Immagini della pagina
PDF
ePub

jussis proficisci Romam ad senatum, permissoque, ut et Rhodii, et Athenienses 18 deprecatores irent, dato, qui simul cum iis proficisceretur, C. Valerio fratre, ipse in Cephalleniam trajecit. Præoccupatas aures animosque principum Romæ criminibus Philippi invenerunt, qui, per legatos, per literas, Dolopas Amphilochosque et Athamaniam ereptas 19 sibi querens, præsidiaque sua, postremo etiam filium Persea ex Amphilochis pulsum, averterat senatum ab audiendis precibus eorum. Rhodii tamen et Athenienses cum silentio auditi sunt. Atheniensis legatus Leon, Icesiæ filius,20 eloquentia etiam dicitur movisse; qui vulgata similitudine, mari tranquillo, quod ventis concitaretur, æquiparando multitudinem Ætolorum, usus, ' cum' in fide Romanæ societatis mansissent, insita gentis tranquillitate quiesse eos' aiebat: 'postquam flare ab Asia Thoas et Dicæarchus,' ab Europa Menestas et Damocritus cœpissent; tum illam tempestatem coortam, quæ ad Antiochum eos, sicuti in scopulum, intulisset.'

2

11. Diu jactati Ætoli tandem, ut conditiones pacis convenirent, effecerunt. Fuerunt autem hæ: Imperium

[ocr errors]

batur.' Doering.-18 Et Athenienses et Rhodii Gron. Doujat. Crev.-19 'Pro ereptas ratio grammatica postulabat certe ereptam, sed cum τd ereptas con. stanter servent vett. codd. id Livio, pro Dolopas Amphilochosque se Dolopiam Amphilochiamque scripsisse opinanti, excidisse videtur.' Doering. Nisi leg. ereptos vel ereptam, ut Livius respexerit ad dignius vel propius.' Gron.— 20 Aápis, & Kixnoiwv Mss. et edd. vett. Polyb. pro quo Ursinus edidit & 'Ikeσίου et Schweigh. ὁ Ἰκησίου. In Mss. Polyb. Ικέσιος, nisi leg. Ικέσιος vel 'Ikeσías vel 'Ixeolas. Utrum autem verum hujus legati nomen Leon, isque idem fuerit, qui xxxv. 50. memoratur, nemo facile dicat.' Rupert.-1 Dum mavult Gron.-2 Menetas Gron. Doujat. Crev.-3 Sicut in Gron. sicut ad Crev.

NOTE

P Criminibus Philippi] Crimina dicit pro criminationibus seu accusationibus Philippi adversus Ætolos.

a Leon, Icesiæ filius] Hic Atheniensium legatus Damis a Polybio Legat. XXVIII. dicitur, ut notat amicus nos. ter, dum viveret, Henricus Valesius.

Thoas et Dica archus] De Thoante

sæpius dictum lib. xxxv. capitibus scilicet 12. 32. 42. 45. De Dicæarcho ejus fratre, eodem lib. xxxv. cap. 12. et lib. xxxvI. cap. 18. de Menesa Epirota Naupacti præfecto lib. xxxvI. cap. 28. de Damocrito prætore Ætolorum lib. xxxi. cap. 32. lib. xxxv. cap. 12. 25. et 33. tandem lib. xxxvii. cap. 36.

majestatemque populi Romani gens Ætolorum conservato sine dolo malo. Ne quem exercitum, qui adversus socios amicosque eorum ducetur, per fines suos transire sinito, neve ulla ope juvato. Hostes eosdem habeto, quos populus Romanus, armaque in eos ferto, bellumque + pariter gerito. Perfugas, fugitivos captivosque reddito Romanis sociisque; præterquam si qui capti, cum domos redissent, iterum capti sunt; aut si qui eo tempore ex iis capti sunt, qui tum hostes erant Romanis, cum intra præsidia Romana Ætoli essent. Aliorum qui comparebunt, intra dies centum Corcyræorum magistratibus sine dolo malo tradantur: qui non comparebunt, quando quisque eorum primum inventus fuerit, reddantur. Obsides quadraginta arbitratu consulis Romani' dato, ne minores duodecim annorum, neu majores quadraginta. Obses ne esto prætor, præfectus equitum, scriba publicus; neu quis, qui ante obses fuerit apud Romanos. Cephallenia extra pacis leges esto.' De pecuniæ summa, quam penderent, pensionibusque ejus, nihil ex eo, quod cum consule convenerat, mutatum. Pro argento si aurum dare mallent, darent, convenit; dum pro argenteis decem aureus unus valeret. Quæ urbes, qui

4 Bellum Gron. Doujat. Crev.-5 Inter Gron. Doujat.—6 ‘Pro tradantur, et paulo post pro reddantur, bene ad fœderis formulam et accommodate ad ceteram orationem J. Fr. Gron. malit traduntor . . . redduntor.' Doering. Reddatur Gron. Doujat. Crev.-7 Vet. lib. apud Sigon. Romanis; quod ei

NOTE

s Majestatemque populi Romani gens Ætolorum] Formula est fœderum inter inæquales, ut Cic. scribit in Orat. pro Cornel. Balbo : adjunctum il lud etiam est, quod non est in omnibus fœderibus, majestatem populi Romani comiter conservent. Id ha

bet hanc vim, ut sit ille in fœdere inferior. Nam cum alterius populi majestas conservari jubetur, de altero siletur certe ille populus in superiori conditione causaque ponitur, cujus majestas fœderis sanctione defenditur.'

