Immagini della pagina
PDF
ePub

Ætolia, Philippi, Antiochi, Ætolico bello, terra marique pro vobis arma tulimus. Quid ergo postulas? dicat aliquis. Ego, Patres conscripti, quoniam dicere utique volentibus vobis parendum est, si vos ea mente ultra Tauri juga emostis 18 Antiochum, ut ipsi teneretis eas terras, nullos accolas, nec finitimos habere, quam vos, malo; nec ulla alia re tutius stabiliusque regnum meum futurum spero. Sed si vobis decedere inde atque exercitus deducere in animo est; neminem digniorem esse ex sociis vestris, qui bello a vobis parta possideat, quam me, dicere ausim. At enim magnificum est, liberare civitates servas. Ita opinor, si nihil hostile adversus vos fecerunt: sin autem Antiochi partis fuerunt; 19 quanto est vestra prudentia et æquitate dignius, sociis bene meritis, quam hostibus, vos consulere?'

20

54. Grata oratio regis Patribus fuit; et facile apparebat, munifice omnia et propenso animo facturos. Interposita Smyrnæorum brevis legatio est, quia non aderant 1o quidam Rhodiorum. Collaudatis egregie Smyrnæis, quod omnia ultima pati, quam se regi tradere, maluissent, introducti Rhodii sunt. Quorum princeps legationis, expositis initiis amicitiæ cum populo Romano meritisque Rhodiorum Philippi prius, deinde Antiochi bello: Nihil,' inquit, ‘nobis tota nostra actione, Patres conscripti, neque difficilius, neque molestius est, quam quod cum Eumene nobis disceptatio est, cum quo uno maxime regum et privatum singulis, et, quod magis nos movet, publicum civitati nostræ hospitium est. Ceterum non animi nostri, Patres conscripti, nos, sed rerum natura, quæ potentissima est, disjun

* In bello adversus Philippum, Antiochum, Ætolos.

Donjat. Crev.-18 Emovistis Donjat. et edd. ante Gron. Antea legebatur ejecistis; Gron. Crev. habent Antiochum emostis.-19 Fuerint Gron. Crev. 20 Habet Kreyssig. quod legendum putat Rupert. aderat.—1 'Suspicari

NOTE

× Quidam Rhodiorum] Legatorum nondum ad curiam venerant. scilicet ab Rhodiis missorum, aliqui

git, ut nos liberi etiam aliorum libertatis causam agamus ; reges serva omnia et subjecta imperio suo esse velint. Utcumque tamen res se habet, magis verecundia nostra adversus regem nobis obstat, quam ipsa disceptatio aut nobis impedita est, aut vobis perplexam deliberationem præbitura videtur. Nam si aliter socio atque amico regi et bene merito hoc ipso in bello, de cujus præmiis agitur, honos haberi nullus posset, nisi liberas civitates ei in servitutem traderetis, esset deliberatio anceps, ne aut regem amicum inhonoratum dimitteretis, aut decederetis instituto vestro, et gloriam, Philippi bello partam, nunc servitute tot civitatium deformaretis. Sed ab hac necessitate, aut gratiæ in amicum minuendæ, aut gloriæ vestræ, egregie vos fortuna vindicat. Est enim Deum benignitate non gloriosa magis, quam dives, victoria vestra, quæ vos facile isto velut ære alieno exsolvat. Nam et Lycaonia," et Phrygia utraque, et Pisidia omnis, et Chersonesus,' quæque circumjacent Europæ, in vestra sunt potestate. Quarum una quælibet regi adjecta multiplicare regnum Eumenis potest; omnes vero datæ maximis eum regibus æquare. Licet ergo vobis, et præmiis belli ditare socios, et non

• Quam difficilis nobis hæc contentio ad explicandum, aut vobis ad decernendum.

NOTE

▾ Et Lycaonia] Lacinia est Cappadociæ, Lycaonia Isauriæ proxima, quæ ipsi ad occasum: ambæ inter Phrygiam magnam et Pisidiam. Urbs princeps Iconium, hodie Cogni, præfecti Turcici sedes: unde et vicinæ hodie provinciæ nomen.

