Immagini della pagina
PDF
ePub

vocant, posuit castra. Eo Seleucus ab Apamea postero die venit. Ægros inde et inutilia impedimenta cum Apameam dimisisset, ducibus itinerum ab Seleuco acceptis, profectus eo die in Metropolitanum campum,' postero die Dinias "7 Phrygiæ processit. Inde Synnada' venit, metu omnibus circa oppidis desertis. Quorum jam præda grave agmen trahens, vix quinque millium die toto itinere profecto, ad Beudos,18 quod vetus appellant, pervenit. Ad Anabura inde, et altero die ad Alandri '9 fontes," tertio ad Abbassum 20 posuit castra. Ibi plures dies stativa habuit, quia perventum erat ad Tolistoboiorum fines.*

16. Galli, magna hominum vis, seu inopia agri, seu

p. 669.' Rupert. Acaridos comen Kreyssig.-17 Plerique Mss. Dymas, vel Dimas, Lov. 3. 5. 6. et edd. ante Frob. a. 1535.-18 Ad Beundos edd. ante Sigon.-19 Vet. lib. apud Sigon. ad Alexandri. Glarean. ad Mœandri restituit.—20 ' Alii Abassum, Abbasum, Abbasium, Abassium, Babasum, Alcasum.’ Rupert. Mox Tolistobogiorum al.

NOTE

• Metropolitanum campum] Ab urbe Metropoli dictum. Sunt autem plures eo nomine urbes; hæc in Phrygia Magna fuit, haud procul Mæandro, circa fines Pisidiæ et Galatiæ.

Dinias Phrygiæ] Non longe a Galatiæ confinio fuit Phrygiæ oppidum forte a Dinia Galliæ Narbonensis nomen mutuata.

• Inde Synnada] Phrygiæ quoque urbs est e primariis Synnada; unde marmor Synnadicum : non procul Hypso oppido, pugna inter Alexandri duces et successores claro.

Ad Beudos, quod vetus appellant] Quidam codices habent Beundos; sed Beudos tuentur Glar. et Sigon. ex Ptolemæo.

" Ad Alandri fontes] Vulgo legebatur, ad Mandri fontes: unde Glar. fecerat Mæandri, quod stare non potest; sic enim regressus esset Manlius Volso ad loca quæ jam transierat, non progressus. Recte Sigon. restituit Alandri, cujus fluminis postea

Livins in Tolistoboiis meminit.

* Ad Tolistoboiorum [Tolistobogiorum] fines] Galatarum, sive Gallogræcorum, qui e Gallia nostra in Asiam profecti, tres erant gentes præcipuæ: Tectosages, Trocmi, et Tolistobogii: quos Appianus et Steph. Tolistoboios appellant; forte quasi ex Tolosatibus et Boiis mixtos: nisi malis, detorto nomine ex sermone Illyriorum, inter quos diu habitaverant hi Galli, dictos esse quasi Tolosates Dei' seu divinos. Est enim illorum lingua Boge idem quod Deus. Strabo tamen Tolistobogios et Trocmos a ducibus suis nomen habuisse scribit.

y Galli] Hosce Gallos verisimile est progeniem fuisse eorum, qui Tarquinii Prisci temporibus in Germaniam, Sigoveso duce, transgressi fuerant: qua de re dictum ad lib. v. cap. 34. Hinc facilis in Illyricum Græciamque transitus fuit; quam perpopulati, in Thraciam sese

[ocr errors]

prædæ spe, nullam gentem, per quam ituri essent, parem armis rati, Brenno duce in Dardanos pervenerunt. Ibi seditio orta, et ad viginti millia hominum, cum Leonorio 2 ac Lutario regulis, secessione facta a Brenno, in Thraciam iter averterunt. Ubi cum resistentibus pugnando, pacem petentibus stipendium imponendo, Byzantium cum pervenissent, aliquamdiu oram Propontidis vectigalem habendo, regionis ejus urbes obtinuerunt. Cupido inde eos in Asiam transeundi, audientes ex propinquo, quanta ubertas terræ ejus esset, cepit; et, Lysimachia fraude capta, Chersonesoque omni armis possessa, ad Hellespontum descenderunt. Ibi vero exiguo divisam 3 freto cernentibus Asiam multo magis animi ad transeundum accensi; nuntiosque ad Antipatrum, præfectum ejus oræ, de transitu mittebant. Quæ

...

1 Hi Galli Gron. Donjat. Crev.-2 Lomnorio et Lonorio Mss. Mox,' Cæsari Luterius, Agathiæ Avdápios et Aovlapis. Utrumque nomen Germanis etiam nunc in usu, Leonhartus et Lotarius vel Luderus.' J. F. Gron.-3 Divi

NOTE

effuderunt, atque inde trajecerunt in Asiam. Has Gallorum expeditiones narrant Polybius lib. 11. Strabo lib. præsertim XII. Justin. lib. XXIV. cap. 4. et seqq. lib. item xxv. capp. 1. et 2. Pausanias in Phocicis, Dexippus in collectaneis Scaligeri, Suidas in voce faλârai: ex quibus constat subactas ab iis Asiaticas cis Taurum gentes, aut tributum pendere coactas; ipsos vero in parte Phrygiæ inter Bithynos et Cappadociam sedes fixisse.

