Immagini della pagina
PDF
ePub

rum ibi dimicavit Antiochus? In Asia totius Asia steterunt vires, ab ultimi Orientis partibus omnium gentium contractis auxiliis.

59. Merito ergo et Diis immortalibus, quantus 10 maximus poterat, habitus est honos, quod ingentem victoriam facilem etiam fecissent, et imperatori triumphus est decretus. Triumphavit mense intercalario pridie Kalendas Martias. Qui triumphus spectaculo oculorum major, quam Africani fratris ejus, fuit; recordatione rerum et æstimatione periculi certaminisque non magis comparandus, quam si imperatorem imperatori, aut Antiochum ducem Hannibali conferres. Tulit in triumpho signa militaria ducenta triginta quatuor; oppidorum simulacra centum triginta quatuor; eburneos dentes mille ducentos triginta unum ; aureas coronas ducentas triginta quatuor; argenti pondo centum triginta septem millia et quadringenta viginti; tetradrachmums Atticorum ducenta viginti quatuor millia; cistophorum trecenta triginta unum millia et septuaginta; nummos aureos Philippeos 11 centum

12

fratri; quod Gron. Donjat. Crev.-8 Vid. Not. Delph. inf.-9 'Vox partibus in nullo Ms. præter Lov. 5. reperta. ab ultimo o. Ms. Harl. ab ultimis o. Mog. et alii. Neutrum displicebat Drak.' Rupert. Ultimis Gron. Doujat. Crev. Kreyssig.

10 Quantum Gron.-11 Ducentos viginti, omisso unum, Gron. Donjat. Crev. et mox pro triginta habent eæd. viginti.-12 Nisi cum Gron. leg. nummorum

NOTE

c Ab ultimi [ultimis] Orientis partibus omnium gentium contractis auxiliis] Voce illa partibus, eodem sensu, nimirum pro regionibus, Ciceronem usum esse Gronovius probat.

d Mense intercalario] Nempe Februario: siquidem hic jam usus apud Romanos unum diem intercalandi, non mensem integrum, ut primis tem. poribus.

e Quam si imperatorem imperatori] Indicatur discrimen inter duos fratres, quorum Lucius Publico longe impar.

Argenti pondo centum triginta septem millia] Gall. la valeur de quatre

millions neuf cens trente deux mille livres en lingots d'argent.

8 Tetradrachmum] Vide ad cap. 46. J. Clericus.

Tetradrachmum Atticorum ducenta viginti quatuor millia] Computata drachma pro denario, qui ferme octo assibus nostris respondet, fient trecenta quinquaginta octo millia et quadringenta libræ.

i Cistophorum trecenta triginta unum millia et septuaginta] Sunt nimirum pecunia nostra circiter septuaginta millia cum sexcentis octoginta libris.

k

quadraginta millia; vasorum argenteorum (omnia cælata erant) mille pondo et quadringenta viginti quatuor,' aureorum mille pondo viginti quatuor." Et duces regii, præfecti et purpurati duo et triginta ante currum ducti. Militibus quini viceni denarii dati," duplex centurioni, triplex equiti et stipendium militare et frumentum duplex post triumphum datum. Prælio in Asia facto, duplex" dederat. Triumphavit anno fere post, quam consulatu abiit.

60. Eodem fere tempore et Cn. Manlius consul in Asiam, et Q. Fabius Labeo prætor ad classem venit. Ceterum consuli non deerat cum Gallis P belli materia. Mare pacatum erat, devicto Antiocho. Cogitantique Fabio,1 cui rei potissimum insisteret, ne otiosam provinciam habuisse videri posset, optimum visum est, in Cretam insulam trajicere. Cydoniatæ bellum adversus Gortynios Gnossiosque gerebant, et captivorum Romanorum atque Italici generis magnus numerus in scrvitute esse per totam insu

aureorum Philippeorum.' Rupert.—13 ' Particula aliqua, ut quoque, vel itidem, vel jam, quæ T duplex jungatur, excidisse videtur Crevierio.' Doering. 14 Sigon. tentabat Cogitanti itaque Fabio: quod Gron. Doujat. Crev.

NOTE

Nummos aureos Philippeos centum quadraginta millia] Si æstimentur hi nummi tredecim libris cum dimidia, conficientur decies centena nongenta quadraginta quatuor millia librarum: dix-neuf cens quarante mille livres.

