Immagini della pagina
PDF
ePub

erat, ducere instituunt. Cujus ubi ad tantam altitudinem, quantæ esse solum infimum cuniculi poterat, pervenerunt, silentio facto, pluribus locis aure admota,' sonitum fodientium captabant. Quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum viam. Nec fuit magni operis. Momento enim ad inane, suspenso furculis ab hostibus muro, pervenerunt. Ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, dein celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terram ediderunt pugnam. Segnior deinde ea facta est, intersepientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis prætentis, nunc foribus raptim objectis. Nova etiam haud magni operis adversus eos, qui in cuniculo erant, excogitata res est. Dolium a fundo pertusum qua fistula modica inseri posset, et fistulam ferream operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt. Hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum verso posuerunt. Per operculi foramina prælongæ hastæ, quas sarissas vocant, ad summovendos hostes eminebant. Scintillam levem ignis inditam plumæ, folle fabrili ad caput fistulæ imposito, flando accenderunt. Inde non solum magna vis fumi, sed acrior etiam fœdo quodam nidore ex adusta pluma, cum totum cuniculum complesset,+ vix durare quisquam intus poterat.

8. Cum in hoc statu res ad Ambraciam esset, legati ab

• Cum utrumque opus, hinc fossa Ambraciensium, inde cuniculus Romanorum inter se conjungi cœpissent.

d Cum cuniculum intercluderent obsessi, atque a fossa per ipsos ducta sejungerent; tum obtendendo velamenta pilis caprarum contexta, tum januas properanter opponendo.

19 Epitheti pleonasmum notat Bauer.-20 Vid. Not. Delph. inf.-1 Jac. Gron. Livium fortasse aure æri admota, vel simpliciter ære admoto scripsisse suspicatur. Sed quis Livium hanc rem tam obscure expressurum fuisse existimet?' Doering.-2 Vid. Not. Delph. inf. Mox sub terra Gron. Crev.— 3 Jac. Gron. suspicabatur post foramina excidisse bina vel binæ.-4 Scripti adimplesset.

NOTE

Suspenso furculis] Gelenio place- tum est furculis; quod firmat Gron. bat suspenso fulturis ab hostibus muro: ex lib. 1. c. 35.

sed in codicibus pæne omnibus scrip

Delph, et Var. Clas.

Livius.

9 Y

[ocr errors]

Ætolis Phæneas et Damoteles, cum liberis mandatis, decreto gentis, ad consulem venerunt. Nam prætor eorum, cum alia parte Ambraciam oppugnari cerneret, alia infestam oram navibus hostium esse, alia Amphilochos Dolopiamque a Macedonibus vastari, nec Etolos simul ad tria diversa bella occursantes sufficere, convocato concilio,5 Ætolos principes, quid agendum esset, consuluit. Omnium eo sententiæ decurrerunt, ut pax, si posset, æquis; si minus, tolerandis conditionibus peteretur. Antiochi fiducia bellum susceptum. Antiocho terra marique superato, et prope extra orbem terræ ultra juga Tauri exacto, quam spem esse sustinendi belli? Phæneas et Damoteles, quod e re Ætolorum, ut in tali casu, fideque sua esse censerent,d agerent. Quod enim sibi consilium, aut cujus rei electionem a fortuna relictam?' Cum his mandatis legati missi orare consulem, ut parceret urbi, misereretur gentis quondam sociæ, nolle dicere injuriis, miseriis certe coactæ insanire. Non plus mali meritos Ætolos Antiochi bello, quam boni ante, cum adversus Philippum bellatum sit, fecisse. Nec tum large gratiam relatam sibi, nec nunc immodice pœnam injungi debere.' Ad ea consul respondit: 'Magis sæpe, quam vere unquam, Ætolos pacem petere.

e

e Cum non aliter bellum susceptum esset ab Etolis, quam ob spem in Antiochi auxilio et potentia positum.

5 In quibusd. librr. vett. consilio. Mox Etolos principes; prior vox ab interprete profecta; Gron. Neque h. 1. neque simili xxxvi. 27. me offendit.'

