Immagini della pagina
PDF
ePub

Antiochum javerat, in amicitiam Rom. accipitur. 40-41. Tum Manlius cum x. legatis omnique exercitu ad Hellespontom, et inde per Chersonesom et Thraciam proficiscitur: sed agmen grave præda omnis generis trahens, in locis angustis, sylvestribus et confragosis, Thracum rapiendi cupidorum insidiis excipitur, magnaque hominum et impedimentorum parte amissa per Macedoniam in Thessaliam, et inde per Epirum Apolloniam per.

venit. 42. Romæ consules (M. Æmilius Lepidus et C. Flaminius) creantur, et de.

cernuntur provinciæ. 43. M. Æmilius ad invidiam M. Fulvio, inimico absenti, faciendam in senatu Ambraciensium, qui injustum sibi bellum ab eo illatom querantur, causam agit adversus Flaminium collegam. 44. Qui cum æger forte abest, perfert Æmilius senatus consulta in gratiam Ambraciensium. Supplicatio et Latinæ feriæ. 45-46. Cn. Manlio triumphum petenti contradicunt pars major x. legatorum, qui cum eo fuerant, et ante alios L. Furius Purpureo et L. Æmilius Paullus. 47–49. His respondet Manlius. 50. Triumphus ei decernitur; et certamen hoc excipit mox aliud longeque majus. Duo Q. Petillii diem dicunt P. Scipioni Africano : qui jussus dicere causam sine ulla criminum mentione orationem magnificam de rebus ab se gestis exorditur. 51. Tribuni plebis suspicionibus magis quam argumentis superbiæ eum et pecuniæ ab Antiocho captæ renm accu. sant, veteraque luxuriæ crimina Syracusanorum hybernorum et Locris Ple. minianum tumultum ad fidem præsentium criminum referunt. Scipio autem, præfatus, se hoe die cum Hannibale et Pænis in Africa bene ac felici. ter pugnasse, ad gratias Diis agendas ab rostris ascendit in Capitolium et per totam urbem omnia Deorum templa circumit, prosequente eum universa populi concione. 52. Quo facto in Literninum concedit, et tribunis diem prodicentibus intercedit unus eorum Ti. Sempronius Gracchus, etsi inimi. cus est Scipionibus. 53. Oratio ejus in laudem Scipionis habita movet non ceteros modo, sed ipsos etiam accusatores, et in senatu gratiæ ei ingentes aguntur. Silentium deinde de Africano est; qui Literni et vitam egit sine desiderio ingratæ patriæ, et sepeliri voluit : vir memorabilis ; bellicis tamen, quam pacis, artibus, et prima vitæ, quam postrema, parte memorabilior. 54. Morte Africani crescunt inimicorum animi, et auctore M. Porcio Catone, principe eorum, Petillii rogationem promulgant, ut quæratur, quantum pecuniæ et ab Antiocho captum, et in ærarium sit relatum. Quæ lex, nequicquam intercedentibus Mummiis tribunis et L. Scipione Asiatico querente, sepulti adeo fratris famam lacerari, et se eadem onerari invidia, perfertur auctoritate et eloquentia Catonis. 55. Jossu Patrum quæstionem exercet Q. Terentius Culleo prætor, Corneliæ familiæ amicissimus, quem P. Scipio in Africa servitio exemerat: et dampatur L. Scipio ona cum A. Hostilio legato et C. Furio quæstore. 56. De P. Sci. pionis accusatore, de tempore, quo dies ei dicta, et de anno locoque, quo mortuus sit et sepultus, non convenit inter scriptores rerum ; et orationes quoque, si modo ipsorum sunt, quæ feruntor, P. Scipionis et Ti. Gracchi abhorrent ioter se. 57. Præterea constat quidem, filiam P. Scipionis ma. jorem P. Cornelii Nasicæ, et minorem Ti. Gracchi uxorem fuisse ; non vero, utrum hæc Graccho a patre ipso et adeo inter solennem senatus

cænam in Capitolio, an post mortem ejus desponsa sit ac nupserit. 58. 59. L. Scipio cum in vincula ducitur, P. Scipio Nasica tribunos appel. lat, orationemque habet plenam veris decoribus et Corneliæ gentis et familiæ suæ. 60. Terentio adversus eam SCtum et rogationem Petilliam recitante, neque intercedentibus reliquis tribunis, Ti. Gracchus decernit, se non prohibere, quo minus ex bonis L. Scipionis, qnod judicatum sit, redigi, non vero passarum, in carcere ipsum et in vinculis esse. Ex bonis deinde ejus a quæstoribus nequaquam tantum redigitur, quantæ summæ damnatus fuerat; et ipse ex ingenti pecunia, a cognatis amicisque et clientibus ei collata, nihil accepit, contentus, necessaria ad cultum a proximis sibi cognatis suppeditari.

