Immagini della pagina
PDF
ePub

mandata." De summa rerum senatus constituit: 'Lycaoniam omnem et Phrygiam utramque et Mysiam," regias sylvas, et Lydiæ Ioniæque," extra ea oppida, quæ libera fuissent, quo die cum rege Antiocho pugnatum est," et nominatim Magnesiam ad Sipylum et Cariam, quæ Hydrela appellatur," agrumque Hydrelatanum ad Phrygiam vergentem, et castella vicosque trans Mæandrum amnem, et oppida, nisi quæ libera ante bellum fuissent, Telmissum item nominatim, et castra Telmissum, præter agrum, qui Ptolemæi Telmissii 14 fuisset: hæc omnia, quæ supra scripta sunt, regi Eumeni jussa dari. Rhodiis Lycia data, extra eundem Telmissum et castra Telmissium et agrum, qui Ptolemæi Telmissii fuisset: hæc et ab Eumene, et ab Rhodiis excepta.'s Ea quoque his pars data Cariæ, quæ

"His permissum est liberum arbitrium earum rerum, quæ nonnisi a præsentibus, sive in præsenti dijudicari possent ac terminari.

11 Et Mysiam... et Lydia Ioniæque sc. oppida, e seqq. aut leg. Lydiam Ioniamque; Crev. Aut vox oppida post Ioniæque ponenda. Mysiam, ut XXXVIII. 39. e c. Mog. Mysias ceteri fere Mss. Drak. putabat verba Lycaoniam, Phrygiam, Mysiam... regi Eumeni jussa dari dicta esse pro karà Lycaoniam cet. aut leg. jussere dari sc. senatus s. Patres, vel jussi dare sc. x. legati. Sed potius ȧvakóλovbov esse videtur, quod etiam credebat Duk.' Rupert.-12 Conj. Rupert. esset.-13 Ad Maand. Gron. Doujat. Crev. Doer. Conj. Rupert. usque ad Maand.-14 Vid. Not. J. Clerici inf. 'Puto leg. Ptolemæo Telmissi. În plerisque Mss. legitur Telmensi vel Telmessi. Agri hujus castrorumque illorum nullam mentionem fecit Polyb.' Rupert. Mox edd. ante Sigon. carent verbis et castra Telmissium.-15 Videtur omnino legendum, hic et ab Eumen. et ab Rhod, exceptus, sc. ager ille, isque solus.' Rupert.

NOTE

ma Et Mysiam] Fuit Mysia Minoris Asiæ regio duplex: Major inter Phrygiam et mare Ægæum, ubi Pergamus, quæ nunc Bursia, pars Natoliæ stricte sumtæ; alia Minor ad Hellespontum, quæ et Minor Phrygia, ubi Lampsacus, et quæ nunc Sarcum.

Et Cariam, quæ Hydrela appellatur] Hydrelitas nominat Plinius in conventu Laodiceno: fuit autem Laodicæa urbs Cariæ in confinio Lydia et Phrygiæ Magnæ ad Lycum flu

vium, qui mox in Mæandrum delabitur.

• Telmissum] Urbs Lycia maritima Telmissus, seu Telmessus, ad promontorium ejusdem nominis, medio itinere inter Dædala et Patara fuit, diversa ab Termesso Carbaliæ seu Pisidiæ urbe.

Telmissum] Cum nummi constanter scribant Τερμησσόν, ut et nonnulli scriptores Græci, credibile omnino est Termissum scribendum esse, ut recte censuit vir dignitate et erudi.

propior Rhodum insulam trans Mæandrum amnem est, oppida, vici, castella, agri, qui ad Pisidiam vergunt; nisi quæ eorum oppida in libertate fuissent, pridie quam cum Antiocho rege in Asia pugnatum est.' Pro his cum gratias egissent Rhodii, de Solis urbe, quæ in Cilicia est, egerunt: Argis et illos, sicut sese, oriundos esse. Ab ea germanitate fraternam sibi cum iis caritatem esse. Petere hoc extraordinarium munus, ut eam civitatem ex servitute regia eximerent.' Vocati sunt regis Antiochi legati, actumque cum iis est; nec quicquam impetratum, testante fœdera Antipatro, adversus quæ ab Rhodiis non Solos, sed Ciliciam peti, et juga Tauri transcendi. Revocatis in senatum Rhodiis, cum, quantopere tenderet legatus regius, exposuissent Patres, adjecerunt: Si utique eam rem ad civitatis suæ dignitatem pertinere censerent Rhodii, senatum omni modo expugnaturum pertinaciam legatorum.' Tum vero impensius, quam ante, Rhodii gratias egerunt, cessurosque se potius arrogantiæ Antipatri, quam causam turbandæ pacis præbituros, dixerunt. Ita nihil de Solis mutatum est.

