elephanti distinguebant conj. Crev. Lenior medicina, partes eæ interpositis binis e. distinguebantur.' Rupert.—12 Mille

NOTE

▾ Qui phalangitæ] Milites, ex quibus constabat phalanx in militia Macedonica, phalangitæ dicebantur, quemadmodum in Romana legionarii, ex quibus legio.

2 Cataphractos ipsi appellant] Ea voce Græci bene munitos, et armis velut obseptos significant: quo equitum genere usos Gallos constat, qui postea crupellarii apud Tacit. III. Annal. A Nazario in Panegyr. Constantini, et Ammiano Marcell. xvi. Histor. clibanarii, seu Persico, seu Græco vocabulo dicti; qui 'tegminibus ferreis absconditos bellatores' vocat. Nazar. sic describit: 'operimento ferri equi atque homines pariter obsepti. Superne omnibus tecDelph. et Var. Clas.

tis equorum pectoribus, demissa lorica, et crurum tenus pendens sine impedimento gressus a noxa vulneris vindicabat.'

a Agema] Græca hæc vox significat selectum equitum agmen quod regem præibat.

b Medi erant] E Media, quæ ingens superioris seu majoris Asiæ trans Tigrin regio, cui nomen a Medo Jasonis filio inditum volunt. Ei finitimæ ab occasu Armenia major atque Assyria, ad ortum Parthia et Hyrcania, ad meridiem Susiana: a septemtrione ad mare Caspium protendebatur, atque in plures provincias divisa hodie sub Persis magna ex parte Servan. Urbium caput EcLivius. 9 T

d

regionis mixti multarum gentium equites. Continens his grex sedecim 13 elephantorum est oppositus in subsidiis: ab eadem parte, paululum producto cornu, regia cohors erat: Argyraspides a genere armorum appellabantur. Daha 14 deinde, equites sagittarii, mille et ducenti. Tum levis armatura trium millium, pari ferme numero pars Cretenses, pars Tralles. Duo millia et quingenti Mysi sagittariis & adjuncti erant. Extremum cornu claudebant quatuor millia mixti Cyrtæi 16 funditores et Elymæi sagittarii. Ab lævo cornu phalangitis adjuncti erant Gallo

[ocr errors]

h

quingentos pedites... tria millia peditum edd. ante Sigon.-13 Sexdecim Kreyssig.-14 Vet. lib. apud Sigon. Dace.-15 Sagittarii his Kreyssig. Vet. lib. etiam apud Sigon. prob. sagittarii.—16 ' Cyrtæi forte sunt iidem qui Cyrtii dicuntur XLII. 58. extr. Schweigh. suspicatur eorum nomen superesse in

batana, nunc Tauris.

NOTE

c Ejusdem regionis mixti multarum gentium equites] Si ejusdem regionis, quomodo multarum gentium? ejus dem regionis nomine intelligit, ni fallor, provincias quæ ultra Euphratem et Tigrin Medis paruerant, eodemque ferme habitu et moribus haud absimilibus utebantur, et nunc ex parte Antiocho suberant. Hæ quippe nationes Medorum nomine sæpe comprehensæ, ut apud Satyr. 'epotaque flumina Medo pandente,' de exercitu Xerxis; et apud Lucan. 'Achæmeniis decurrant Medica Susis agmina.'

d Argyraspides] Argenteis clypeis armati, ceteroque apparatu splendidiores, deducto ab Alexandri Magni militia more ac nomine. Appianus hic equites facit, Diodorus in Alexandro pedites.

e Daha deinde, equites] In veteribus libris Daca, et ab Appiano Daci, confusis nominibus Daharum qui ad Caspium mare in Asia degebant, cum nomine Dacorum, Istri accolarum, in Europa, qui ante Aurelianum trans

Danubium erant, ubi nunc Transsylvania: ab eo translati cis Danubium in parte Moesiarum, ubi Servia, et Bulgariæ pars occidua.

Pars Tralles] Parum refert. Tralles fuerint Asiatici Antiocho subjecti, an Triballi, seu Tralles Illyrici Thraciæ proximi ab eo mercede conducti.

