Immagini della pagina
PDF
ePub

eodem armatu Cares" et Cilices mille et quingenti, et totidem Tralles, et tria millia cætratorum; (Pisidæ hi '9 erant et Pamphylii et Lycii ;) tum Cyrtæorum et Elymæorum paria in dextro cornu locatis auxilia, et sexdecim elephanti modico intervallo distantes.

X

41. Rex ipse in dextero 20 cornu erat: Seleucum filium et Antipatrum fratris filium in lævo præposuit: media acies tribus permissa, Minioni et Zeuxidi et Philippo magistro elephantorum. Nebula matutina, crescente die levata in nubes, caliginem dedit. Humor inde, ab austro velut, perfudit omnia. Quæ nihil admodum Romanis, eadem perincommoda regiis erant. Nam et obscuritas lucis in acie modica Romanis non adimebat in omnes partes conspectum; et humor, toto fere gravi armatu,” nihil gladios aut pila hebetabat. Regii, tam lata acie, ne ex medio quidem cornua sua circumspicere poterant, nedum extremi inter se conspicerentur; et humor arcus fundasque et jaculorum amenta emollierat. Falcatæ quoque quadrigæ, quibus se perturbaturum hostium aciem Antiochus crediderat, in suos terrorem verterunt. Armatæ autem in hunc maxime modum erant. Cuspides circa temonem ab jugo decem cubita' extantes, velut cornua, habebant,

19 Hi et signa parentheseos del. eæd.

20 Dextro Kreyssig.-1 'Verba X. cubita jungi non possunt, cum sit enorme nec rei conveniens. Hinc Scheffer h. I. emend. cubito, non male; sed vox decem ita prins fuisset posita. II. cubita, (dno s. bina) vel cuspides circa temonem et ab jugo decem cubita e. h. e. quamque decem cuspidum extantem unum

NOTE

"Et eodem armatu Cares] More scilicet Cretensium armati milites ex Caria provincia Minoris Asiæ.

Significat humorem Romanis, quorum totus fere exercitus graviter armatis constabat, parum obfuisse ; multum vero regiis attulisse incommodi, utpote levius armatis, et quorum pars magna sagittarii funditoresque essent, aut jaculis uterentur, ant hastis amentatis, id est, loro seu habena religatis uterentur. Frontin. IV. Strategem. quod militum Antioy Et humor, toto fere gravi armatu] chiarcus madentibus nervis inhabiles

× Minioni et Zeuxidi et Philippo magistro elephantorum] Pro Minione, Mendis est apud Appianum, qui phalangi præpositum memorat Philippum elephantarchen: lævi autem cornu equitibus Seleucum solum præficit.

quibus, quicquid obvium daretur, transfigerent: et in extremis jugis binæ circa eminebant falces; altera æquata jugo, altera inferior in terram devexa: illa, ut, quicquid ab latere objiceretur, abscinderet; hæc, ut prolapsos subeuntesque contingeret. Item ab axibus rotarum utrimque binæ eodem modo diversæ deligabantur falces. Sic armatas quadrigas, quia, si in extremo, aut in medio locatæ forent, per suos agendæ erant, in prima acie, ut ante dictum est, locaverat rex. Quod ubi Eumenes vidit, haud ignarus pugnæ, et quam anceps esset auxilii genus, si quis pavorem magis equis injiceret, quam justa adoriretur pugna, Cretenses sagittarios funditoresque et jaculatores equitum,2 non confertos, sed, quam maxime possent, dispersos, excurrere jubet; simul omnibus partibus tela ingerere. Hæc velut procella, partim vulneribus missilium undique conjectorum, partim clamoribus dissonis, ita consternavit equos, ut repente, velut effrænati, passim incerto cursu ferrentur: quorum impetus et levis armatura, et expediti funditores et velox Cretensis momento declinabant: et eques insequendo tumultum ac pavorem equis camelisque, et ipsis simul consternatis, augebat, clamore et ab alia circumstantium turba multiplici adjecto. Ita medio inter duas acies campo exiguntur quadrigæ; amotoque inani ludibrio, tum demum ad justum prælium, signo utrimque dato,

concursum est.