[ocr errors]

57. Per eos dies, quibus hæc gesta sunt, legati Massiliensium nuntiarunt, L. Bæbium prætorem, in provinciam Hispaniam proficiscentem, ab Liguribus circumventum ; magna parte comitum cæsa, vulneratum ipsum, cum paucis, sine lictoribus, Massiliam perfugisse, 16 et intra triduum expirasse.' Senatus, ea re audita, decrevit, uti P. Junius Brutus, qui proprætor in Etruria esset, provincia ex

NOTE

tione juxta Ezech. Spanhemius de Usu Numism. Diss. 9. 4. Vid. lib. XXXVIII. cap. 15. J. Clericus.

P De Solis urbe] Soli, alias Soloë, urbs fuit maritima Cilicia campestris ad Zephyrium promontorium, inter ostia Cydni, ad quem Tarsus, et Latmi, ad cujus ostium Pompeiopolis. Traductis eo postea piratis, quos Pompeius devicerat, a barbarie populi ex plurium nationum colluvie

coacti, solæcisare dicti sunt qui minus congrue loquuntur: unde solocismi nominis origo. Hodie vicus Pala-Soli dictus.

¶ Testante fœdera Antipatro] Allegabat nempe Antipater legatus Antiochi fœdus cum Romanis ictum, quo relinquebantur Antiocho quæcumque trans Taurum montem, atque ita Cilicia tota, in qua Soli.

ercituque traditis uni, cui videretur, ex legatis, ipse in ulteriorem Hispaniam proficisceretur, eaque ei provincia esset.' Hoc senatus consultum literæque a Sp. Postumio prætore in Etruriam missæ sunt; profectusque in Hispaniam est P. Junius proprætor. In qua provincia prius aliquanto, quam successor veniret," L. Æmilius Paullus, qui postea regem Persea magna gloria vicit, cum priore anno haud prospere rem gessisset, tumultuario exercitu collecto, signis collatis cum Lusitanis pugnavit. Fusi fugatique sunt hostes: cæsa decem et octo millia armatorum; tria millia trecenti capti, et castra expugnata. Hujus victoriæ fama tranquilliores in Hispania res fecit. Eodem anno ante diem tertium Kalendas Januarias Bononiam Latinam coloniam ex senatus consulto L. Valerius Flaccus, M. Atilius Serranus, L. Valerius Tappus 18 triumviri deduxerunt. Tria millia hominum sunt deducta: equitibus septuagena jugera, ceteris colonis quinquagena sunt data. Ager captus de Gallis Boiis fuerat: Galli Tuscos expulerant. Eodem anno censuram multi et clari viri petierunt. Quæ res, tanquam in se parum magni certaminis causam haberet, aliam contentionem multo majorem excitavit. Petebant T. Quintius Flamininus, P. Cornelius Cn. F. Scipio, L. Valerius Flaccus, M. Porcius Cato, M. Claudius Marcellus, M'. Acilius Glabrio, qui Antiochum ad Thermopylas Ætolosque devicerat. In hunc maxime, quod multa congiaria habuerat,1 quibus magnam partem hominum obligarat, favor populi se inclinabat. Id cum ægre paterentur tot nobiles, novum sibi

16 In quibusd. librr. vett. profugisse.-17 Venisset Gron. Doujat. Crev. ex ultim. ed. Grut.-18 Tappo Kreyssig.-19 Pro habuerat tentat Ursinus exhibuerat. ‘Ita omnes Mss. præter Mog. et Lov. 3. in quibus est obligaverat, oratio haud satis tersa. Forte leg. congiaria dederat vel exhibuerat, quibus m. p. h. obligaret, etsi malim congiaria dilargitus magnam p. h. obligarat.'

NOTE

Galli Tuscos expulerant] Vide lib.

V. c. 33.

[ocr errors]

tur nempe ejus anctoritas et fides, quod inter candidatos et ejusdem Toga candida elevabat] Minueba- diguitatis competitores esset.

[ocr errors]

hominem tantum præferri; P. Sempronius Gracchus et C. Sempronius Rutilus, tribuni plebis, ei diem dixerunt, quod pecuniæ regiæ prædæque aliquantum, captæ in Antiochi castris, neque in triumpho tulisset, neque in ærarium retulisset. Varia testimonia legatorum tribunorumque militum erant. M. Cato ante alios testes conspiciebatur; cujus auctoritatem, perpetuo tenore vitæ partam, toga candida elevabat. Is testis, quæ vasa aurea atque argentea, captis castris, inter aliam prædam regiam vidisset, ea se in triumpho negabat vidisse. Postremo in hujus maxime invidiam desistere se petitione Glabrio dixit, quando, quod taciti indignarentur nobiles homines, id æque novus competitor inestimabili2 perjurio incesseret.

t

58. Centum millium mulcta irrogata erat. Bis de ea re3 certatum est. Tertio, cum de petitione destitisset reus, nec populus de mulcta suffragium ferre voluit, et tribuni eo negotio destiterunt. Censores T. Quintius Flamininus, M. Claudius Marcellus" creati. Per eosdem dies L. Æmilio Regillo, qui classe præfectum Antiochi regis devicerat, extra Urbem in æde Apollinis cum senatus datus esset,

* Adeo anteponi, ut solus certo videretur censor futurus.

