Immagini della pagina
PDF
ePub

mandata." De summa rerum senatas constituit: 'Lycaoniam omnem et Phrygiam utramque et Mysiam," regias sylvas, et Lydiæ Ioniæque," extra ea oppida, quæ libera fuissent, quo die cum rege Antiocho pugnatum est," et nominatim Magnesiam ad Sipylum et Cariam, quæ Hydrela appellatur,“ agrumque Hydrelatanum ad Phrygiam vergentem, et castella vicosque trans Mæandrum'3 amnem, et oppida, nisi quæ libera ante bellum fuissent, Telmissumo item nominatim, et castra Telmissum, præter agrum, qui Ptolemæi Telmissii '4 fuisset: hæc omnia, quæ supra scripta sunt, regi Eumeni jussa dari. Rhodiis Lycia data, extra eundem Telmissum et castra Telmissium et agrum, qui Ptolemæi Telmissii fuisset: hæc et ab Eumene, et ab Rhodiis excepta." Ea quoque his pars data Cariæ, quæ

* His permissum est liberum arbitrium earum rerum, quæ nonnisi a præsentibus, sive in præsenti dijudicari possent ac terminari.

11 ' Et Mysiam ... et Lydia Ioniæque sc. oppida, e seqq. aut leg. Lydiam Joniamque ; Crev. Aut vox oppida post Ioniæque ponenda. Mysiam, ut XXXVIII. 39. e c. Mog. Mysias ceteri fere Mss. Drak. putabat verba Lycaoniam, Phrygiam, Mysiam ... regi Eumeni jussa dari dicta esse pro kard Lycaoniam cet. aut leg. jussere dari sc. senatus s. Patres, vel jussi dare sc. x. legati. Sed potius árakódovbov esse videtur, quod etiam credebat Duk. Rupert.-—12 Conj. Rupert. esset.—13 Ad Mæand. Gron. Doujat. Crev. Doer. Conj. Rupert. us. que ad Maand.-14 Vid. Not. J. Clerici inf. ' Puto leg. Ptolemæo Telmissi. In plerisque Mss. legitur Telmensi vel Telmessi. Agri hujus castrorumque illorum nullam mentionem fecit Polyb.' Rupert. Mox edd. ante Sigon. ca. rent verbis et castra Telmissium.—15 Videtur omnino legendum, hic et ab Eu. men. et ab Rhod. exceptus, sc. ager ille, isque solus.' Rupert.

NOTÆ Et Mysiam] Fuit Mysia Minoris viam, qui mox in Mæandrum delaAsiæ regio duplex : Major inter bitur. Phrygiam et mare Ægæum, ubi Per • Telmissum] Urbs Lyciæ maritima gamus, quæ nunc Bursia, pars Nato Telmissus, seu Telmessus, ad proliæ stricte sumtæ; alia Minor ad montorium ejusdem nominis, medio Hellespontum, quæ et Minor Phry itinere inter Dædala et Patara fuit, gia, ubi Lampsacus, et quæ nunc diversa ab Teripesso Carbaliæ seu Sarcum.

Pisidiæ urbe. » Et Cariam, quæ Hydrela appella Telmissum] Cum nummi constantur) Hydrelitas nominat Plinius in ter scribant Tepuno odv, ut et nonnulli conventu Laodiceno : fuit antein La scriptores Græci, credibile omnino odicæa urbs Cariæ in confinio Lydiæ est Termissum scribendum esse, ut et Phrygiæ Magnæ ad Lycum flu. recte censuit vir dignitate et erudi.

propior Rhodum insulam trans Mæandrum amnem est, oppida, vici, castella, agri, qui ad Pisidiam vergunt; nisi quæ eorum oppida in libertate fuissent, pridie quam cum Antiocho rege in Asia pugnatum est.' Pro his cum gratias egissent Rhodii, de Solis urbe, quæ in Cilicia est, egerunt: • Argis et illos, sicut sese, oriundos esse. Ab ea germanitate fraternam sibi cum iis caritatem esse. Petere hoc extraordinarium munus, ut eam civitatem ex servitute regia eximerent.' Vocati sunt regis Antiochi legati, actumque cum iis est; nec quicquam impetratum, testante fodera Antipatro, 9 adversus quæ ab Rhodiis non Solos, sed Ciliciam peti, et juga Tauri transcendi. Revocatis in senatum Rhodiis, cum, quantopere tenderet legatus regius, exposuissent Patres, adjecerunt: 'Si utique eam rem ad civitatis suæ dignitatem pertinere censerent Rhodii, senatum omni modo expugnaturum pertinaciam legatorum.' Tum vero impensius, quam ante, Rhodii gratias egerunt, cessurosque se potius arrogantiæ Antipatri, quam causam turbandæ pacis præbituros, dixerunt. Ita nibil de Solis mutatum est.

