Immagini della pagina
PDF
ePub

cum audisset, Seleucum filium et quosdam amicorum Apameam prægressos, et ipse quarta vigilia cum conjuge ac filia petit Apameam, Zenoni tradita custodia urbis, Timone Lydiæ præposito: quibus spretis, consensu oppidanorum et militum, qui in arce erant, legati ad consulem missi sunt. 45. Sub idem fere tempus et ab Trallibus," et a Magnesia, quæ super Mæandrum est, et ab Epheso legati ad dedendas urbes venerunt. Reliquerat Ephesum Polyxenidas, audita pugna, et, classe usque ad Patara Lyciæ pervectus,14 metu stationis Rhodiarum navium, quæ ad Megisten erat,' in terram egressus, cum paucis itinere pedestri Syriam petiit. Asiæ civitates in fidem consulis ditionemque populi Romani sese tradebant. Sardibus jam consul erat. Eo et P. Scipio ab Elæa, cum primum pati laborem viæ potuit, venit. Sub idem fere tempus caduceator ab Antiocho per P. Scipionem a consule petiit impetravitque, ut oratores mittere liceret regi. Paucos post dies Zeuxis, qui præfectus Lydiæ fuerat, et Antipater fratris filius venerunt. Hi, prius Eumene convento, quem propter vetera certamina aversum maxime a pace credebant esse, et placatiore eo et sua et regis spe invento, tum P. Scipionem, et per eum consulem, adierunt; præbitoque iis petentibus frequenti consilio ad mandata edenda, ' Non tam, quid ipsi dicamus, habemus,'16 inquit Zeuxis, 'quam ut a vobis quæramus, Romani, quo piaculo expiare errorem regis, pacem 17

14 Vett. codd. variant; alii enim exhibent provectus; alii prætervectus.— 15 Erant Crev.-16 Non tam quid ipsi cet. Aliquid scabri in oratione esse videtur, et nescio utrum placere possit non tam habemus, quid dicamus, quam ut quæramus; Drak. Forte leg. jam pro tam.' Rupert.-17 Desidero ante pacem copulam et, quæ in duobus membris rarius omitti solet.' Doering.

NOTE

* Apameam prægressos] Plures sunt Apameæ hæc Cibotos cognomine, id est, arca, in Phrygia Combusta sen meridionali erat, olim Celenæ, ad Marsyam amnem, qui Mæandro commiscetur, a Seleuco rege Syriæ primo condita: hodie Apamis.

Ab Trallibus] Lydia fuit urbs

Tralles, sive Trallis, inter Caistrum et Mæandrum fluvios; hodie Chora.

1 A Magnesia, quæ super Mæandrum est] Jam diximus Cariæ urbem esse in Minori Asia, Epheso ad orientem: est enim in Ioniæ confinio, et vulgo Mangresia dicitur.

veniamque impetrare a victoribus possimus. Maximo semper animo victis regibus populisque ignovistis. Quanto id majore et placatiore animo decet vos facere in hac victoria, quæ vos dominos orbis terrarum fecit? Positis jam adversus omnes mortales certaminibus, haud secus quam Deos, consulere et parcere vos generi humano oportet.' Jam ante, quam legati venirent, decretum erat, quid responderetur: respondere Africanum placuit. Is in hunc modum locutus fertur: 'Romani ex iis, quæ in Deùm immortalium potestate erant, ea habemus, quæ Dii dederunt. Animos, qui nostræ mentis sunt, eosdem in omni fortuna gessimus gerimusque; neque eos secundæ res extulerunt, nec adversæ minuerunt. Ejus rei, ut alios omittam, Hannibalem vestrum vobis darem testem, nisi vos ipsos dare possem. Postquam Hellespontum trajecimus, priusquam castra regia, priusquam aciem videremus, cum communis Mars et incertus belli eventus esset, de pace vobis agentibus, quas pares paribus ferebamus conditiones, easdem nunc victores victis ferimus. Europa abstinete, Asiaque omni, quæ cis Taurum montem est, decedite. Pro impensis deinde in bellum factis quindecim millia talentum Euboicorum dabitis; quingenta præsentia, duo millia et quingenta, cum senatus populusque Romanus pacem comprobaverint,18 millia deinde talentum per duodecim annos. Eumeni quoque reddi quadringenta talentam et quod frumenti reli

k

18 Vet. lib. apud Sigon. comprobaverit. Mox pro millia, edd. vett. mille. A

NOTE

k Quindecim millia talentum Euboicorum] Talentum Euboicum ex Festo erat quatuor millium denariorum, sen drachmarum Atticarum, et sic tertia parte minus talento Attico. Si plene per denarios numeres, talentum Euboicum æquabit mille sexcentas libras nostrates: ita quindecim millia efficient vicies quater centena millia librarum Francicarum, vint quatre millions. Sed majorem quantitatem

senatus ab Antiocho postea exegit, ut videbimus lib. XXXVIII. cap. 38.