Rupert. Obligaverat Drak. Doer. Kreyssig.-20 In vet. lib. apud Sigon. Tò tantum ante P. Semp. invenitur, sic, præferri, tantum. Mox Rutilius edd. ante Sigon.-1 Detulisset Gron. Doujat. Crev.-2 Vid. Not. Delph. et J. Clerici inf. Intestabili Kreyssig.

NOTE

t Inestimabili perjurio] Non placet hoc epitheton Gronovio, qui idcirco subdit inexpiabili, aut intestabili, Plinii præsertim auctoritate, qui lib. xxx. cap. 2. 'magicam' dicit 'intestabilem, irritam, inanem esse.' Vide tamen annon respiciat Livins ad mulctam, qua dignum innueret Glabrio perjurium Catonis: tritum enim crimina apud Romanos, Atheniensium exemplo, certa pecunia æstimari, et fere quanti actor jurasset. Exemplum habes statim in mulcta centum millium Glabrioni irrogata, sed

a populo remissa.

Inestimabili] Si ita legendum, significatur perjurium Catonis deteri us esse omni distributione pecuniæ quæ æstimari poterat, cum perjurium, quo Cato caput suum obstringebat, ejusmodi pretium censuræ esset, quod æstimari non poterat. Gronovius conjiciebat inexpiabili, intestabili, aut inexcusabili. J. Clericus.

" M. Claudius Marcellus] Is Marcelli quinquies consulis filius fuisse dicitur a Plut. in Quintii vita.

auditis rebus gestis ejus, quantis cum classibus hostium dimicasset, quot inde naves demersisset aut cepisset, magno consensu Patrum triumphus navalis est decretus. Triumphavit Kalendis Februariis. In eo triumpho undequinquaginta coronæ aureæ translatæ sunt: pecunia nequaquam tanta,+ pro specie regii triumphi; tetradrachma + Attica triginta quatuor millia septingenta, cistophori centum triginta unum millia trecenti. Supplicationes deinde fuerunt ex senatus consulto, quod L. Æmilius in Hispania prospere rem publicam gessisset. Haud ita multo post L. Scipio ad Urbem venit. Qui, ne cognomini fratris 7 cederet, Asiaticum se appellari voluit. Et in senatu, et in concione de rebus ab se gestis disseruit. Erant, qui fama id majus bellum, quam difficultate rei, fuisse interpretarentur; uno memorabili prælio debellatum, gloriamque ejus victoriæ præfloratam 8a ad Thermopylas esse. Ceterum vere æstimanti Ætolicum magis ad Thermopylas bellum, quam regium fuit. Quota enim parte virium sua

b

a

3 Re del. Doujat. Crev.-4 Vocem tanta invitis codd. omnibus delendam putabat Gron. assentiente Crev. Mihi potius post tanta excidisse quanta videtur, ut sit, translata quoque est pecunia, sed neutiquam tanta, quanta pro specie (externo splendore) regii triumphi transferri debuit. Sed rectius fortasse judicavit Gron.' Doering.-5 Non est quod legas tetradrachmum Attieum et cistophorum.' Rupert. Mox pro unum habet duo Kreyssig.-6 Rem gessisset vet. lib. apud Sigon.-7 111. Mss. cum ed. Ald. et seqq. ne cognomine

NOTE

+ Tetradrachma] Vid. ad cap. 46. J. Clericus.

nu, seu typis exarati ante Aldum, cognomini fratris, eodem sensu.

a Gloriamque ejus victoriæ præflora

* Tetradrachma Attica triginta quatuor millia septingenta] Nostra pecunia_tam] Vult Mogunt. defloratam; quod fierent quinquaginta septem millia et ducentæ quinquaginta quinque libræ. Est enim, ut diximus, tetradrachmum quatuor drachmarum seu denariorum pondus.

▾ Cistophori centum triginta unum millia trecenti] Hæc summa libras nostras reddiderit ferme 31010. aut paulo amplius.

2 Ne cognomini fratris [cognomine fratri] cederet] Petav. aliique, seu maDelph. et Var. Clas.

Gronovius recipit auctore Plin. in Panegyr. ‘Summumque illud purpuræ decus nonnisi præcerptum præfloratumque transmittere.' Itemque e Gellio XIV. 1. et futurum gaudii fructum spes tibi jam præfloraverit.' Nam deflorandi verbo usa tantum sequior ætas.

b Ceterum vere æstimanti] Hic ceterum particula est adversativa: sumitur pro attamen, verumtamen.

Livius.

9X

« IndietroContinua »