* Et Phrygia utraque] Duplex in Asia Minori est Phrygia Minor, quæ Hellespontia, quod Hellesponto proxima, itemque Epictetos, id est, addititia, nunc Turcis Sarcum: et Magna sive Major, quam postea Salutarem et Pacatianam dixere, quæ ad ortum Galatia et Pisidiæ parte, ad meridiem Lycia et Caria ac Lydia, ad occasum Mysia majori, ad septem

trionem Bithynia cingebatur. Hodie corrupto, ni fallor, nomine, meridiem versus Brikia dicitur; versus septemtrionem, qua Bithyniæ propior, Ger mian.

a Et Pisidia omnis] Asiæ quoque Minoris regio fuit Pisidia inter Galatiam, Phrygiam magnam, Pamphyliam, Ciliciæ partem, et Lycaoniam : urbes præcipuæ Antiochia Pisidiæ et Perge. Turcæ nunc ab urbe primaria vocant Versacili.

b Et Chersonesus] Indicat Chersonesum Thracicam, eique vicinum tractum in eadem Thracia, quæ Europæ regio.

2

decedere instituto vestro, et meminisse, quem titulum prætenderitis prius adversus Philippum, nunc adversus Antiochum, belli ;' quid feceritis, Philippo victo; quid nunc a vobis, non magis quia fecistis, quam quia id vos facere decet, desideretur atque expectetur. Alia enim aliis et honesta est et probabilis causa armorum. Illi agrum, hi vicos, hi oppida, hi portus oramque aliquam maris ut possideant. Vos nec cupistis hæc, antequam haberetis; nec nunc, cum orbis terrarum in ditione vestra sit, cupere potestis. Pro dignitate et gloria apud omne genus humanum, quod vestrum nomen imperiumque juxta ac Deos immortales jam pridem intuetur, pugnastis. Quæ parare et quærere arduum fuit, nescio an tueri difficilius sit. Gentis vetustissimæ nobilissimæque, vel fama rerum gestarum, vel omni commendatione humanitatis doctrinarumque, tuendam ab servitio regio libertatem suscepistis. Hoc patrocinium receptæ in fidem et in clientelam vestram universæ gentis perpetuum vos præstare decet. Non, quæ in solo modo antiquo sunt, Græcæ magis urbes sunt, quam coloniæ earum, illinc quondam profectæ in Asiam. Nec terra mutata mutavit genus aut mores. Certare pio certamine cujuslibet bonæ artis ac virtutis ausi sumus cum parentibus quæque civitas et conditoribus

c

possis quem titulum prætenderitis bello pro belli: sed et xxxIx. 13. meriti gratiam retulisset pro merito.' Bauer.-2 Et honesta et probabilis est Gron. Doujat. Crev.-3 Voc. gentis post universæ abest a Mss. prob. Gron. Facile illud suppleveris ex priori: saltem genti malim, quia universæ dativus videtur, a præstare pendens: unde etiam magis carere possis voce gentis.' Bauer. Gentis del. Gron. Doujat. Crev.-4 Crev. particulam modo vel delendam,

NOTE

Gentis vetustissimæ] Græcorum nimirum.

d In solo modo antiquo] In Græcia scilicet Europæa, quam Romani Achaiam dixere.

e Quondam profectæ in Asiam] Tres distinguuntur Græcorum in Asiam migrationes, Ionica, Æolica, et Dori ea, quarum nomina maritimis Asiæ

Minoris ad Ægæum mare regionibus imposita.

1 Ausi sumus cum parentibus] Vult hic Rhodius legatus, et suos et reliquos Asiaticos Græcos, atque eorum unamquamque civitatem, bonarum artium studio certasse cum Europæis Græciæ civitatibus, a quibus originem ducerent.