NOTE

e Etolos principes] Displicet Gronovio illud Etolos: et vero inutilis e proximo ejus vocis repetitio, cum non alios ea de re consulere potuerit Ætolorum prætor quam gentis suæ principes.

d Fideque sua esse censerent] Repete ex superiori commate' quod e re tolorum, et ex fide sua.'

e Non plus mali] Etolos aiebant legati et bene et male de Romanis meritos esse diversis temporibus: et

siquidem aliquantum mali nuper fecissent, cum socii essent Antiochi bellum gerentis adversus Romanos; non minus bene se antea gessisse, quo tempore socii fuerant Romanorum adversus Philippum: unde cum Romani ob egregie navatam in Philippum operam non nimium Ætolis gratificati essent, æquum non esse ut in eosdem Romani ob consociata cum Antiocho arma nimium sævirent.

Imitarentur Antiochum in petenda pace, quem in bellum traxissent. Non paucis urbibus eum, de quarum libertate certatum sit, sed omni Asia cis Taurum montem, opimo regno, excessisse. Ætolos, nisi inermes, de pace agentes non auditurum se. Arma illis prius equosque omnes tradendos esse, deinde mille talentum argenti & populo Romano dandum: cujus summæ dimidium præsens numeraretur, si pacem habere vellent. Ad ea adjecturum etiam in fœdus esse, ut eosdem, quos populus Romanus, amicos atque hostes habeant.'

8

h

9. Adversus quæ legati, et quia gravia erant, et quia suorum animos indomitos ac mutabiles 7 noverant, nullo reddito responso, domum regressi sunt, ut etiam atque etiam, quid agendum esset, re integra, prætorem et principes consulerent. Clamore et jurgio excepti, 'quam diu rem traherent, qualemcumque pacem referre jussi?' cum redirent Ambraciam, Acarnanum insidiis prope viam positis, quibuscum bellum erat, circumventi Thyrium 10 custodiendi deducuntur. Hæc mora injecta est paci. Cum jam Atheniensium Rhodiorumque legati, qui ad deprecandum pro his venerant, apud consulem essent; Amynander quoque, Athamanum rex, fide accepta, venerat in castra Romana, magis pro Ambracia urbe," ubi majorem partem

Duk.-6 Vid. Not. Delph. inf.

7 Immutabiles Gron.-8 Quid rem Ald. Quamdiu rem Gelen. Quod diu rem vet. lib. apud Sigon. excepti, quod rem Gron. Doujat. Crev.-9' Quibuscum bellum erat; has voces præter necessitatem post Acarnanum Crev. transponi jussit.' Doering.—10 Tyrrheum Gron. Doujat. Crev. cum Sigoniano;

NOTE

f Omni Asia cis Taurum] De conditionibus datæ Antiocho pacis dictum lib. superiori cap. 45. dicetur et cap. 38. bujus libri.

• Mille talentum argenti] An potius mille talenta? Nostra pecunia essent vicies centena et quadraginta millia librarum Francicarum: deux millions quatre cens mille livres.

scripti omnes libri, longe melius quam editi, in quibus, ex nescio cujus correctione, indomitos et immutabiles, contra quam sententia exigit.

Thyrium [Tyrrheum] custodiendi deducuntur] Tyrrheum, sive Thyrium, oppidum erat Acarnaniæ mediterraneum, æquali fere spatio dissitum ab Acheloi ripis, et Ionii maris littori

h Animos indomitos ac mutabiles] Ita bus.

temporis exulaverat, quam pro Ætolis, solicitus. Per hos certior factus consul de casu legatorum, adduci eos a Thyrio jussit. Quorum post adventum agi cœptum est de pace. Amynander, quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut Ambracienses compelleret ad deditionem. Id cum per colloquia principum," succedens murum,13 parum proficeret; postremo, consulis permissu ingressus urbem, partim consilio, partim precibus, evicit, ut permitterent se Romanis. Et Etolos C. Valerius Lævini filius, qui cum ea gente primum amicitiam pepigerat, consulis frater, matre genitus eadem, egregie adjuvit. Ambracienses, prius pacti, ut Ætolorum auxiliares sine fraude emitterent, aperuerunt portas. Dein [Ætoli],14 ut quingenta Euboica darent talenta; ex quibus ducenta præsentia, trecenta per annos sex pensionibus æquis: captivos perfugasque redderent Romanis: urbem ne quam formulæ sui juris

[ocr errors]

cum antea Tyrrheon legebatur.-11 Urbe del. Gron. Doujat. Crev.-12 'Cum Tò id, quo referatur, non habeat, J. Fr. Gron. hanc vocem eleganter b. l. abundare existimabat. Sed allata exempla parum hanc elegantiam confir. mant. Crev. Tò id aut delendum, aut ejus loco et restituendum esse suspicatur. Drak. denique tentat In id cum... parum proficeret. Equidem simplicissimum puto, si pro id reponatur is.' Doering.-13 Muris Gron. Doujat. -14 Vocem Ætoli addendam esse recte docuit Periz. nisi plura exciderunt verba. Cf. Polyb.' Rupert. Vid. Not. Var. Ætoli del. Gron. Doujat.—