* Brenno duce] Plures fuere hoc nomine duces Gallorum is sane diversus sit oportet ab eo, quo duce capta a Senonibus Roma ante annos ferme ducentos.

Leonorio] Scripti et olim editi habent Lomnorio: sed Straboni Aeovópios est, Memnoni apud Photium Aewvvópios: et manet adhuc inter no. biles Gallos Leonorii nomen. Sic Delph. et Var. Clas.

vidimus hoc quoque sæculo inter alios Leonorium d'Estampes archiepis. copum Remensem. Estque hoc vocabulum diversum a Germanorum Leonharto, quod nos in Leonardum inflectimus.

b Ac Lutario regulis] Legitur et apud Cæsarem Luterius Cadurcorum dux: videturque ab origine Gallicum esse nomen, ex antiqua migratione Gallorum in Germaniam illatum: ubi deinde duriori aspiratione Chlotarii vocabulum, qui Agathiæ Aweápios et Aerapis: inde et Caroli Magni nepos aliique successores, soni Teutonici asperitate ad pristinum Gallicismum mollita, Lotharii dicti : sic ex Litavicis Gallis, (cujus appel. lationis Cæsar Eduum ducem memorat lib. vII.) ortum apud Germa nos Chlodovici nomen, et nobis reddita Ludovici felix nomenclatura.

Livius.

9 Z

[ocr errors]

res cum lentius spe ipsorum traheretur, alia rursus nova inter regulos orta seditio est. Leonorius retro, unde venerat, cum majore parte hominum repetit Byzantium: Lutarius Macedonibus, per speciem legationis ab Antipatro ad speculandum missis, duas tectas naves et tres lembos adimit. His, alios atque alios dies noctesque transvehendo, intra paucos dies omnes copias trajecit. Haud ita multo post Leonorius, adjuvante Nicomede Bithyniæ rege, a Byzantiod transmisit.4 Coëunt deinde in unum rursus Galli, et auxilia Nicomedi dant, adversus Ziboetam, partem tenentem Bithyniæ, gerenti bellum. Atque eorum maxime opera devictus Ziboeta est, Bithyniaque omnis in ditionem Nicomedis concessit. Profecti ex Bithynia in Asiam processerunt. Non plus ex viginti millibus hominum, quam decem armata erant. Tamen tantum terroris omnibus, quæ cis Taurum incolunt, gentibus injecerunt, ut, quas adissent quasque non adissent, pariter ultimæ propinquis, imperio parerent. Postremo, cum tres essent gentes, Tolistoboii, Trocmi, Tectosagi, in tres partes, qua cuique populorum suorum vectigalis Asia esset, diviserunt. Trocmis Hellesponti ora' data; Tolistoboii Æolida

sis Gron. Doujat. Crev.-4 Thuan. tramisit. Mox Zybæam Gron. Doujat.

NOTE

• Adjuvante Nicomede] Zypœtæ Thracis, qui, dissidentibus inter se Alexandri successoribus, Lysimacho præsertim bellis varie distracto, Bithyniam occupaverat, duo filii fuere, bic Nicomedes 1. cognomento Mag. nus, et Zybœas sive Zypotes, qui cum fratre ejusque filio majori Ziela de regno contendit.

A Byzantio] Byzantium Thraciæ nota urbs ad Bosporum, e regione Chalcedonis, a Byzante Spartano condita; postea mirum in modum aucta a Constantino, qui caput orientalis imperii esse voluit, sub Constantinopolis et Nova Romæ appellatio

ne.

Nunc Turcis decurtato nomine Stambol.

e Adversus Zibatam [Zybæam] Mogunt. codex habet Zybætam: Diodoro Siculo ZiBurns vocatur; Memnoni vero Zinoirns, quem Thraciæ Thyniæque imperasse ait. Hic frater erat Nicomedis, ut paulo ante dictum.

f Trocmis Hellesponti ora] Si hæ Galatarum gentes initio in ora habitarunt, certe non diuturna earum ibi commoratio fuit; neque hoc vult Livius; sed has ipsis regiones assignatas quæ cuique genti penderent tributum.

atque Ioniam, Tectosagi mediterranea Asia sortiti sunt, et stipendium tota cis Taurum Asia exigebant. Sedem autem ipsi sibi circa Halyn" flumen ceperunt; tantusque terror eorum nominis erat, multitudine etiam magna sobole aucta, ut Syriæ quoque ad postremum reges stipendium dare non abnuerent. Primus Asiam incolentium abnuit Attalus, pater regis Eumenis;' audacique incepto, præter omnium opinionem, affuit fortuna, et signis collatis superior fuit. Non tamen ita infregit animos eorum, ut absisterent imperio. Eædem opes usque ad bellum Antiochi cum Romanis manserunt. Tum quoque, pulso Antiocho, magnam spem habuerunt, quia procul mari incolerent, Romanum exercitum ad se non perventurum.