57. Per eos dies, quibus hæc gesta sunt, legati Massiliensium nuntiarunt, ‘L. Bæbium prætorem, in provinciam Hispaniam proficiscentem, ab Liguribus circum ventum; magna parte comitum cæsa, vulneratum ipsum, cum paucis, sine lictoribus, Massiliam perfugisse, 16 et intra triduum expirasse.' Senatus, ea re audita, decrevit, uti P. Junius Brutus, qui proprætor in Etruria esset, provincia ex

NOTÆ

tione juxta Ezech. Spanhemius de coacti, solæcisare dicti sunt qui mi. Usu Numism. Diss. 9. 1. Vid. lib.

Dus congrue loquuntur: unde solaXXXVIII. cap. 15. J. Clericus.

cismi nominis origo. Hodie vicus p De Solis urbe] Soli, alias Soloë, Pala-Soli dictus. urbs fuit maritimna Ciliciæ campes. q Testante fædera Antipatro] Alletris ad Zephyrium promontorium, in- gabat nempe Antipater legatus An

er ostia Cydni, ad quem Tarsus, et tiochi fædus cum Romanis ictum, Latmi, ad cujus ostium Pompeiopo- quo relinquebantur Antiocho quælis. Traductis eo postea piratis, quos cumque trans Taurum montem, atque Pompeius devicerat, a barbarie po- ita Cilicia tota, in qua Soli. puli ex plurium nationum colluvie

ercituque traditis uni, cui videretur, ex legatis, ipse in ulteriorem Hispaniam proficisceretur, eaque ei provincia esset.' Hoc senatus consultum literæque a Sp. Postumio prætore in Etruriam missæ sunt; profectusque in Hispaniam est P. Junius proprætor. In qua provincia prius aliquanto, quam successor veniret,'7 L. Æmilius Paullus, qui postea regem Persea magna gloria vicit, cum priore anno haud prospere rem gessisset, tumultuario exercitu collecto, signis collatis cum Lusitanis pugnavit. Fusi fugatique sunt hostes : cæsa decem et octo millia armatorum ; tria millia trecenti capti, et castra expugnata. Hujus victoriæ fama tranquilliores in Hispania res fecit. Eodem anno ante diem tertiam Kalendas Januarias Bononiam Latinam coloniam ex senatus consulto L. Valerius Flaccus, M. Atilius Serranus, L. Valerius Tappus 18 triumviri deduxerunt. Tria millia hominum sunt deducta: equitibus septuagena jugera, ceteris colonis quinquagena sunt data. Ager captus de Gallis Bojis fuerat: Galli Tuscos expulerant. Eodem anno censuram multi et clari viri petierunt. Quæ res, tanquam in se parum magni certaminis causam haberet, aliam contentionem multo majorem excitavit. Petebant T. Quintius Flamininus, P. Cornelius Cn. F. Scipio, L. Valerius Flaccus, M. Porcius Cato, M. Claudius Marcellus, M'. Acilius Glabrio, qui Antiochum ad Thermopylas Ætolosque devicerat. In hunc maxime, quod multa congiaria habuerat, quibus magnam partem hominum obligarat, favor populi se inclinabat, Id cum ægre paterentur tot nobiles, novum sibi

16 In quibusd. librr. vett. profugisse.-17 Venisset Gron. Dovjat. Crev. ex altim. ed. Grut.-18 Tappo Kreyssig.-19 Pro habuerat tentat Ursinus exhibuerat. * Ita omnes Mss. præter Mog. et Lov. 3. in quibus est obligarerat, oratio haud satis tersa. Forte leg. congiaria dederat vel exhibuerat, quibus m. p. h. obligaret, etsi malim congiaria dilargitus magnam p. h. obligarat.'

NOTÆ r Galli Tuscos expulerant] Vide lib. tur nempe ejus anctoritas et fides, V. c. 33.

quod inter candidatos et ejusdem Toga candida elevabat] Minueba- diguitatis competitores esset.

hominem tantum præferri ;* P. Sempronius 20 Gracchus et C. Sempronius Rutilus, tribuni plebis, ei diem dixerunt, quod pecuniæ regiæ prædæque aliquantum, captæ in Antiochi castris, neque in triumpho tulisset, neque in ærarium retulisset.' Varia testimonia legatorum tribunorumque militum erant. M. Cato ante alios testes conspiciebatur; cujus auctoritatem, perpetuo tenore vitæ partam, toga candida elevabat. Is testis, quæ vasa aurea atque argentea, captis castris, inter aliam prædam regiam vidisset, ea se in triumpho negabat vidisse. Postremo in hajus maxime invidiam desistere se petitione Glabrio dixit, quando, quod taciti indignarentur nobiles homines, id æque novus competitor inæstimabili a perjurio incesseret.