1. Dum in Asia bellum geritur, ne in Ætolis quidem quietæ res fuerant, principio a gente Athamanum orto. Athamania ea tempestate, pulso Amynandro, sub præfectis Philippi regio tenebatur præsidio ; qui superbo atque immodico imperio desiderium Amynandri fecerant. Exulanti tum Amynandro in Ætolia literis suorum, indicantium statum Athamaniæ, spes recuperandi regni facta est: remissique nuntii ab eo ad principes' Argitheam,* (id enim caput Athamaniæ erat,) si popularium animos satis perspectos haberet, impetrato ab Ætolis auxilio, in Athamaniam se venturum cum delectis Ætolorum, quod consilium ; esset gentis, et Nicandro prætore. Quos ubi ad omnia paratos esse vidit, certiores subinde facit, quo die cum exercitu Athamaniam ingressurus esset. Quatuor primo fuere conjurati adversus Macedonum præsidium. Hi senos sibi adjutores ad rem gerendam assumserunt: deinde, paucitate parum freti, quæ celandæ rei, quam agendæ, aptior erat, parem priori numerum adjecerunt. Ita duo et quinquaginta facti, quadrifariam se diviserunt: pars una

1 Remissique ab eo nuntiant principibus Gron. Doojat. Crev. omnes Mss. præter Mog. et edd. antt. prob. Gron. • Sed ita dicendum erat eum venturum.' Drak.—2 Haberent Gron. Doujat. Crev.—3 Concilium Gron. Doujat.

NOTÆ a Argitheam] In meridionali Atha Athamanum nrbes, quæ hoc capite maniæ parte, quæ ad Ætoliam ver numerantur, Heraclea, Tetraphylia, git, fuit Argithea, et reliquæ tres Theudoria,

Heracleam, altera Tetraphyliam petit, ubi custodia regiæ pecuniæ esse solita erat, tertia Theudoriam, quarta Argitheam. Ita inter omnes convenit, ut primo quieti, velut ad privatam rem agendam venissent, in foro obversarentur; die certa multitudinem omnem convocarent ad præsidia Macedonum arcibus ex pellenda. Ubi ea dies advenit, et Amynander cum mille Ætolis in finibus erat; ex composito quatuor simul locis præsidia Macedonum expulsa, literæque in alias urbes passim dimissæ, ut vindicarent sese ab impotenti dominatione Philippi et restituerent in patrium ac legitimum regnum. Undique Macedones expelluntur. Theium oppidum, literis a Zenone præfecto præsidii interceptis, et arce ab regiis occupata, paucos dies obsidentibus restitit: deinde id quoque traditum Amynandro est; et omnis Athamania in potestate erat, præter Athenæum" castellum, finibus Macedoniæ subjectum.

2. Philippus, audita defectione Athamaniæ, cum sex millibus armatorum profectus, ingenti celeritate Gomphos pervenit. Ibi relicta majore parte exercitus, (neque enim ad tanta itinera suffecissent,)s cum duobus millibus Athe

4 ' In pristinum (ubi Amypander olim regnasset) ac leg. regnum Ms. Gaertn. non improb. Drak. Amynandrum quidam Mss. et vett. edd. inserunt post restituerent, et sane utrumque epitheton patrium ac legitimum ad eum pertinet.Forte leg. restituerent patrium (indigenam) ac legitimum regem. Facile regnum in regem mutari et deinde in addi potuit, vel lectio vulg. oriri ex glossa in regnum, verbo restituerent ascripta. Possit et jam reponi pro in.' Rupert. 'J. Fr. Gron. et alii repetint ex membro præcedente sese ; sed sese restituere in regnum patrium et legitimum ex nisu loquendi vix dici potest de populo. Mihi post restituerent excidisse potius videtur vox regem, quam præcedens syllaba rent absorpsisse videri potest.' Doering.