:

* Dum pro argenteis decem aureus unus valeret] Apud veteres decupla fuit plerumque argenti ad aurum proportio: noli tamen aureum Romanum, (qui, si Plinio fides, vix ante annos septem cudi cœperat,) cum decem drachmis comparare; nam ex maxime probabilibus Villalpandi, et aliorum rationibus, pondus duarum drachmarum ac dimidiæ hoc tempore aureus æquabat: et, prout aurum defæcatum nunc apud nos æstimatur, libras Francicas quatuordecim superaret. Accipiendus itaque hic locus

agri, qui homines Ætolorum juris aliquando fuerunt, qui eorum T. Quintio, Cn. Domitio consulibus, postve eos consules, aut armis subacti, aut voluntate, in ditionem populi Romani venerunt, ne quem eorum Ætoli recepisse velint. Eniadæ cum urbe agrisque Acarnanum sunto.' His legibus fœdus ictum cum Ætolis est.

12. Eadem non æstate solum, sed etiam iisdem prope diebus, quibus hæc a M. Fulvio consule in Ætolia gesta sunt, consul alter Cn. Manlius in Gallogræcia bellum " gessit, quod nunc ordiri pergam. Vere primo Ephesum consul venit,' acceptisque copiis a L. Scipione, et exercitu lustrato, concionem apud milites habuit; qua, collaudata virtute eorum, quod cum Antiocho uno prælio debellassent, adhortatus eos ad novum cum Gallis suscipiendum bellum, qui et auxiliis Antiochum juvissent, et adeo indomita haberent ingenia, ut nequicquam Antiochus emotus 10 ultra juga Tauri montis esset, nisi frangerentur opes Gallorum, de se quoque pauca, nec falsa, nec immodica, adjecit. Læti milites" cum frequenti assensu consulem audiverunt, partem virium Antiochi fuisse Gallos credentes; rege su

placet.-8' Sic omnino ex historicis rationibus pro L. Quintio, quod est ex emendatione Sigonii, scribendum esse, erudite probatum ivit Perizonius in Animadv.' Doering. L. Quint. Groh. Doujat. Mox rò aut del. Gron. Doujat. Crev.-9 'Id. qd. præcisum recipiant vel recipiunto, sed blandius esse vulgo creditur, certe aptins est, quam vulg. recepissent, quod Gron. probat et exponit per reciperent.' Rupert. Mox Eniada edd. ante Sigon.

NOTE

de Græca pecunia, ut nempe auri talentum pro decem talentis argenti ambularet.

"In Gallogræcia bellum] Gallogræci sive Galatæ e Gallia nostra per Græciam Thraciamque victoriis in Asiam Minorem delati, sedes in Phrygiæ finibus fixerant, ac de suo nomine provinciam appellaverant Galatiam sive Gallogræciam, quod inter Græcos, aut in regionibus ubi Græci sermonis usus, agerent. Hodie Turcis tractus ille dicitur Gelas,

corrupto Galatiæ nomine.

* Ephesum consul venit] Ioniæ caput Ephesus, creditur ab Amazonibus condita. Ea urbs Dianæ templo celebrata, quod unum e septem orbis miraculis habitum est. Adhuc Efeso circa ostia Caystri, 40. ferme milliaribus a Smyrna, meridiem versus, portum habet non incommodum cum arce; diversa a Figena oppido, quo nomine eam a Turcis dominantibus vocari vult Sophianus.

perato, nullum momentum in solis per se Gallorum copiis fore. Eumenem haud in tempore abesse (Romæ tunc erat) credere consul, gnarum locorum hominumque, et cujus interesset frangi Gallorum opes. Attalum igitur fratrem ejus 12 y arcessit a Pergamo, hortatusque ad capessendum secum bellum, pollicentem suam suorumque operam domum ad comparandum 132 dimittit. Paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit Attalus cum mille peditibus, equitibus ducentis, Athenæo fratre jusso cum ceteris copiis subsequi, commendata iis custodia Pergami, quos fratri regnoque fidos credebat. Consul, collaudato juvene, cum omnibus copiis ad Mæandrum progressus, castra posuit, quia vado superari amnis non poterat, et contrahendæ naves erant ad exercitum trajiciendum. Transgressi Mæandrum ad Hieran comena pervenerunt.

