Immagini della pagina
PDF
ePub

dum fugientium magnis itineribus in agrum pacatum reductos. Hæc ex Hispania nuntiata. Ex' Gallia legatos Placentinorum et Cremonensium L. Arunculeius prætor in senatum introduxit. Iis querentibus inopiam colono• rum, aliis belli casibus, aliis morbo absumtis, quosdam tædio accolarum Gallorum reliquisse colonias, decrevit senatus, ‘Uti C. Lælius consul, si ei videretur, sex millia familiarum conscriberet, quæ in eas colonias dividerentur, et ut L. Aurunculeius prætor trium viros crearet ad eos colonos deducendos. Creati M. Atilius Serranus, L. Valerins P. F. Flaccus, L. Valerius C. F. Tappo.

47. Haud ita multo post, cum jam consularium comitiorom appeteret tempus, C. Lælius consul ex Gallia Romam rediit. Is non solum, ex facto absente se senatus consulto, in supplementum Cremonæ et Placentiæ colonos scripsit, sed, ut novæ coloniæ duæ in agrum, qui Boiorum fuisset," deducerentur, et retulit, et auctore eo Patres censuerunt. Eodem tempore L. Æmilii prætoris literæ allatæ de navali pugna ad Myonnesum facta, et L. Scipionem consulem exercitum in Asiam trajecisse. Victoriæ navalis ergo in unum diem supplicatio decreta est; in alterum diem, quod exercitus Romanus tum primum in Asia posuisset castra, ut ea res prospera et læta eveniret. Vicenis majoribus hostiis in singulas supplicationes sacrificare consul est jussus. Inde consularia comitia magna contentione

[ocr errors]

Delph. Not. inf.–6 Tappus Gron. Donjat. Crev.

NOTÆ
In agrum, qui Boiorum fuisset] prætor antea fuisset. Verum non-
Fuere hæ duæ coloniæ in Gallia cis.

nunquam post præturam mittebantur padana. Et cam Placentia in agro cum imperio proconsulari. Sic apud Boiorum fuisse dicatur, sequitur, ni Ciceronem lib. 1. de Legibus, 'Gellius fallor, minus certo in ea regione poni ex prætura proconsul in Galliam a Cluverio et Sansove Anamanos. missus est.' Quod Plutarchus in

? L. Æmilii prætoris (L. Æmil. pro gratiam Æmilii factum indicat, com consulis] Sic legitur in manu exaratis : dicit missum esse ad bellum, non cum unde perperam emendavit Glar. L. sex fascibus seu lictoribus (tanquam Æmilii proprætoris, ea ratione adduc. prætorem), sed cum duodecim, quot tus, quod hic Æmilius pop consul, sed consulibus assignabautur,

1

habita. M. Æmilius Lepidus petebat adversa fama hominum, quod provinciam Siciliam petendi causa, non consulto senatu, ut sibi id facere liceret, reliquisset. Petebant cum eo M. Fulvius Nobilior, Cn. Manlius Vulso, M. Valerius Messalla.8 Fulvius consul unus creatur,a cum ceteri centurias non explessent;b isqueo postero die Cn. Manlium, Lepido dejecto, (nam Messalla tacuit,) collegam dixit.* Prætores exinde facti, duo Q. Fabii,od Labeo et Pictor, (flamen Quirinalis eo anno inauguratus fuerat,) M. Sempronius Tuditanus, Sp. Posthumius Albinus, L. Plautius Hypsæus, L. Bæbius Dives.

48. M. Fulvio Nobiliore et Cn. Manlio Vulsone consulibus, Valerius Antias auctor est, rumorem celebrem Romæ fuisse, et pæne pro certo habitum, recipiendi Scipionis adolescentis causa, consulem L. Scipionem et cum eo P. Africanum in colloquium evocatos regis, et ipsos comprehensos esse; et, ducibus captis, confestim ad castra Romana exercitum ductum, eaque expugnata, et deletas omnes copias Romanorum esse. Ob hæc Ætolos sustulisse animos, et abnuisse imperata" facere, principesque eorum in Macedoniam et in Dardanos et in Thraciam ad conducenda

7. Locum quoque habere potest antiqua omninm codd. lectio adversa onnium fama; nostram enim lectionem contra codd. fidem in textum recepit Frobenius. Doering. Adversa omnium fama Kreyssig.–8 Messala Gron. Doujat. Crev.-9 Is quoque Gron. Doujat.--10° Ut c. 50. 61. et XlV. 44. quibus locis N. Fabii emend. Spanhem. Sed copiose et docte adversus eum disputavit Duker.' Rupert. In antiquis edd. legiwr M. Fabii.