5. Ita cod. Mog. quod forte glossema 'est toù sufficerent, quod in reliquis

NOTÆ

b Purs una Herucleam] Sigon. pntat banc Heracleam esse Acarnaniæ, cujus meminit Strabo; et coloniam Lacedæmoniorum fuisse scribit. Verom, licet Acarnaniæ proxima fuerit Athamania, non tamen ejus pars fuisse videtur : unde facile adducor, ut Athamanicam lianc Heracicam ab

Acarnaniensi diversam existimem.

c Theium] Alias Teum, oppidum in boreali Athamaniæ regione Pindum versus fuit.

d Athenæum] Athamaniæ castel. lum in confinio Dryopum et Perrhæborum.

næum, quod unum a præsidio suo retentum fuerat, pervenit. Inde, proximis tentatis, cum facile animadvertisset, cetera hostilia esse, Gomphos regressus, omnibus copiis simul in Athamaniam rediit. Zenonem inde, cum mille peditibus præmissum, Ethopiam occupare jubet, opportune Argitheæ imminentem. Quem ubi teneri a suis locum vidit, ipse circa templum Jovis Acræi 6 posuit castra. Ibi unum diem fæda tempestate retentus, postero die ducere ad Argitheam intendit. Euntibus extemplo apparuere Athamanes, in tumulos imminentes viæ discurrentes. Ad quorum conspectum constitere prima signa, totoque agmine pavor et trepidatio erat; et pro se quisque, quidnam futurum esset, cogitare, si in valles subjectas rupibus agmen foret demissum. Hæc tumultuatio regem, cupientem, si se sequerentur, raptim evadere angustias, revocare primos, et eadem, qua venerat, via referre coëgit signa. Athamanes primo ex intervallo quieti sequebantur: postquam Ætoli se conjunxerunt, bos, ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt ; ipsi a lateribus se circumfuderunt. Quidam, per notos calles breviore via prægressi, transitus insedere ; tantumque tumultus Macedonibus est injectum, ut fugæ magis effusæ, quam itineris ordinati modo, multis armis virisque relictis, flumen trajecerint. Hic finis sequendi fuit. Inde tuto Macedones Gomphos, et a Gomphis in Macedoniam redierunt. Athamanes Ætolique Ethopiam, ad Zenonem ac mille Macedonas opprimendos, undique concurrerunt. Macedones, parum loco freti, ab Ethopia in altiorem deruptioremque undique tumulum concessere. Quo pluribus locis aditu invento, expulere eos Athamanes; dispersosque, et per invias atque ignotas rupes iter fugæ non expedientes, partim ceperunt, partim interfecerunt.

Mss. et edd. antt. legitur.' Rupert.-6Sic ex emend. Modii et Gron. Acrei Mog. sacra vel sacrum reliqui Mss. et edd. antt. Possis etiam suspicari Arei

NOTÆ e Ethopiam occupare jubet] Hoc quo. Athenæum et Argitheam. que castellum Athamaniæ erat inter

Multi pavore in derupta præcipitati, perpauci cum Zenone ad regem evaserunt. Postero die 7 per inducias sepeliendi casos potestas facta est.

3. Amynander, recuperato regno, legatos et Romam ad senatum, et ad Scipiones in Asiam, Ephesi post magnum cum Antiocho prælium morantes, misit. Pacem petebat, excusabatque sese, quod per Atolos recuperasset paternum regnum. Philippum incusabat. Ætoli ex Athamania in Ampbilochos profecti sunt, et majoris partis voluntate in jus ditionemque totam redegerunt gentem. Amphilochia recepta, (nam fuerat quondam Ætolorum,) eadem spe in Aperantiam transcenderunt. Ea quoque magna ex parte sine certamine in deditionem venit. Dolopes nunquam Ætolorum fuerant: Philippi erant. Hi primum ad arma concurrerunt : ceterum, postquam Amphilochas cum Ætolis esse, fugamque ex Athamania Philippi, et cædem præsidii ejus accepere, et ipsi a Philippo ad Ætolos deficiunt. Quibus circumjectis gentibus jam undique se a Macedonibus tutos credentibus esse, Ætolis fama affertur, Antiochum in Asia victum ab Romanis : nec ita multo post legati ab Roma rediere sine spe pacis, Fulviumque consulem nuntiantes jam cum exercitu trajecisse. His territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem civitatium earum suæ preces nuper repudiatæ faciliorem aditum ad senatum haberent, principes gentis ad tentandum ultimam spem Romam miserunt; nihil, ne bellam haberent, prius, quam pæne in conspectu hostis erat, 9 præmeditati. Jam M. Fulvius, Apolloniam

et Hercei.' Rupert.—7 Postea Kreyssig. ut omnes præter Mog. Mss. et edd. antt. non improb. Drak.

NOTÆ ' In Amphilochos profecti sunt] Po. & In Aperantiam transcenderunt] puli fuere orientalis Epiri inter Mo. Epiri regiuncula Aperantia, MolosJossos et Acarnanas, ad occasum siæ ad ortum, Athamaniæ, ad occaAgræorum et Aperantiorum ; nomen sum, quam Acbelous a fontibus mesortiti ab Amphilocho Acarnanis fra- diam secat. tre, Ampbiarai filio.

h Prius, quam pæne in conspectu hostis

« IndietroContinua »