42. Ceterum vana illa res veræ mox cladis causa fuit. Auxilia enim subsidiaria, quæ 3 proxima locata erant, pavore et consternatione quadrigarum territa, et ipsa in fugam versa, nudarunt omnia usque ad cataphractos equites. Ad

cubitum, conj. Drak.' Rupert.-2 Cum infra quatuor diversa militum genera,' levis armatura, expediti funditores, velox Cretensis, et eques,' quadrigas illas expulisse dicantur, Crev. hic aliquid excidisse, v. c. cum aliquot turmis equitum conjectat.' Doering.

NOTE

facti essent, causam assignat imbri continuo, quo vexatus die ac nocte fuerat exercitus: ideoque L. Scipio

nem ait suos exhortatum esse, ut postero, quamvis religioso die, prælium committeretur.

quos cum, dissipatis subsidiis, pervenisset equitatus Romanus, ne primum quidem impetum pars eorum sustinuerunt. Alii fusi sunt; alii propter gravitatem tegumentorum2 armorumque oppressi sunt. Totum deinde lævum cornu inclinavit; et, turbatis auxiliaribus, qui inter equites et, quos appellant phalangitas, erant, usque ad mediam aciem terror pervenit. Ibi simul perturbati ordines, et impeditus intercursu suorum usus prælongarum hastarum, (sarissas Macedones vocant,) intulere signa Romanæ legiones, et pila in perturbatos conjecere. Ne interpositi quidem elephanti militem Romanum deterrebant, assuetum jam ab Africis bellis et vitare impetum belluæ, et ex transverso aut pilis incessere, aut, si propius subire posset, gladio nervos incidere. Jam media acies fere omnis a fronte prostrata erat, et subsidia circumița a tergo cædebantur, cum in parte alia fugam suorum, et prope jam ad ipsa castra clamorem paventium accepere. Namque Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis nulla subsidia cerneret, præter quatuor turmas equitum, et eas, dum applicant se suis, ripam nudantes, impetum in eam partem cum auxiliis et cataphracto equitatu fecit:7 nec a fronte tantum instabat, sed, circumito a flumine cornu, jam ab latere urgebat; donec fugati equites primum, deinde proximi peditum effuso cursu ad castra compulsi sunt.

43. Præerat castris M. Æmilius tribunus militum, M. Lepidi filius, qui post paucos annos pontifex maximus factus est. Is, qua fugam cernebat suorum, cum præsidio

3 Subsidiaque, quæ edd. ante Sigon.-4 Delenda forte verba pars eorum, certe pars, et deinde alterutrum sunt.' Crev. et Gron.-5 Equitem Gron. Doujat. Crev.-6 Inter turbas edd. ante Sigon.-7 Facit Gron. Doujat. Crev. 8 Post annos paucos Gron. Donjat. Crev. Mox pro suorum dederat Fro

NOTE

1 Propter gravitatem tegumentorum] De crupellariis Gallorum, qui in exercitu Sacro-viri, idem testatur Tac. III. Ann. quos, laminis ferreis adversus pila et gladios resistentibus, ait

securibus casos, furcis prostratos, jacentesque nullo ad resurgendum nisu quasi exanimes relictos. Gallice, parce qu'il leur étoit impossible de se relever quelque effort qu'ils fissent.

omni occurrit, et stare primo, deinde redire in pugnam, jubebat, pavorem et turpem fugam increpans. Minæ exinde erant, in perniciem suam cæcos ruere, ni dicto parerent. Postremo dat signum suis, ut primos fugientium cædant, turbam insequentium ferro et vulneribus in hostes redigant. Hic major timor minorem vicit. Ancipiti coacti metu primo constiterunt; deinde et ipsi redierunt in pugnam, et Æmilius cum suo præsidio (erant autem duo millia virorum fortium) effuse sequenti regi acriter restitit. Et Attalus, Eumenis frater, a dextro cornu, a quo lævum hostium primo impetu fugatum fuerat, ut ab sinistro fugam suorum et tumultum circa castra vidit, in tempore cum ducentis equitibus advenit. Antiochus, postquam et eos, quorum terga modo viderat, repetentes pugnam, et aliam et a castris et ex acie affluentem turbam conspexit, in fugam vertit equum. Ita utroque cornu victores Romani per acervos corporum (quos in media maxime acie cumulaverant, ubi et robur fortissimorum virorum, et arma gravitate fugam impedierant) pergunt ad castra diripienda. Equites primi omnium Eumenis, deinde et alius equitatus toto passim campo sequuntur hostem, et postremos, ut quosque adepti sunt, cædunt. Ceterum fugientibus major pestis, intermixtis quadrigis elephantisque et camelis, erat et sua ipsorum turba; cum, solutis ordinibus, velut cæci super alios alii ruentes, incursu 9 belluarum obtererentur. In castris quoque ingens et major prope quam in acie cædes est edita. Nam et primorum fuga in castra maxime