NOTE

* Dein Ætoli, ut quingenta Euboica darent talenta] Hæc et sequentia pertinent ad conditiones pacis Etolis dictas a consule. Porro Euboica hæc talenta Atticis minora fuisse, ita ut singulis decederent tres unciæ cum triente ait ex Herodoto Budæus, ut lib. XXXVII. cap. 46. est annotatum. Talentum igitur Euboicum hoc posito quinque millium sexcentarum et septem circiter drachmarum, redderet nostræ pecuniæ libras ferme 2266. cum assibus 16. sic quingenta ejusmodi talenta efficerent nobis decies centena trecenta trigin ta tria millia cum nongentis libris, 1333900. Festus tamen (quem in

cistophorum pretio secuti antea sumus) Euboicum talentum quatuor duntaxat drachmarum Atticarum millibus æstimat, id est, libris Francicis 1700.

1 Urbem ne quam formula] Marcellus Donat. formulæ nomine intelligit actionem, quæ a jurisconsultis definitur, jus persequendi in judicio quod sibi debetur: sed hæ actiones inter privatos ejusdem ditionis locum habent, magis quam inter diversos populos. Turneb. formulam dici ait non proprie quidem actionem, sive certam verborum conceptionem, qua quid in jure petitur; sed inde traduci formulæ nomen ad conventa

facerent, quæ post id tempus, quo T. Quintius trajecisset in Græciam, aut vi capta ab Romanis esset, aut voluntate in amicitiam venisset: Cephallenia insula ut extra jus fœederis esset.' Hæc quanquam spe ipsorum aliquanto leviora erant, petentibus Ætolis, ut ad concilium referrent, permissum est. Parva disceptatio de urbibus tenuit. Quæ cum ' sui juris aliquando fuissent, avelli velut a corpore suo ægre patiebantur. Ad unum tamen omnes accipi pacem jusserunt. Ambracienses coronam auream consuli centum et quinquaginta pondo" dederunt. Signa ænea marmoreaque et tabulæ pictæ, quibus ornatior Ambracia, (quia regia ibi Pyrrhi fuerat,) quam ceteræ regionis ejus urbes erant, sublata omnia avectaque. Nihil præterea tactum violatumve.

n

10. Profectus ab Ambracia consul in mediterranea Etoliæ, ad Argos Amphilochium 16 (viginti duo millia ab Ambracia abest) castra posuit. Eo tandem legati Ætoli, mirante consule, quod 7 morarentur, venerunt. Inde, postquam approbasse pacem concilium Ætolorum accepit,

15 Non opus est ut cum Mureto legatur quas, cum, &c.' Doering.

16 Amphilochum edd. antt. Amphilochicum Gron. Doujat. Crev.-17 'Non opus est, ut cum J. Fr. Gron. et cum iis qui ei adhærent, quid pro quod rescri

NOTE

quibus civitatum jurisdictio ac ditio lege fœderum comprehenditur. Ego autem jam ante monui formulam usurpari pro dispositione seu ordinatione provinciarum, qua cujusque fines designantur: quod ex Plinio inprimis confirmari potest lib. 111. c. 4. ubi de Narbonensi provincia loquens, ait: 'adjecit formulæ Galba imperator ex Inalpinis Avanticos atque Ebroduntios:' et passim apud Justinianum formulæ sive typi, TUTOL, hoc sensu accipiuntur, ut forma jurisdictionis, forma provinciæ, forma censualis, forma agrorum. Nos Gallice dicimus, les gouvernemens, les ressorts, les départemens,

m Centum et quinquaginta pondo] Solum auri hujus pondus æstimaretur nunc octuagies et quadringentis librarum millibus.

n Ad Argos Amphilochium [Amphilochicum] Argos Amphilochicum, diversum a Peloponnesiaco, Epiri urbs, Amphilochiæ regionis caput, inter Acheloum ad ortum, et Ambracium sinum ad occasum, nunc in tabulis Epiri Amfilocha: occupata fuerat hæc regio ab Ætolis.

• Quod morarentur] Placebat Gronovii conjectura scripsisse Livium putantis mirante consule quid moraren

tur.

« IndietroContinua »