17. Cum hoc hoste, tam terribili omnibus regionis ejus, quia bellum gerendum erat, pro concione milites maxime in hunc modum allocutus est consul: Non me præterit, milites, omnium, quæ Asiam colunt, gentium Gallos fama belli præstare. Inter mitissimum genus hominum ferox natio, pervagata bello prope orbem terrarum, sedem cepit. Procera corpora, promissæ et rutilata comæ, vasta scuta, prælongi gladii: ad hoc cantus ineuntium prælium et ululatus et tripudia et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum crepitus: omnia de industria composita ad terrorem. Sed hæc, quibus insolita

8

Crev. Zybætam Drak. Doer.—5 All. Tectosages et Tectosaga.—-6 Sibi del.
Gron. Doujat. Crev.-7 Eisdem edd. ante Gron.

8 Inchoantium Gron. Doujat. Crev. Mox eæd. pro modum habent morem.

NOTE

Tectosagi mediterranea Asia] Horum nomen a patria seu natali regione deductum constat, quod a Galliæ Celticæ parte, quæ post Narbonensis dicta, in Asiam intulere. Hæ tres Gallicæ in Asia nationes a toparchis regebantur, singulis gentibus in quatnor populos divisis, ut duodecimi omnino tetrarchiæ essent, quemadmodum Strabo testatur. Sic et pris cis temporibus regebantur circa Pa

dum Tusci, antequam in mediam Ita-
11am a Gallis compellerentur.

h Circa Halyn] Flumen est Phry-
giæ, Asiam Minorem dividens in ori-
entalem et occidentalem : nunc vulgo
Lali.

i Attalus, pater regis Eumenis] Hic Attalus se regem Pergami primus dixit, Attalo natus Philetari eunuchi fratre, qui Pergamum invaserat contra Lysimachum.

1

atque insueta sunt, Græci et Phryges et Cares timeant: Romanis, Gallici tumultus assuetis,9* etiam vanitates notæ sunt. Semel primo congressu ad Alliam olim fuderunt majores nostros: ex eo tempore per ducentos jam annos pecorum in modum consternatos cædunt fugantque; " et plures prope de Gallis triumphi, quam de toto orbe terrarum, acti sunt. Jam usu hoc cognitum est, si primum impetum, quem fervido ingenio et cæca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma: mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol, pulvis, sitis, ut ferrum non admoveas, prosternunt. Non legionibus legiones eorum solum experti sumus, sed vir unus cum viro congrediendo, T. Manlius," M. Valerius, quantum Gallicam rabiem vinceret Romana virtus, docuerunt. Jam M. Manlius unus agmine scandentes in Capitolium Gallos detrusit. Et illis majoribus nostris cum haud dubiis Gallis in terra sua genitis res erat. Hi jam degeneres sunt, mixti, et Gallogræci vere, quod appellantur; sicut in frugi

-9 Vid. Not. Delph. inf.-10 Consternatos Gallos cædunt fugantque, qui. nam? majores nostri? Sed ita Livius dixisset ceciderunt fugaruntque; nec bene ita transmutantur subjecta. Forte leg. consternati cadunt fugiuntque, vel potius consternati caduntur fuganturque. Syllaba finalis tur etiam sola litera t uncinata designatur; et, hoc compendio scripturæ deleto aut non animadverso ant parum intellecto, docta indoctave manus scripsit consternatos, ne prorsus inepta prodiret sententia. Ad Alliam eos olim fuderunt majores vestri et nostri c. Mog. Voss. et Lov. 1. unde Modius non male conj. eos olim fuge. runt majores nostri, non improb. Drak. Sed ita quoque mox dicendum erat ceciderunt fugaruntque sc. majores nostri.' Rupert. Ad Alliam eos olim fuge. runt majores nostri Kreyssig.-11 Congrediendo. T. Manlius Gron. Crev.

NOTE

* Gallici tumultus assuetis] Cum dandi et auferendi casu, aut etiam cum accusativo et præpositione ad, vel in, lego assueti vocabulum: an cum genitivo Liv. hoc loco, non alibi facile usurpatum. Fallor, nisi assuetis hic absolute dicitur, et illa Gallici tumultus ad vanitates referenda; ut velit Gallici tumultus vanitates Romanis jam assuetis notas esse.

1 Semel primo congressu] Apparet Manlii consulis, aut ipsius Livii Gallis infensi vanitas, unicam Gallorum de Romanis ad Alliam amnem victoriam agnoscentis; et tum captæ at que incensæ urbis obliti, tum cæsorum sæpius exercituum ducumque : sed mirum non est causæ suæ ad confirmandos militum animos favere Vulsonem.

« IndietroContinua »