6

suis. Adistis Græciæ, adistis Asiæ urbes plerique. Nisi quod longius a vobis absumus, nulla vincimur alia re. Massilienses, quos, si natura insita velut ingenio terræ vinci posset, jam pridem efferassent tot indomitæ circumfusæ gentes, in eo honore, in ea merito dignitate audimus apud vos esse, ac si medium umbilicum Græciæ incolerent. Non enim sonum modo linguæ vestitumque et habitum, sed ante omnia mores et leges et ingenium sincerum integrumque a contagione accolarum servarunt. Terminus est nunc imperii vestri mons Taurus. Quicquid 7 intra eum cardinem est, nihil longinquum vobis videri debet." Quo arma vestra pervenerunt, eodem jus hinc profectum perveniat. Barbari, quibus pro legibus semper dominorum imperia fuerunt, quo gaudent, reges habeant: Græci suam fortunam, vestros animos gerunt. Domesticis quondam viribus etiam imperium amplectebantur; nunc, impe-. rium ubi est, ibi ut sit perpetuum, optant. Libertatem vestris tueri armis satis habent, quoniam suis non possunt. At enim quædam civitates cum Antiocho senserunt. Et aliæ prius cum Philippo, et cum Pyrrho Tarentini. Ne alios populos enumerem, Carthago libera cum suis legibus est. Huic vestro exemplo quantum debeatis, videte, Patres conscripti. Inducetis in animum negare Eumenis cupiditati, quod justissimæ iræ vestræ negastis. Rhodii et in hoc, et in omnibus bellis, quæ in illa ora gessistis, quam forti fidelique opera vos adjuverimus, vestro judicio relinquimus. Nunc in pace id consilium afferimus, quod

Quam rem amant.

vel pro etiamnum, explicandam existimat.-5 Mavult Rupert. plerasque.— 6 'Vox medium glossam redolet.' Rupert.-7 Conj. Tan. Faber Taurus et

NOTE

Mores et leges] Massilienses veteris disciplinæ ac legum tenaces, et frugalitatis studiosi memorantur a Tacito in Agricola, aliisque.

Videri debet] Tan. Faber mavult videri decet.

i Eodem jus hinc profectum perveniat] Hinc, id est, Roma, unde libertas Græcorum in Europa.

* Imperium ubi est] Romæ, quod per Græcam adulationem, vere tamen dictum.

si comprobaveritis, magnificentius vos victoria usos esse, quam vicisse, omnes existimaturi sint.' Apta magnitudini Romanæ oratio visa est.

[ocr errors]

55. Post Rhodios Antiochi legati vocati sunt. Ii, vulgato petentium veniam more, errorem fassi regis, obtestati sunt Patres conscriptos, Ut suæ potius clementiæ, quam regis culpæ, qui satis superque pœnarum dedisset, memores consulerent;' postremo, pacem datam a L. Scipione imperatore, quibus legibus dedisset, confirmarent auctoritate sua.' Et senatus eam pacem servandam censuit, et paucos post dies populus jussit. Foedus in Capitolio cum Antipatro, principe legationis et eodem fratris filio regis Antiochi, est ictum. Auditæ deinde et aliæ legationes ex Asia sunt. Quibus omnibus datum est responsum, ' Decem legatos more majorum senatum missurum ad res Asiæ disceptandas componendasque. Summam tamen hanc fore: ut cis Taurum montem, quæ intra regni Antiochi fines fuissent, Eumeni attribuerentur, præter Lyciam Cariamque usque ad Mæandrum amnem. Ea civitatis Rhodiorum essent. Ceteræ civitates Asiæ, quæ Attali stipendiariæ fuissent, eædem Eumeni vectigal penderent: quæ vectigales Antiochi fuissent, eæ liberæ atque immunes essent.' Decem legatos hos decreverunt, Q. Minucium Rufum, L. Furium Purpureonem, Q. Minucium Thermum, Ap. Claudium Neronem, Cn. Cornelium Merulam, M. Junium Brutum, L. Aurunculeium, L. Æmilium Paullum,' P. Cornelium Lentulum, P. Ælium Tuberonem.

56. His, quæ præsentis disceptationis essent, libera

quicquid; et mox idem pro debet malit decet.--8 Comprobaritis Gron. Doujat. Crev.

9' Vulgo legebatur eæ civitates: Drak. tentabat ea ut civitatis Rhodiorum essent, sed sequentia quoque a præcedente ut pendent.' Doering.-10 Duker. legendum esse suspicatus est L. Corn. Merul. aut potius Cn. Cornel. Merendam; quod probat Drak.

NOTE

1 L. Æmilium Paullum] Hic non Lu- filius, cujus mentio anno 549.

cii in Hispania proconsulis, sed Marci

« IndietroContinua »