Immagini della pagina
PDF
ePub

exercitu trajecto, cum Epirotarum principibus consultabat, unde bellum inciperet. Epirotis Ambraciam placebat aggredi,' quæ tum contribuerat se Ætolis. 'Sive ad tuendam eam venirent Ætoli, apertos circa campos ad dimicandum esse; sive detrectarent certamen, oppugnationem fore haud difficilem. Nam et copiam in propinquo materiæ ad aggeres excitandos et cetera opera esse; et Arethontem, tok navigabilem amnem, opportunum ad comportanda, quæ usui sint, præter ipsa monia fluere; et æstatem aptam rei gerendæ adesse.' His persuaserunt, ut per Epirum duceret.

4. Consuli, ad Ambraciam advenienti, magni operis oppugnatio visa est. Ambracia tumulo aspero subjecta est;" Perranthem incolæ vocant. Urbs, qua murus vergit in campos et flumen, occidentem; arx, quæ imposita est tumulo, orientem spectat. Amnis Aretho," ex Athamania fluens, cadit in sinum maris, ab nomine propinquæ urbis Ambracium appellatum. Præterquam quod hinc

8 Et del. Gron. Doujat.-9 Vid. Not. Var. et Not. Delph. inf.-10 • 'Apé. Bovta pro mendoso "A putov vel "Apabov edidit Ursin. ap. Polyb. at recte forsan conj. "Apaxbov. Mox cap. 4. pr. forte leg. Arethon, aut b. 1. Arethonem.' Rupert. _Arachthum habet Kreyssig.

11 Est del. Gron. Donjat. Crev. et mox eæd, habent quæ posita in tumulo est. - 12 Arethon ante Gron, edebatur. Vid. Var. Lect. cap. 3. num. 10. Arach

NOTÆ erat] Cum ita scriptum sit in omni. tus in sipum influit, qui ab ea urbe bus libris, frustra Sigon. quasi ex Ambracius : Pyrrhi alias regia ex mente Livii, legendum putat nihil ne Plutarcho: hodie Ambrachia, non probellum haberent prius (nam pæne in con cul urbe quæ vulgo Larta. spectu hostis erat) præmeditati. Satis * Et Arethontem] An, ut quibusenim patet absqne mutatione mens dam videtur, idem sit Arethon cum auctoris : vult quippe Ætolos, qui Arachto, valgo Spagmamurisi, non omnino impares bello Romano erant, usquequaque certum.

Sane si ex nullam adhibuisse curam ut bellum Acarnania fuit, ut paulo post testaaverterent: nec prius de pace con lur Livius, longe diversus erit ab cilianda cogitasse, quam M. Fulvius Arachto, cujus fontes sub Pindo consul in Epirum cum exercitu tra monte in Macedoniæ occiduæ confijecisset, ac prope in conspectu es nio.

I Perranthem incolæ vocant] Tumuli i Ambraciam placebat aggredi] Epiri sive collis urbi Ambraciæ imminentis in Molossia urbs, qua fluvius Arach.

set.

nomen.

amnis munit, hinc tumuli; muro quoque firmo septa erat, patente in circuitu paulo amplius tria millia passuum. Fulvius bina a campo castra, modico inter se distantia intervallo, unum castellum loco edito contra arcem objecit. Ea omnia vallo ac fossa ita jungere parat, ne exitus inclusis ab urbe, neve aditus foris ad auxilia intromittenda esset. Ad famam oppugnationis Ambraciæ Stratum jam edicto. Nicandri prætoris convenerant Ætoli. Inde primo copiis omnibus ad prohibendam obsidionem venire in animo fuerat. Deinde, postquam urbem jam magna ex parte operibus septam viderunt, Epirotarum trans flumen loco plano castra posita esse, dividere copias placuit. Cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profectus, per nondam commissa inter se munimenta urbem intravit. Nicandro cum cetera manu primo Epirotarum castra nocte aggredi consilium fuerat, haud facili ab Romanis auxilio, quia flumen intererat. Deinde, periculosum inceptum ratus, ne qua sentirent Romani, et regressus inde in tutum non esset,'3 deterritus ab hoc consilio, ad depopulandam Acarnaniam iter convertit.