13. Fanum ibi augustum Apollinis et oraculum: sortes versibus haud inconditis dare vates dicuntur Hinc alteris castris ad Harpasum flumen ventum est: quo legati

J Ferunt sacerdotes ejus loci responsa edere carminibus non inconcinnis secundum ea quæ jactæ sortes videntur significare.

10 Cod. Mog. amotus.-11 Milites del. Gron. Donjat. Crev.-12 Td ejus omittunt edd. ante Sigon.-13 Vid. Not. Delph. inf.

NOTE

▾ Attalum igitur fratrem ejus] Attali primi Pergamenorum regis filius natu minor, hic Attalus Philadelphi cognomen meruit: Eumeni enim fratri postea successit; cujus filium Attalum 111. ab illo postpositum ut degenerem, ipse nihilominus hæredem postea instituit, ejusdem insidiis de medio sublatus.

1 Domum ad comparandum] Vulgatæ editiones ad comparandum copias: sed has copias ignorant membranæ : et Livius alias quoque dicit tempus ad comparandum habere:' et Cornel. Nepos, tempore ad comparandum dato: Cicero ipse pro Plancio ea

dem loquendi forma utitur: 'nt ne si cogitasset quidem quispiam, daretur spatium comparandi,' nullo nomine addito quo res comparanda significetur. Subintelligi potest, vel ad se, vel ad necessaria, aut ad alias res comparandum.

a Ad Hieran comen] Pagus est Cariæ; nomen significat sacrum vicum, seu castellum.

b Ad Harpasum flumen] Ad id sita fuit Harpasa urbs Cariæ: juxta quam cautes stabat horrenda, uno digito mobilis, eadem si toto corpore impellatur, resistens, auctore Plinio lib. 11. c. 96.

C

d

ab Alabandis venerunt, ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut auctoritate, aut armis, cogeret jura antiqua pati. Eodem et Athenæus, Eumenis et Attali frater, cum Cretensi Leuso et Corrago Macedone venit. Mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt. Consul, tribuno militum misso cum modica manu, castellum vi captum 14 Alabandensibus reddit. Ipse, nihil via digressus, ad Antiochiam super Mæandrum amnem posuit castra. Hujus amnis fontes Celænis 15 oriuntur. Celænæ urbs caput quondam Phrygiæ fuit. Migratum inde haud procul veteribus Celænis, novæque urbi Apameæ nomen inditum ab Apamea,16 sorore Seleuci regis. Et Marsyas amnis, haud procul a Mæandri fontibus oriens, in Mæandrum cadit: famaque ita tenet, Celænis Marsyam cum Apolline tibiarum cantu certasse. Mæander, ex arce summa Celænarum ortus, media urbe decurrens, per Caras

14 Vi receptum Gron. Doujat. Crev. Mox quidam Mss. gressus.-15 Celenis et mox Celenæ edd. ante Sigon.-16 p. 580. non male emend. ab Apama s. Apame uxore Seleuci. cebantur aliæ mulieres, nulla, quod sciam, 'Anduela.' Rupert.

NOTÆ

Ab Alabandis] Alabanda urbs etiam Cariæ fuit in Asia Minori, haud procul Magnesia ad Mæandrum hodie Turcis Eblebanda, teste Leunclavio.

₫ Ad Antiochiam super Mæandrum] Inter tot Asiæ urbes, quibus Seleucus Nicator Syriæ rex in Antiochi patris memoriam nomen imposuit, hæc in Caria fuit, sita ad Mæandrum fluvi. um, infra Laodicæam et supra Mastaura; Turcis vulgo Tachiali, ex Mi

rao.

Super Maandrum] Sinuosum hunc Phrygiæ, Cariæ, et Ioniæ fluvium Strabo refert, cum prorutis agrorum limitibus fines mutare solitus esset, in jus a confinibus vocatum, mulctamque ab eo exigi, quæ sumeretur ex portoriis seu vectigalibus portorio

et edd. antt. de-
Salmas. ad Solin.
Sic et Apamæ di-
Apama Kreys-

rum. Ab eo non modo gyri quilibet, sed etiam figurate vafra et obliqua consilia velut proverbio Mæandri' appellantur: hodie dicitur Madre.

f Celænis oriuntur] Solino hac in parte convenit cum Livio: ille etenim cap. 43. ex arce,' inquit, 'Celænarum Mæander amnis caput tollit.' Celænæ autem urbs fuit magnæ Phrygiæ primaria: eam obscuravit Apamea Cibotus: Celænarum quippe cives transtulit Antiochus Soter in hanc urbem, cui a matre Apama nomen, filia Artabazi, quæ nuptum data fuerat Seleuco Nicatori, teste Strabone. Supra est palus ex qua Mæandrum et Marsyam scaturire aiunt, quem ad locum referunt Apollinis et Marsyæ certamen: hodie Apamis a Turcis appellatur.

« IndietroContinua »