a

* Agant iterum et cogant redire adversus hostes.

ben. sociorum sine omni vett. librr. auctoritate.-9 Vulgat. ante Sigon. plu rium vett. edd. lectio ruerent et incursu.

NOTÆ

a Ut quosque adepti sunt] Gallice, à mesure qu'ils attrapoient les uns ou les autres.

b Major pestis, intermixtis] Gallice, ce qui fut le plus funeste aux fuyards,

et qui en fit périr un plus grand nombre, fut l'embarras des chariots à quatre chevaux, des éléphants, et des chameaux, et par leur propre foule.

inclinavit; et hujus fiducia multitudinis, qui in præsidio erant, pertinacius pro vallo pugnarunt. Retenti in portis valloque, quæ se impetu ipso capturos crediderant, Romani, postquam tandem perruperunt, ab ira graviorem ediderunt cædem.

44. Ad quinquaginta millia peditum cæsa eo1o die dicuntur, equitum tria millia; mille et quadringenti capti, et quindecim cum rectoribus elephanti. Romanorum aliquot vulnerati sunt; ceciderunt non plus trecenti pedites, quatuor et viginti equites; et de Eumenis exercitu quinque et viginti." Et illo quidem die victores, direptis hostium castris, cum magna præda in sua reverterunt; postero die spoliabant cæsorum corpora, et captivos contrahebant.' Legati ab Thyatirad et a Magnesia ad Sipylum 12 e ad dedendas urbes venerunt. Antiochus, cum paucis fugiens, in ipso itinere pluribus congregantibus se, modica manu armatorum media ferme nocte Sardes contendit." Inde,

" Qui primi fugerant, hi versus castra sua præsertim delati fuerunt, seu castra petierunt maxima ex parte.

Congregabant captivos.

10 Ea Gron. Doujat. Crev Mox pro tria Ald. recepit ex cod. Mog. quatuor; quod habent Gron. Doujat. Crev.-11' Forte quinqu decem ex Appiano.' Rupert.-12 Vett. codd. valde variant; plurimi tamen habent a vel ab Sipylo pro ad Sipylum; unde Spanhemius Nostrum scripsisse contendit et a Magnesia ab Sipylo; quod probat quoque Drak.' Doering. Vid. Not. Delph. inf.-13 Concessit Gron. Doujat. Crev.

NOTE

e Non plus trecenti pedites] Apud Appian. ex Romanis itidem quatuor et viginti equites, pedites trecenti, quos maxime Antiochus occidit: Eumenis tantum equites quindecim nu

merantur.

d Ab Thyatira] Plerumque neutro genere et plurali numero effertur hoc urbis nomen: sed et muliebri genere et numero singulari aliquando profertur, ut testatur Steph.

e A Magnesia ad Sipylum] In Regio est et Magnesia ab Sipylo: in aliis et a Magnesia et a Sipylo: vult Gronovius

legi a Magnesia sub Sipylo ex Strabone, ubi hæc urbs Sipylo monti subjecta dicitur, qui mons Phlegræus ab Aristotele nominatur et Ceraunius a Plut. Hodie, teste Joanne Lydo, Cusinas: sed num potins Sipylum urbis nomen, unde, ut et a vicina Magnesia et a Thyatira, legati venerint?

1 Surdes contendit [Sardeis concessit] Lydiæ caput fuit jam a Crœsi temporibus, in latere Tmoli montis ex quo Pactolus fluit, olim a Mæoniis Hyde vocitata, inter Mæandrum et Hermum: nunc Sardia.

« IndietroContinua »