58. Centum millium mulcta irrogata erat. Bis de ea re 3 certatum est. Tertio, cum de petitione destitisset reus, nec populus de mulcta suffragium ferre voluit, et tribuni eo negotio destiterunt. Censores T. Quintius Flamininus, M. Claudius Marcellus creati. Per eosdem dies L. Æmilio Regillo, qui classe præfectum Antiochi regis devicerat, extra Urbem in æde Apollinis cum senatus datus esset,

* Adeo anteponi, ut solus certo videretur censor futurus.

Rupert. Obligaverat Drak. Doer. Kreyssig.–20 In vet. lib. apud Sigon. od tantum ante P. Semp. invenitur, sic, præferri, tuntum. Mox Rutilius edd. ante Sigon.—1 Detulisset Gron. Donjat. Crev.-2 Vid. Not. Delph. et J. Clerici inf. Intestabili Kreyssig.

NOTÆ
Inæstimabili perjurio] Non placet

a populo remissa. hoc epitheton Gronovio, qni idcirco Inæstimabili] Si ita legendum, sig. subdit inexpiabili, aut intestabili, Pli- nificatur perjurium Catonis deteri. nii præsertim auctoritate, qui lib. us esse omni distributione pecuniæ XXX. cap. 2.' magicam' dicit intes quæ æstimari poterat, cum perjurium, tabilem, irritam, inanem esse. Vide qno Cato caput suum obstringebat, tamen anpon respiciat Livius ad 'ejusmodi pretinm censuræ esset, quod molctam, qua dignum innueret Gla- æstimari non poterat. Gronovius coo. brio perjurium Catonis : tritum enim jiciebat inexpiabili, intestabili, aut incrimina apud Romanos, Atheniensi. excusabili. J. Clericus. um exemplo, certa pecunia æstimari, u M. Claudius Marcellus] Is Mar. et fere quanti actor jurasset. Ex. celli quinquies consulis filius fuisse emplum habes statim in mulcta cen dicitur a Plut, in Quintii vita. tum millium Glabrioni irrogata, sed

auditis rebus gestis ejus, quantis cum classibus hostium dimicasset, quot inde naves demersisset aut cepisset, magno consensu Patrum triumphus navalis est decretus. Triumphavit Kalendis Februariis. In eo triumpho undequinquaginta coronæ aureæ translatæ sunt: pecunia nequaquam tanta,4 pro specie regii triumphi; tetradrachmat Attica triginta quatuor millia septingenta, cistophori S centum triginta unum millia trecenti. Supplicationes deinde fuerant ex senatus consulto, quod L. Æmilius in Hispania prospere rem publicam gessisset. Haud ita multo post L. Scipio ad Urbem venit. Qui, ne cognomini fratris ? cederet," Asiaticum se appellari voluit. Et in senatu, et in concione de rebus ab se gestis disseruit. Erant, qui fama id majus bellam, quam difficultate rei, fuisse interpretarentur; uno memorabili prælio debellatum, gloriamque ejus victoriæ præfloratam 8 a ad Thermopylas esse. Ceterum vere æstimanti Ætolicum magis ad Thermopylas bellum, quam regium fuit. Quota enim parte virium sua

3 Re del. Doujat. Crev.-4. Vocem tanta invitis codd. omnibus delendam putabat Gron. assentiente Crev. Mihi potius post tanta excidisse quanta videtur, ut sit, translata quoqne est pecunia, sed neutiquam tanta, quanta pro specie (externo splendore) regii triumphi transferri debuit. Sed rectius fortasse judicavit Gron.' Doering.–5 Non est quod legas tetradrachmum Atti. eum et cistophorum.' Rupert. Mox pro unum habet duo Kreyssig.–6 Rem gessisset vet. lib. apud Sigon.--7 11. Mss. cum ed. Ald. et seqq. ne cognomine

NOTÆ + Tetradrachma] Vid. ad cap. 46. nu, seu typis exarati ante Aldum, cog. J. Clericus.

nomini fratris, eodem sensu. * Tetradrachma Attica triginta qua a Gloriamque ejus victoriæ præfloratuor millia septingenta] Nostra pecunia tam] Vult Mogunt. defloratam ; quod fierent qninquaginta septem millia et Gronovius recipit auctore Plin. in ducentæ quinquaginta quinque libræ. Panegyr. 'Summumque illud purpu. Est enim, ut diximus, tetradrachmam ræ decus nonnisi præcerptum præquatuor drachmarum seu denariorum Aoratumque transmittere.' Itemque pondus.

e Gellio, xiv. 1. et futurum gaudii » Cistophori centum triginta unum fructum spes tibi jam præfloraverit.' millia trecenti] Hæc summa libras Nam defloraodi verbo usa tantum postras reddiderit ferme 31010, aut sequior ætas. paulo amplius.

b Ceterum vere æstimanti] Hic cete2 Ne cognomini fratris (cognomine rum particula est adversaliva: sumi, fratri) cederet] Petav, aliique, seu ma tur pro attamen, verumtamen. Delph. et Vur. Clas. Livius.

9 X

« IndietroContinua »