Quindecim millia talentum Euboicorum] Talentum Euboicum fuit 700. denariorum ex calculo Ed. Bernardi, hoc est 700 Philippeorum, seu florenorum bis mille centenorum. J. Clericus.

m Reddi quadringenta talenta] Euboica an Attica, non exprimitur: sed videlicet ea ejusdem generis cum su

[ocr errors]
[ocr errors]

quum ex eo, quod patri debitum est, placet. Hæc cum pepigerimus, facturos vos ut pro certo habeamus, erit quidem aliquod pignus, si obsides viginti nostro arbitratu dabitis: sed nunquam 19 satis liquebit nobis, ibi pacem esse populo Romano, ubi Hannibal erit. Eum ante omnia deposcimus. Thoantem quoque Etolum," concitorem 20 Ætolici belli, qui et illorum fiducia vos, et vestra illos in nos armavit, dedetis, et cum eo Mnasilochum Acarnana et Chalcidenses Philonem et Eubulidam.P In deteriore sua fortuna pacem faciet rex, quia serius facit, quam facere potuit. Si nunc moratus fuerit, sciat, regum majestatem difficilius ab summo fastigio ad medium detrahi, quam a mediis ad ima præcipitari.' Cum his mandatis ab rege missi erant legati, ut omnem pacis conditionem acciperent. Itaque Romam mitti legatos placuit. Consul in hyberna exercitum Magnesiam ad Mæandrum et Tralles Ephesumque divisit. Ephesum ad consulem paucos post dies obsides ab rege adducti sunt; et legati, qui Romam irent, venerunt. Eumenes quoque eodem tempore profectus est Romam, quo legati regis. Secutæ eos sunt legationes omnium Asia populorum.

2

46. Dum hæc in Asia geruntur, duo fere sub idem tempus cum triumphi spe proconsules de provinciis Romam redierunt, Q. Minucius ex Liguribus, M'. Acilius ex Ætolia. Auditis utriusque rebus gestis, Minucio negatus triumphus, Acilio magno consensu decretus; isque triumphans de rege Antiocho et Ætolis Urbem est invectus. Prælata sunt in eo triumpho signa militaria ducenta

Mss. fere omnibus vox abest. Millena talenta conj. Budæus.-19 Nusquam Gron. Doujat.-20 Concitatorem edd. ante Gron.-1 Ita pro vulg. Mnasimachum, quod habent Gron. Doujat. Crev. reposuit Rupert. præeunte Crev. et prob. Ďrak.—2 Verba in hyberna ignorat Polyb.

NOTE

perioribus fuisse credibile est. Fient ergo 640000. librarum nostratium. Thoantem quoque Etolum] De hoc Ætolorum prætore supra lib. xxxv.

c. 12.

• Mnasilochum [Mnasimachum] Acarnana] Videtur idem esse qui Mnesilochus lib. xxxvI. c. 11.

r

triginta, et argenti infecti tria millia pondo, signati tetradrachmum Atticum centum tredecim millia, cistophorum ducenta quadraginta octo, vasa argentea cælata multa magnique ponderis. Tulit et supellectilem regiam argenteam ac vestem magnificam; coronas aureas, dona sociarum civitatium, quadraginta quinque; spolia omnis generis: captivos nobiles, Ætolos et regios duces, sex et triginta duxit.4 Damocritus Ætolorum dux paucos ante dies, cum e carcere nocte effugisset, in ripa Tiberis consecutis

3 Eo del. Gron. Doujat. Crev.-4' Numerorum notas, invitis Mss. erroris suspectas habet Pigh. in Ann. ad a. 563. Sup. cap. 3. legitur 'principes

NOTE

P Philonem et Eubulidam] Hi Chalcidenses ut Romanis dederentur fœ. dere deinde comprehensum est. lib. XXXVIII. c. 38.

a Argenti infecti tria millia pondo] Gall. la valeur de 108000. liv. en lingots.

• Tetradrachmum, &c.] Tetradrachmum Atticum est circiter 24. stuvero. rum Hollandicorum. Cistiphori 5. ferme tetradrachmum æquant. J. Clericus.

