Immagini della pagina
PDF
ePub

appellati, et provocatum ad populum est. Religio ad postremum vicit, ut dicto audiens esset flamen pontifici; et mulctæ ex jussu populi remissæ. Ira provinciæ ereptæ 19 prætorem magistratu abdicare se conantem Patres auctoritate sua deterruerunt, et, ut jus inter peregrinos diceret, decreverunt. Delectibus deinde intra paucos dies (neque enim multi milites legendi erant) perfectis, consules prætoresque in provincias proficiscuntur. Fama deinde de rebus in Asia gestis temere vulgata sine auctore, et post dies paucos nuntii certi literæque imperatoris Romam allatæ ; quæ non tantum gaudium ab recenti metu attulerunt, (desierant enim victum in Etolia metuere,) quam averterunt famam; 20 i quod ineuntibus id bellum gravis hostis et suis viribus, et quod Hannibalem rectorem militiæ haberet, visus fuerat. Nihil tamen aut de consule mittendo in Asiam mutandum, aut minuendas ejus' copias, censuerunt, metu, ne cum Gallis foret bellandum.*

52. Haud multo post M. Aurelius Cotta, legatus L. Scipionis, cum Antiochi regis legatis, et Eumenes rex Rhodiique Romam venerunt. Cotta in senatu primum, deinde in concione jussu Patrum, quæ acta in Asia essent, exposuit. Supplicatio inde in triduum decreta est, et quadraginta majores hostiæ immolari jussæ. Tum omnium primum Eumeni senatus datus est. Is cum breviter et egisset gratias Patribus, 'quod obsidione se ac fratrem

19 Ita provincia erepta Gron. Doujat. Crev.-20 Forte cum Ruben. et Gron. leg. quam a vetere fama, quod ineuntibus cet. Præterea suspicor victum cum Ætolis pro victum in Ætolia: nam non in Ætolia victus Antiochus, sed ad Thermopylas in Locride.' Rupert.-1 Eas Gron. Donjat. Crev.

NOTE

Imperia inhibita] Jam sæpius monuimus inhibendi verbum a Nostro sumi non raro pro eo quod est adhibere: et a prætore quidem potuisse mulctam dici et pignora capi jure magistratus nihil ambigam, si prætor urbanus fuisset. At huic Fabio Sardinia obtigerat: magistratus autem

provinciales extra suam provinciam privati erant: an aliud in rep. aliud sub imperatoribus obtinuit ?

1 Quam averterunt famam] Ruben. conjicit quam a vetere fama.

Ne cum Gallis foret bellandum] Gallos intellige Asiaticos seu Gallogræcos.

exemissent, regnumque ab injuriis Antiochi vindicassent,' et gratulatus esset, 'quod mari terraque prospere res gessissent, quodque regem Antiochum, fusum fugatumque et exutum castris, prius Europa, post et Asia, quæ cis Taurum montem est, expulissent; sua' deinde 'merita malle eos ex imperatoribus suis legatisque,' quam se commemorante, cognoscere,' 3 m dixit. Hæc approbantibus cunctis, jubentibusque dicere ipsum, omissa in id verecundia, 'quid sibi a senatu populoque Romano tribui æquum censeret; propensius cumulatiusque, si quo possit,” prout 4 ejus merita sint, senatum facturum;' ad ea rex: 'Si ab aliis sibi præmiorum optio deferretur, libenter, data modo facultate consulendi senatum Romanum, consilio amplissimi ordinis usurum fuisse, ne quid aut immoderate cupisse, aut petisse parum modeste videri posset; verum enimvero, cum ipsi daturi sint, multo magis munificentiam eorum in se fratresque suos ipsorum arbitrii debere esse.' Nihil hac oratione ejus Patres conscripti deterriti sunt, quo minus dicere ipsum juberent: et cum aliquamdiu, hinc indulgentia, hinc modestia, inter permittentes invicem, non magis mutua, quam inexplicabili facilitate, certatum esset, Eumenes templo excessit. Senatus in eadem perstarc sententia, ut 'absurdum esse' diceret," "ignorare regem, quid sperans, aut petens venerit. Quæ accommodata regno suo sint, ipsum optime scire; Asiam longe melius, quam senatum, nosse. Revocandum igitur et cogendum, quæ vellet, quæque sentiret, expromere.'

6 n

P Si qua ratione senatus posset.

2 In quibusdam libr. vett. cessissent.-3 Omnes ante Curionem cognosci. Fuit cognosse.' J. Fr. Gron.-4 Pro prout tentabat Crev. quam; parum, puto, ad rem.' Doering.-5 Et absurdum esse dicere conj. Jac. Gron.-6 Vid. Not. Delph. inf.

NOTE

Ex imperatoribus suis legatisque] gatum quæ commoda suo regno sint: Nempe Romanis.

[blocks in formation]

aliter scripti et olim editi. Sic seq. lib. Liv. 'pacis leges ut nimium accommodatas Antiocho:' et Cic. 1.