5. Consul, jam munimentis, quibus sepienda urbs erat, jam operibus, quæ admovere muris parabat, perfectis, quinque simul locis mania est aggressus. Tria paribus intervallis faciliore aditu a campo adversus Pyrrheum, quod vocant, admovit; unum e regione Æsculapii ; unum adversus arcem. Arietibus muros quatiebat, asseribus

thus Kreyssig: Mox Acarnania pro Athamania habent Gron. Donjat. Crev.13 • In tutum locum non esset Ald. recepit ex Mog. in tuto (h. e. tutus) non es. set reliqui Mss. non minus apte.' Rupert.

NOTÆ m Ambracium appellatum) Sious Am. Acarnaniæ ad dextram Acheloi, quo bracias ab Ambracia, in intimo ejus interfaente dividitur ab Etolia ; vi. recessu sita, nomen accepit; cujus detur eo tempore primæ in Epiro ostium inter Actium et Nicopolin digoationis fuisse : Strato adhuc apurbes : nunc Golfo di Larta Italis, pellatur in geographicis tabulis. sive Golfo della Preveza, a Nicopoli, Placuit] Supple Ætolis. quæ nunc Preveza,

p Adversus Pyrrheum] Nomen loçi Stratum jam edicto] Stratus urbs muniti ad muros Ambraciæ.

falcatis o detergebat pinnas. Oppidanos primo et ad speciem et ad ictus monium, cum terribili sonitu editos, pavor ac trepidatio cepit. Deinde, ut præter spem stare muros viderunt, collectis rursus animis, in arietes tollenonibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesve robustos incutiebant;a falces, ancoris ferreis injectis in interiorem partem muri trahentes asserem, præfringebant :14 ad hoc eruptionibus, et nocturnis in custodias operum, et diurnis in stationes, ultro terrorem inferebant. In hoc statu res ad Ambraciam cum essent, jam Ætoli a populatione Acarnaniæ Stratum redierant. Inde Nicander prætor, spem nactus solvendæ incepto forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Ætolis quingentis Ambraciam intromittit. Noctem certam tempusque etiam noctis constituit, quo et illi ab urbe opera hostium, quæ adversus Pyrrheum erant, aggrederentur, et ipse ad castra Romana terrorem faceret; posse ratus, ancipiti tumultu' et nocte 's augente pavorem, , memorabilem rem geri. Et Nicodamus intempesta nocte, cum alias custodias fefellisset, per alias impetu constanti erupisset,16 superato brachios in urbem penetrat, animique aliquantum ad omnia audenda et spei obsessis adjecit; et, simul constituta nox venit, ex composito repente opera est aggressus. Id inceptum conatu, quam effectu, gravius

Plumbi librati aut saxorum trabiumve pondere incusso degravatum arietem deorsum impellebant,

Et stutim atque adrenit nox, de qua inter Nicandrum et Nicodamum conrene. rat, hic Romanorum munitiones subito aggressus est.

14 Perfringebant Gron. Doujat. Crev.–15 Posse ratus ancipiti tumultu, nocte, &c. omisso et, Gron. Crev. et etiam omituit Doujat.—16 Malit Crev. perrupisset.

NOTÆ 9 Asseribus falcatis] Gallice, il abat. munitionis descriptionem habet Lutoit les créneaux et les défenses des canus his verbis : fontesqne et pamurailles arec des poutres armées de bula campi, Amplexus fossa, densas faur.

tollentia pinnas Cespitibus crudaque r Ancipiti tumultu] Gallice, en les exstruxit brachia terra.' attaquant de deux côtés à même temps. Superato brachio) Munimento, quo

Superato brachio] Brachii nomine castra conjuncta inter se erant; nam intelligitur pars valli, quæ sinuatur ejusmodi munimenta brachia vocant in bracbii seu cubiti modum. Ejus Latini. J. Clericus.

fuit, quia nulla ab exteriore parte vis admota est; seu metu deterrito prætore Ætolorum, seu quia potius visum est, Amphilochis opem ferre nuper receptis ; quos Perseus Philippi filius, missus ad Dolopiam Amphilochosque recipiendos, summa vi oppugnabat.