• Tetradrachmum Atticum centum tredecim millia] Gallice, la valeur de cent quatre vints mille huit cens livres en pieces de quatre drachmes.

t Cistophorum ducenta quadraginta octo] Græcorum nummi argentei minores erant hi cistophori, ex eo sortiti appellationem quod signati essent forma κιστοφόρου, seu cistam ferentis : insculptas enim habebant imagines eorum qui cistis inclusa gerebant arcana sacrorum mysticorum, quod fieri solitum in Cybeles mysteriis, Bacchi orgiis, Cereris initiis, Isidis sacris, ut observat Turneb. lib. III. Adversar. c. 5. et 21. itemque lib. XVI. c. 4. Habebant autem hi nummi rationem ad denarium subsesquiquartam, quatuor enim denarii sep.

tem cistophoros cum semisse valent, quemadmodum ex Festo idem Turnebus ratiocinatur. Scribit enim Festus talentum Euboicum, nummo Græco, septem millium et quingentorum cistophorum' fuisse; Romano vero quatuor millium denariorum. Videtur itaque cistophori pretium concurrere cum quatuor nostris assibus ac denariis tribus et quinta denarii parte. Quo posito, horum ducentorum quadraginta millium cistophorum æstimatio æquaret librarum Francicarum quinquaginta millia et sexcentas. Scio rationem aliam sequi Budæum lib. IV. de Asse, qui præfecturarum Persicarum sub Dario tributa ex Herodoto computans Euboicum talentum tribus tantum minis ac triente talento Attico cessisse vult: et sic 7500. cistophori responderent drachmis Atticis seu denariis Romanis 5667, ita ut his illi minores non multum ultra quintam partem invenirentur: et pro hodiernis assibus nostratibus octo, quibus denarios Romanos æquiparamus, cistophori seu drachmæ Euboicæ 6. assibus et 4. ferme denariis Turonensibus viderentur æstimandi. Verum in enumeratione tributorum viginti provin

custodibus, priusquam comprehenderetur, gladio se transfixit. Milites tantum, qui sequerentur currum, defuerunt: alioqui magnificus et spectaculo et fama rerum triumphus fuit. Hujus triumphi minuit lætitiam nuntius ex Hispania tristis, adversa pugna in Vastetanis,s" ductu L. Æmilii proconsulis, apud oppidum Lyconem cum Lusitanis sex millia de exercitu Romano cecidisse; ceteros, paventes intra vallum compulsos, ægre castra defendisse, et in mo

Ætolorum 43. inter quos Damocritus et frater ejus, &c.' Rupert.-5 Sic primum pro Vacetanis, vel Vascetanis, vel Vasceranis, ex vet. libr. reposuit Sigonius. Kreyssig. habet Bastetanis. Vid. Not. Delph. inf. Mox cum L. Emilius Paullus, ut constat ex xxxvi. 2. prætor in Hispaniam missus sit, Glareanus pro proconsulis legendum esse opinabatur proprætoris.' Doering. Vid.

NOTE

ciis impositorum apud Herodot. facilius, quam in duobus apud Festum numeris irrepere mendum potuisse verisimile est: et Festi rotundior ratio.

Fuere

"In Vastetanis [Vascetanis] Quidam veteres habent in Vastetanis. porro in Hispania et Bastetani, seu Bastitani circa fontes Bætis, sic dicti ab urbe primaria Basti, nunc Baëça, in Andalusiæ orientalis et Castella Novæ confinio; et Vaccæi inter Tagum ac Dorium, nunc in regno Le. gionis; qui a Livio aut a librariis Vaccetani scribi potuerint. Præterea a Vesci, Turdulorum in Bætica urbe apud Ptol. deduci possent Vescitani, non multum diverso a Vascetanis nomine. Fuere quoque Vescitani Ilergetum populi a Vesci oppido, nunc Viescas in Aragonia, quorum urbs Osca. Sed huc penetrasse Lusitanos, ut prælio cum illis confligendum prope sub Pyrenæis fuerit, nemini puto probari posse. Cum itaque adversus eos commissum hic prælium memoretur, facile adducor ut credam scribendum esse Vaccetani, a flumine Lusitaniæ, quod Plinio Vacca, Straboni Vacua, Vacus Ptol. vulgo

nunc Vouga, cum ejusdem nominis pago, inter Mondam ac Durium fluvios.

* Apud oppidum Lyconem] Jac. Delgado Lyconi existimabat respondere oppidum Estremaduræ Lobon ad meridiem Emerita; quod quidem in Lusitania veteri, sed procul a pugnæ hujus loco, sive commissa fuerit in Vaccæis, sive in Bastetanis, (quæ majorum populorum nomina sunt,) sive in Vaccetanis aut Vescitanis, qui populi minores. Conjicerem Lyconem esse, Ptol. Laconimurgi, cui respondet Francavilla in regno Legionis circa Tormesis fontes, oppidum olim Vettonum, qui et ipsi in Lusitaniæ parte: sed Vettonum vocabulum a Vascetanis nimium distat. Nam quod ad Laconimurgi attinet, Laconem quoque dictum suspicor, et To murgi nominis additamentum fuisse; quemadmodum brigă, quod lingua Celtica pontem significat, ut in Lacobriga, Segobriga; aut eri vel uris, quod Hispanis veteribus urbem designabat; ut adhuc Basculis iri, unde Eliberi, Calaguris, &c. Certe Murgis per se nomen urbis fuit in Bætica.

« IndietroContinua »