Vasorum argenteorum mille pondo, et quadringenta viginti quatuor] Nobis argentum illud efficeret summam 51300. librarum Francicarum præter manus pretium.

m Aureorum mille pondo viginti quatuor] Auri hujus pretium argentea pecunia nostra æstimatum ascenderet ad libras 573440.

» Militibus quini viceni denarii dati] Gallica hodierna æstimatione decem libræ.

Quini viceni] Septem florenos et dimidium, si Hollandica moneta æsti

mes. J. Clericus.

P Cum Gallis] Asiaticis.

q In Cretam] Insula e majoribus Mediterranei maris, centum urbibus aliquando frequentata: nunc Candia ab urbe principe.

r Cydoniata] Cydon, sive Cydonia, urbs fuit Creta in ora boreali, hodie Canea.

• Adversus Gortynios] Gortyna, urbs Cretæ mediterranea, nomen retinet in pago Gurtina adhuc dicto: in meditullio fere insulæ sub Ida monte, qui hodie Sfaccia.

t Gnossiosque] Gnosos, sive Gnossus, urbs quondam Cretæ primaria, in vicum quoque abiit; qui vulgo Ginosa, non procul Gortyna. Ibi labyrinthus fuit Dædali opus.

3196

T. LIVII LIB. XXXVII. CAP. 60.

lam dicebatur. Classe ab Epheso profectus, cum primum Creta littus attigit, nuntios circa civitates misit, ut armis absisterent, captivosque in suis quæque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatos mitterent ad se, cum qui-bus de rebus ad Cretenses pariter Romanosque pertinentibus ageret. Nihil magnopere ea Cretenses moverunt. Captivos, præter Gortynios, nulli reddiderunt. Valerius Antias ad quatuor millia captivorum, quia belli minas timuerunt, ex tota insula reddita scripsit; eamque causam Fabio, cum rem nullam aliam gessisset, navalis triumphi impetrandi ab senatu fuisse. A Creta Ephesum Fabius rediit inde tribus navibus in Thraciæ oram missis, ab Eno et Maronea 15 præsidia Antiochi deduci jussit, ut in libertate eæ civitates essent.

15 Maronia eæd.

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER XXXVIII.

BREVIARIUM.

CAP. 1. Amynander, in Ætolia exulans, popularium Ætolorumque ope præfectos et præsidia Macedonum expellit ex Athamania, et regnum recuperat paternum. 2. Philippus frustra Athamaniam recipere conatur. 3. Amynander legatos Romam et ad Scipiones mittit petitque pacem. Ætoli Amphilochiam, Aperantiam, Dolopas, et Ambraciam ad deditionem compellunt; sed, certiores facti de clade Antiochi et M. Fulvii cos. ad. ventu, principes gentis cum Rhodiorum Atheniensiumque legatis ad pacem, nuper repudiatam, iterum, petendam Romam mittunt. 4-7. Fulvius Ambraciam, et Perseus Philippi filius Amphilochiam summa vi oppugnat; simulque Pleuratus, Illyriorum rex, et Achæi vastant maritima Ætoliæ. 8. Hinc Phæneas et Damoteles, principes Ætolorum, cum liberis mandatis veniunt ad consulem, durasque pacis conditiones ad concilium gentis referunt. 9. Simul Atheniensium Rhodiorumque legati pro Ætolis deprecantur, et Amynander pro Ambraciensibus. Hi regis consilio precibusque moti permittunt se Romanis ; et in Ætolorum concilio omnes accipi pacem jubent. 10. Tum legati Ætoli, Rhodii et Athenienses Romam proficiscuntur ad senatum, qui aures, querelis Philippi præoccupatas, non Ætolorum quidem precibus, at deprecatorum tamen præbet. 11. Diu jactati Ætoli tandem, ut conditiones pacis conveniant, efficiunt. 12. Cn. Manlius cos., acceptis Ephesi copiis a L. Scipione, milites et Attalum ad novum cum Gallogræcis, propter auxilia Antiocho missa, suscipiendum bellum adhortatur. 13. Transgressus Mæandrum, Antiochiam, Apameam, Gordintichos et Tabas pervenit. 14. A Moagete, infido Cibyræ tyranno, inopiam et lacrymas simulante, multum frumenti ac pecuniæ exigit. 15. Per Pamphyliam Pisidiamque in Phrygiam et ad Tolistoboiorum fines progreditur. 16. Gallogræcorum origo, tres populi, Tolistoboii,