6. Tribus locis, sicut ante dictum est, ad Pyrrheum opera Romana erant; quæ omnia simul, sed nec apparatu, nec vi simili, Ætoli aggressi sunt. Alii cum ardentibus facibus, alii stuppam picemque et malleolos ferentes, tota collucente flammis acie, advenere. Multos primo impetu custodes oppresserunt. Deinde, postquam clamor tamultusque in castra est perlatus, datumque a consule signum, arma capiunt, et omnibus portis ad opem ferendam effunduntur. Uno in loco ferro ignique gesta res est. A duobus irrito incepto, cum tentassent magis, quam inissent, certamen, Ætoli abscesserunt. Atrox pugna in unum inclinaverat locum. Ibi diversis partibus duo duces Eupolemus et Nicodamus pugnantes hortabantur, et prope certa fovebant spe, jam Nicandrum ex composito affore, et terga hostium invasurum. Hæc res aliquamdia animos pugnantium sustinuit. Ceterum, postquam nullum ex composito signum a suis accipiebant, et crescere numerum hostium cernebant, destituti segnius instare : postremo, re omissa, jam vix tuto receptu, fugientes in urbem compelluntur, parte operum incensa, et pluribus aliquanto, quam ipsi ceciderant, interfectis. Quod si ex composito acta res fuisset, haud dubium erat, expugnari una utique parte opera cum magna cæde hostium potuisse. Ambracienses

NOTÆ u Et malleolos ferentes] Malleolus • Manipuli spartei pice contecti, qui rasticis est novus palmes innatus incensi aut in muros, aut in testudiprioris anni flagello sive sarmento, nes jaciuntur. Alterum genus Hesic dictus, quod in ea parte qua de- rodian. lib. viii. faces tradit fuisse ciditur ex veteri sarmento, ita pro- pariter pice et resina oblitas, et in mineat, ut utrumque mallei præbeat extremo sagittæ mucronem habentes, speciem, auctore Isidoro. Malleolo. quæ cum accensæ deferrentur, in. rum autem militarium duplex genus fixæ et inhærentes machinis, facile est : simplices alii et rudes, qui a eas comburebant. Nonio Marcello sic describuntur:

[ocr errors]

quique intus erant Ætoli non ab ejus solum noctis incepto recessere, sed in reliquum quoque tempus, velut proditi a suis, segniores ad pericula erant. Jam nemo eruptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed, dispositi per muros et turres, ex tuto pugnabant.

7. Perseus, ubi adesse Ætolos audivit, omissa obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tantum agros, Amphilochiam " excessit, atque in Macedoniam rediit. Et Ætolos inde avocavit populatio maritimæ oræ. Pleuratus Illyriorum rex, cum sexaginta lembis Corinthium sinum invectus, adjunctis Achæorum, quæ Patris erant, navibus, maritima Ætoliæ vastabat. Adversus quos mille Ætoli missi, quacumque se classis circumegerat per littorum amfractus, brevioribus 18 semitis occurrebant. Et Romani ad Ambraciam, pluribus locis quatiendo arietibus muros, aliquantum urbis nudaverant. Nec tamen penetrare in urbem poterant. Nam et pari celeritate novus pro diruto murus objiciebatur, et armati, ruinis superstantes, instar munimenti erant. Itaque, cum aperta vi parum procederet consuli res, cuniculum occultum, 19 vineis ante contecto loco, y agere instituit: et aliquamdiu, cum dies noctesque in opere essent, non solum sub terra fodientes, sed egerentes etiam humum, fefellere hostem.” Cumulus repente terræ 20 * eminens index operis oppidanis fuit; pavidisque, ne jam subrutis muris facta in urbem via esset, fossam intra murum e regione ejus operis, quod vineis contectum

17 Amphilochia Gron. Donjat. Crev.-18 Circumcgerat, per littorum am. fractus brevioribus, &c. Gron. Crev. Nulla est distinctio apnd Donjat.

NOTÆ * Aliquantum urbis nudarerant] Gal. mains ne furent point décourerts ni en lice, ils avoient fait une grande brêche traraillant à la mine, ni même en vi. en abattant une partie des murailles. dant la terre, jusqu'à ce qu'enfin les

Vincis ante contecto loco] Gallice, assiégés s'en apperçurent, voyant tout il résolut de faire une mine après avoir à coup un grand monceau de terre formé dressé une galerie ou traverse pour cou« des vidanges de la mine. orir l'endroit il vouloit fuire travail. Cumulus repente terra] Sigonius ler.

ex veteri libro legit, Tumulus repente 2 Fefellere hostem] Gallice, les Ro. terra eminens.

« IndietroContinua »