NOTÆ * Consul unus creatur] Primo scili rum tulit nunc Manlius Volso, atque cet comitiorum die.

ita consul fuit. Cum ceteri centurias non explessent] * A. U. C. 564. Indicat neminem aliorum præter d Duo Q. Fabii] In antiquis editiFulviom centuriarum tulisse suffra. onibus legitur duo M. Fabii, quod gia ad justum usqne pumerum : din Spanhemius ex usu numismatum cormidium scilicet, quod necessarium rigit, mutata litera M in N, ut sint erat, ut qnis consul renuntiaretur. duo Numerii Fabii : de quo Fabio

Lepido dejecto] Dejici dicebatur rum prænomine diximus ad primam candidatus, cum minorem numerum decadem. Igitur horum prætorum suffragiorum ferebat, quam competi. alter fuit Numerius Fabius Labeo, tor seu æmulus. Plura ergo suffra. alter Numerius Fabius Pictor, Flagia, atque ad legitimum usquc pume. meu Quirivalis.

mercede auxilia profectos. Hæc qui nuntiarent Romam, A. Terentium Varronem et M. Claudium Lepidum ab A. Cornelio proprætore .ex Ætolia missos esse. Subtexit "2 deinde fabulæ huic, legatos Ætolos in senatu inter cetera hoc quoque interrogatos esse, unde audissent, imperatores Romanos in Asia captos ab Antiocho rege, et exercitum deletum esse; Ætolos respondisse, ab suis legatis se, qui cum consule fuerint, certiores factos. Rumoris hujus quia neminem alium auctorem habeo, neque affirmata res mea opinione sit, nec pro vana prætermissa.

49. Ætoli legati in senatum introducti, cum et causa eos sua et fortuna hortaretur, ut confitendo seu suæ culpæ seu errori veniam peterent 13 supplices, orsi a beneficiis in populum Romanum, et prope exprobrantes virtutem suam in Philippi bello, et offenderunt aures insolentia sermonis, et co, vetera et obliterata repetendo, rem adduxerunt, ut haud paulo plurium maleficiorum gentis, quam beneficiorum, memoria subiret animos Patrum, et, quibus misericordia opus erat, iram et odium irritarent. Interrogati ab uno senatore, permitterentne arbitrium de se populo Romano; deinde ab altero, habiturine eosdem, quos populus Romanus, socios et hostes essent; nihil ad ea respondentes, egredi templo jussi sunt. Conclamatum deinde prope ab universo senatu est, «Totos adhuc Antiochi Ætolos esse, et ex unica ea spe pendere animos eorum. Itaque bellum cum baud dubiis hostibus' gerendum, perdomandosque feroces animos esse.' Etiam illa res accendit, quod eo ipso tempore, quo pacem ab Romanis petebant, Dolopiæ atque Athamaniæ bellum inferebant.

* Ætolos adhuc omnino a partibus Antiochi stare: eorum animos ex sola spe, quam in Antiocho ponerent, pendere.

? Ætolis, qui Romanorum hostes indubitati erant.

11 Omnes fere codd. exhibent imperia.—12 Cod. Mog. subjecit.

13 : In Voss. Lov. 2. et Gaertn. hortaretur petere. Td ut in solo Ms. Lov. 5. extat.' Rupert.

NOTÆ e Dolopia] Regio Dolopum in confinio Epiri ac Thessaliæ fuit. Urbs

Senatus consultum in M'. Acilii sententiam, qui Antiochum Ætolosque devicerat, factum est, «Ut Ætoli eo die juberentur proficisci ab Urbe, et intra quintumdecimum diem Italia excedere.' A. Terentius Varro ad custodiendum iter eorum missus, denuntiatumque, ' Si qua deinde legatio ex Ætolis, nisi permissu imperatoris, qui eam provinciam obtineret, et cum legato Romano, venisset Romam, pro hostibus omnes futuros.' Ita dimissi Ætoli.