53. Reductus a prætore in templum rex et dicere jussus: 'Perseverassem,' inquit, 'tacere, Patres conscripti, nisi Rhodiorum legationem mox vocaturos vos scirem, et, illis auditis, mihi necessitatem fore dicendi. Quæ quidem eo difficilior oratio erit, quod ea postulata eorum futura sint,7 ut non solum nihil, quod contra me sit, sed ne quod ad ipsos quidem proprie pertineat, petere videantur. Agent enim causam civitatium Græcarum, et liberari eas dicent debere. Quo impetrato, cui dubium est, quin et a nobis aversuri sint non eas modo civitates, quæ liberabuntur, sed etiam veteres stipendiarias nostras; ipsi autem tanto obligatos beneficio verbo socios, re vera subjectos imperio et obnoxios habituri sint? Et, (si Diis placet,) cum has tantas opes affectabunt, dissimulabunt, ulla parte id ad se pertinere: vos modo id decere, et conveniens esse antefactis, dicent. Hæc vos ne decipiat oratio, providendum vobis erit; neve non solum inæqualiter alios nimium deprimatis ex sociis vestris, alios præter modum extollatis; sed etiam, ne, qui adversus vos arma tulerint, meliore statu sint, quam socii et amici vestri. Quod ad me attinet, in aliis rebus cessisse intra finem juris mei cuilibet videri malim, quam nimis pertinaciter in obtinendo eo tetendisse; in certamine autem amicitiæ nostræ, benevolentiæ erga vos, honoris, qui a vobis habebitur, minime 10 æquo animo vinci possum. Hanc ego maximam hæreditatem a patre accepi, qui primus omnium Asiam Græciamque incolentium in amicitiam vestram venit, eamque perpetua et constanti fide ad extremum finem vitæ perduxit; nec duntaxat animum" vobis bonum ac fidelem præstitit,

¶ Aliquantum de eo quod mihi debitum est detraxisse, seu arctioribus finibus circumscripsisse jura mea.

7 Rectius puto in plurim. librr. vett. sunt.' Doering. Sunt Gron. Doujat. Crev.-8 In add. Doer. Kreyssig. cum Drak.-9 Quidam librr. vett. offerunt contendisse. Mox vestræ Gron. Doujat. Crev.—10 A quoquam add.

NOTÆ

ad Famil. Ep. 3. 'te quoque confido maxime esse accommodata.'

ea esse facturum quæ mihi intelliges

sed omnibus interfuit bellis, quæ in Græcia gessistis, terrestribus, navalibus; 12 omni genere commeatuum ita, ut nemo sociorum vestrorum æquari ulla parte posset, vos adjuvit. Postremo cum Boeotos ad societatem vestram hortaretur, in ipsa concione intermortuus, haud multo post expiravit. Hujus ego vestigia ingressus, voluntati quidem et studio in colendis vobis adjicere (etenim inexsuperabilia hæc erant) nihil potui; rebus ipsis meritisque et impensis officiorum ut superare possem, fortuna, tempora, Antiochus et bellum in Asia gestum præbuerunt materiam. Rex Asiæ et partis Europæ Antiochus filiam suam in matrimonium mihi dabat; restituebat extemplo civitates, quæ defecerant a nobis; spem magnam in postremum amplificandi 13 regni faciebat, si secum adversus vos bellum gessissem. Non gloriabor eo, quod nihil in vos deliquerim. Illa potius, quæ vetustissima domus nostræ vobiscum amicitia digna sunt, referam. Pedestribus 14 navalibusque copiis, ut nemo vestrorum sociorum me æquiparare posset, imperatores vestros adjuvi; commeatus terra marique suppeditavi; navalibus præliis, quæ multis locis facta

Kreyssig.-11 Animum duntaxat Gron. Doujat. Crev.-12 Copula que, quæ Te navalibus in quibusdam editt. vett. adjicitur, in nullo codice apud Drakenb. comparet.' Doering. Navalibusque Gron. Doujat. Crev.-13 Plurimi

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

sunt, omnibus affui; nec labori meo, nec periculo usquam peperci. Quod miserrimum est in bello, obsidionem passus sum, Pergami inclusus cum discrimine ultimo simul vitæ regnique. Liberatus deinde obsidione, cum alia parte Antiochus, alia Seleucus circa arcem regni mei castra haberent, relictis rebus meis,' tota classe ad Hellespontum L. Scipioni consuli vestro occurri, ut eum in trajicien do exercitu adjuvarem. Postquam in Asiam exercitus vester est transgressus, nunquam a consule abscessi : nemo miles Romanus magis assiduus in castris vestris fuit, quam ego fratresque mei. Nulla expeditio, nullum equestre prælium sine me factum est. In acie ibi steti, eam partem sum tutatus, in qua me consul esse voluit. Non sum hoc dicturus, Patres conscripti: Quis hoc bello meritis erga vos mecum comparari potest? Ego nulli omnium neque populorum, neque regum, quos in magno honore habetis, non ausim me comparare. Hostis Masinissa ante vobis, quam 16 socius, fuit; nec incolumi regno cum auxiliis suis, sed extorris, expulsus, amissis omnibus copiis, cum turma equitum in castra confugit vestra. Tamen eum, quia in Africa adversus Syphacem et Carthaginienses fideliter atque impigre vobiscum stetit, non in patrium solum regnum restituistis, sed, adjecta opulentissima parte Syphacis regni, præpotentem inter Africæ reges fecistis. Quo tandem igitur nos præmio atque honore digni apud vos sumus, qui nunquam hostes, semper socii fuimus? Pater, ego fratresque mei" non in Asia tantum, sed etiam procul ab domo in Peloponneso, in Boeotia, in

t

codd. ampliandi.-14 In Frobenio invenitur terrestribus.-15 Relictis rebus meis: postremam vocem delevit Drak. suadente Gron. Is sensum ita ampliorem effici putabat; sed obscuriorem Bauer. Exulat tamen vox a Lov. 1. et 6. ac modo præcessit.' Rupert.-16 Masinissa hostis vobis ante quam Gron.

NOTE

• Arcem regni mei] Pergamum ip- socius] Vide supra lib. xxix. cap. 29. et sequentibus.

sum.

Hostis Masinissa ante vobis, quam socius [Masinissa hostis vobis antequam

"Fratresque mei] Attalus, Philetarus, et Athenæus fratres Eumenis.

« IndietroContinua »