8 Mysi sagittariis] E Mysia Minoris Asiæ regione, quæ ex parte in ditione Antiochi. Dividebatur in majorem et minorem. Distinguendæ porro hæ Mysiæ Asiaticæ, ab Europæis ad Istri ripam dextram Mœsiis, superiore et inferiore, quas non pauci Mysias corrupte appellant, inque his forte, quod utrarumque incolæ ab eadem origine.

h Cyrtai funditores] Cyrtæorum seu Cyrtiorum Asiatici populi meminit Strabo lib. 11. eosque Caddusiis et Amardis finitimos facit, quæ gentes per Zagrum et Niphatem montes sparsæ, latrociniis infames erant in Media Armeniæque tractu.

i Et Elymai sagittarii] Elymæi, qui sacris literis Elamitæ, ab Elima urbe dicti, in parte occidentali Susia.

k

m

græci equites 17 mille et quingenti: et similiter his armati duo millia Cappadocum: (ab Ariarathe' missi erant regi.18) Inde auxiliares mixti omnium generum duo millia et septingenti, et tria millia cataphractorum equitum, et mille alii equites, regia ala" levioribus tegumentis suis equorumque, alio haud dissimili habitu: Syri plerique' erant, Phrygibus et Lydis immixti. Ante hunc equitatum falcatæ quadriga P et cameli, quos appellant dromadas.¶ His insidebant Arabes sagittarii, gladios habentes tenues, longos quaterna cubita,' ut ex tanta altitudine contingere hostem possent. Inde alia multitudo, par ei, quæ in dextro cornu erat; primi Tarentini, deinde Gallogræcorum equitum duo millia et quingenti, inde Neocretes mille, et

Curdorum nomine.' Rupert.-17 In edd. ante Sigon. pedites.-18 Cappadocum ab Ariathe missi rege, signis parentheseos omissis, Gron. Doujat. Crev.-NOTE

næ Persici imperii provinciæ fuere, inter Eulæum ac Tigrim fluvios: regio Elymais.

* Duo millia Cappadocum] Late patens in Minori Asia fuit Cappadocum natio inter Galatiam ad occasum, atque Armeniam minorem ad ortum, a Tauro monte, ac Cilicia ad pontum usque Enxinum, nisi quod ei post detracta ora maritima. Caput Mazaca, quæ post Cæsarea "magna. Regio Turcis hodie Amasia, magna ex par. te.

1 Ab Ariarathe] Plures fuere hoc nomine reges Cappadocum: hic de quo nunc agitur quintus eo nomine a Pharnace primo rege 13. numera

tur.

Auxiliares mixti] Appiano ¿évo dicuntur, id est, peregrini seu alienigenæ.

Regia ala] Amicorum scilicet, et sodalium, ut ex Appiano liquet. • Syri plerique] Syriam plerique cnm Assyria confundunt. Vide xxxv.

13.

P Falcatæ quadriga] Hos currus

falcatos (fere ut hic Noster) describit Curt. lib. IV. 'ex summo temone hastæ præfixæ ferro eminebant: utrimque a jugo ternos direxerant gladios: et inter radios rotarum plura spicula eminebant in adversum. Aliæ deinde falces summis rotarum orbibus hærebant, et aliæ in terram demissæ, quicquid obvium concitatis equis fuisset, amputaturæ.'

4 Cameli, quos appellant dromadas] Dromades Græce a cursu vocantur. Camelorum genus, qui minoris staturæ sunt, sed velociores ceteris.

Gladios habentes tenues, longos quaterna cubita] Istiusmodi enses nostris hominibus estocs, vel estocades: cubita autem in neutro, perinde ac masculino.

• Primi Tarentini] Hujusmodi equitum qui Tarentini dicti, binos singuli equos trahebant, meminit Ælian. in Tact. De his dictum etiam lib. XXXV.

t Neocretes mille] Novi nimirum ex Creta insula milites.

« IndietroContinua »