50. De provinciis deinde consules retulerunt: sortiri eos Ætoliam et Asiam placuit. Qui Asiam sortitus esset, exercitus ei, quem L. Scipio haberet, est decretus, et in eum 14 supplementum' quatuor millia peditum Romanorum," ducenti equites, et sociorum ac Latini nominis octo millia peditum, et quadringenti equites : his copiis ut bellum cum Antiocho gereret. Alteri consuli exercitus, qui erat in Ætolia, est decretus, et, ut supplementum 's scriberet, permissum, civium sociorumque eundem numerum, quem collega. Naves quoque idem consul, quæ priore anno paratæ erant, ornare jussus ac ducere secum; nec cum Ætolis solum bellum gerere, sed etiam in Cephalleniam & insulam trajicere. Mandatum eidem, si per commodum rei publicæ facere posset, ut ad comitia Romam rediret. Nam, præterquam quod magistratus annui surrogandi essent, censores quoque placere creari. Si qua res eum teneret," senatum certiorem faceret, se ad comiti

m Et quatuor millia peditum Romanorum, ut suppleretur ille exercitus. * Illum impediret ac distineret.

14 Vet. lib. apud Sigon. et in ejus.—15 Et ut in supp. vet. lib. apud Sigon.

NOTÆ præcipua Menelais.

8 In Cephalleniam] Insula est Ionii | Et in eum supplementum] Ita maris ad occasum Peloponnesi inter scripti habent com editis ante Sigo. Zacynthum ad meridiem, et oram nium, qui maluit ex veteri libro et in Epiri ad boream : a Cephalo dicta ejus supplementum: non tamen povum Deionei Æolidæ filio, ubi Teleboæ. Livio illad aliud loquendi genus. Urbem habet cognominem, et vetus Sic lib. xxiv. legitur, duabus urba nomen servat, in ditione Venetonis legionibus scriptis, supplementoque in alias lecto. Delph, et Var. Clas. Livius.

9 U

rum.

orum tempus occorrere non posse. Ætolia M. Fulvio, Asia Cn. Manlio sorte evenit. Prætores deinde sortiti sunt, Sp. Postumius Albinus urbanam et inter peregrinos, M. Sempronius Tuditanus Siciliam, Q. Fabius Pictor flamen Quirinalis Sardiniam, Q. Fabius Labeo classem, L. Plautius Hypsæus "7 Hispaniam citeriorem, L. Bæbius Dives Hispaniam ulteriorem. Siciliæ legio una et classis, quæ in ea provincia erat, decreta, et ut duas decumas frumenti novus prætor imperaret Siculis; earum alteram in Asiam alteram in Ætoliam mitteret. Idem ab Sardis exigi, atque ad eosdem exercitus id frumentum, ad quos Siculum, deportari jussum. L. Bæbio supplementum in Hispaniam datum mille Romani pedites, equites quinquaginta, et sex millia peditum Latini nominis, ducenti equites. Plautio Hypsæo in Hispaniam citeriorem mille Romani dati sunt pedites, duo millia socium Latini nominis, et ducenti equites. Cum his supplementis ut singulas legiones duæ Hispaniæ haberent." Prioris anni magistratibus, C. Lælio cum suo exercitu prorogatum in annum imperium est: prorogatum et P. Junio proprætori in Etruria cum eo exercitu, qui in provincia esset, et M. Tuccio proprætori 18 in Bruttiis et Apulia.

51. Priusquam in provincias prætores irent, certamen inter P. Licinium pontificem maximum fuit et Q. Fabium Pictorem flaminem Quirinalem, quale patrum memoria inter L. Metellum et Postumium Albinum fuerat. Consulem illum, cum C. Lutatio collega in Siciliam ad classem proficiscentem, ad sacra retinuerat Metellus pontifex maximus; prætorem hunc, ne in Sardiniam proficisceretur, P. Licinius tenuit. Et in senatu, et ad populum magnis contentionibus certatum est; et imperia inhibita ultro citroque, et pignera capta, et mulctæ dictæ, et tribuni

Ut utraque Hispania, citerior et ulterior, haberet legionem unam.

-16 Ut ipserunt Drak. Doer. Kreyssig.–17 Hypseus edd. ante Sigon. Mox ad Hispaniam postremum omittitur in vet. lib. apud Sigon.-18 Pratori Gron. Doujat. Crev.

« IndietroContinua »