Trocmi, Tectosagi, horumque sedes et terror nominis. 17. Consulis oratio ad milites, qua ingenium moresque Gallorum et Gallogræcorum adumbrantur. 18. Iter ejus per Gallogræciam, et bona sed irrita officia Eposognati, qui unus ex regulis negaverat Antiocho adversus Romanos auxilia. 19. Tres Gallogræcorum gentes regulique earum, Ortiagon, Combolomarus et Gaulotus, Olympum et Magaba montes insidunt. 20-23. Romani ex Olympo pellunt hostes, et XL. millia tum cædunt, tum capiunt. 24. Inde ad Ancyram, Tectosagorum caput, moventur eorum castra: e quibus nobilis captiva, Ortiagontis uxor, corrupto et necato centurione custode, qui vim corpori ejus fecerat, elabitur. 25. Reges Gallorum petunt colloquium, et consuli nequicquam insidiantur. 26. 27. In Magabis, ut in Olympo, vincuntur, et, amissis castris cum ingenti præda, quam avidissima rapiendi gens per annos multos coacervaverat, oratores de pace ad consulem mittunt. 28. T. Quintius Flamininus et M. Claudius Marcellus censuram agunt. M. Fulvius cos. perdomitis Ætolis, venit in Cephalleniam, cujus quatuor populi, Nesiotæ, Cranii, Palenses, et Samæi, deditionem non recusant. Sed mox Samæi, incertum quam ob causam, soli rebellant, 29. et, urbe capta direptaque, sub corona omnes veneunt. 30. A Cephallenia consul in Peloponnesum trajicit, ad dirimendam controversiam Achæorum et Lacedæmoniorum. Hi ægre patientes, Laconicæ oræ vicos et castella a T. Quintio in Achæorum fidem tutelamque tradita esse, et magnam exulum Spartanorum partem in iis habitare, vicum Lan improviso occupaverant, 31. cumque Philopomen, prætor Achæorum, postulasset, ut ejus rei auctores traderentur, renuntiata Achæis societate, legatos ad Fulvium miserant, qui Romanis Lacedæmonem dederent. 32. Jussu consulis Achæi et Lacedæmonii abstinent bello, et Romam mittunt legatos; qui responsum referunt perplexum. 33. Hinc Philopœmen iterum deposcit auctores defectionis; qui cum aliis illustribus viris in castra Achæorum veniunt, et a multitudine, exulum illorum vocibus accensa, obtruncantur. 34. Tum Lacedæmonii muros diruere, Lycurgi leges abrogare et recipere exules coguntur: quibus rebus enervata eorum civitas diu Achæis obnoxia fuit. 35. Consules Romæ (M. Valerius Messalla et C. Livius Salinator) prætoresque creantur; qui paulo post sortiuntur provincias. Signa et clypea aurata in æde Herculis, et Capitolio posita. Ludi Romani plebeiique. 36. Decernuntur legiones, et prodigiorum causa supplicatio sacrificiumque novemdiale indicitur. Campani impetrant, ut sibi cives Romanas ducere uxores liceat, Formiani autem, Arpinates Fundanique, ut sibi Romæ sit suffragii latio. Qui omnes hoc anno primum censentur Romæ, et lustrum conditur.

37. Ad Cn. Manlium proc. Ephesi hybernantem, legationes Antiochi, Gallogræcorum, Ariarathis gentiumque omnium, cis Taurum montem incolentium, conveniunt; quibus non ante responsum datur, quam Eumenes et decem legati Roma adveniunt. 38. Ex horum sententia Apameæ fœdus cum Antiocho conscribitur. 39. Q. Fabius Labeo naves regias concidere aut cremare, classemque cui præest, ab Epheso in Italiam reducere jubetur. Conditio civitatium Asiæ mutatur, regnumque Eumenis amplificatur in Asia et Europa ; socer autem ejus Ariarathes, rex Cappadocum, qui auxiliis

« IndietroContinua »