Immagini della pagina
PDF
ePub

bus pecudibusque non tantum semina ad servandam indolem valent, quantum terræ proprietas coelique, sub quo aluntur, mutat. Macedones, qui Alexandriam in Ægypto, qui Seleuciam ac Babyloniam, quique alias sparsas per orbem terrarum colonias habent, in Syros, Parthos, Ægyptios degenerarunt. Massilia, inter Gallos sita, traxit aliquantum ab accolis apimorum. Tarentinis quid ex Spartana, dura illa et borrida, disciplina mansit? Generosius in sua quicquid sede gignitur; 12 m insitum alienæ terræ, in id, quo alitur, natura vertente se, degenerat. Phrygas igitur Gallicis oneratos armis, sicut in acie Antiochi cecidistis, victos victores cædetis. Magis id "vereor, ne parum inde gloriæ, quam ne nimium belli sit. Attalus eos rex sæpe fudit" fugavitque. Nolite existimare, belluas tantum recens captas feritatem illam sylvestrem primo servare, deinde, cum diu manibus humanis alantur, mitescere; in hominum feritate mulcenda non eandem naturam esse. Eosdemne hos creditis esse, qui patres eorum avique fuerunt? Extorres inopia agrorumo profecti domo per asperrimam Illyrici oram, Pæoniam inde et Thraciam, pugnando cum ferocissimis gentibus, emensi,14 has terras ceperunt. Duratos eos tot malis exasperatosque accepit terra, quæ copia rerum omnium saginaret. Uberrimo agro, mitissimo cælo, cle

12 Vid. Not. Delph. inf.-13 Carent ta id edd. ante Sigon.—14 Freinshem.

NOTÆ m Generosius in sua quicquid sede Attalum scribit bello adversus An. gignitur] Sigon. et post eum Gron. tiochum auxiliaribus Gallis Tectosalegunt quidque. Si tamen quicquid gis usum e Thracia usque ascitis. retineamus, subintelligi poterit ver Extorres inopia agrorum] Hoc qui. bum substantivum, ut sit, generosius dem ipse Livius de iis narrat, qui est quicquid in sua sede gigpitur: nam Tarquiniorum ætate e Gallia in Geret supplendum in voce insitum quæ maniam transgressi fuerant : sed qui sequitur; significat enim quicquid, vel ex Illyrico et Pannonia per Græciam quod insitum est alienæ terræ. in Asiam populabundi sese infude

* Attalus eos rex sæpe fudit] A Pru rant, magis est ut victoriarum aut sia Bithyno Galatarum copias, cum certe prædæ cupiditate, quam agroad Hellespontum usque Bithyniam rum inopia, patrias sedes reliquepopularentur, male habitos refert rint. Polyb. sub finein lib. v. At idem

mentibus accolarum ingeniis, omnis illa, cum qua venerant, mansuefacta est feritas. Vobis, mehercule, Martis viris,14 cavenda ac fugienda quam primum amonitas est Asiæ. Tantum hæ peregrinæ voluptates ad extinguendum vigorem animorum possunt; tantum contagio disciplinæ morisque accolarum valet. Hoc tamen feliciter evenis, quod, sicut vim adversus vos nequaquam, ita famam apud Græcos parem illi antiquæ obtinent, cum qua venerunt, bellique gloriam victores eandem inter socios habebitis, quam si servantes antiquum specimen animorum Gallos vicissetis.'

18. Concione dimissa, missisque ad Eposognatum legatis, qui unus ex regulis et in Eumenis amicitia manserat, et negaverat Antiocho adversus Romanos auxilia, castra movit. Primo die ad Alandrum flumen, postero ad vicum, quem vocant Tyscon, ventum. Eo legati Oroandensium " cum venissent, amicitiam petentes, ducenta talenta iis sant imperata, precantibusque, ut domum renuntiarent, potestas facta. Ducere inde exercitum consul ad Plitendum: deinde ad Alyattos castra 9 posita. Eo missi ad Eposognatum redierunt et legati cum illis 16 reguli orantes, ne Tectosagis bellum inferret : 'ipsum in eam gentem iturum'? Eposognatum, persuasurumque, ut imperata faciant.' Data venia regulo, duci 18 inde exercitus per Axylon (quam

ad Flor. corrigit emersi. Vid. Not. Var.–14 · Duker. potias dicendos fuisse Romanos existimat Martis genus, vel prolem, vel sanguinem. Suspicatur igitur pro Martis viris scribendum esse Martiis viris.' Doering.

15 - Alii Orondensium et Orcadensium, ut et cap. 19. pr. ubi Gron. substi. toit noandensium. Forte leg. Eandensium cum Glar. Rupert.-16. Legati cum illis (ex emend. Gron. pro l. Compulsi ; nisi et del. cum illis ; quæ verba in plerisqne Mss. desunt); reguli Eposognati, orantes, ne Tectosagis bellum infer. ret: immo Tolistoboiis, quod jam monuit Perizon. Anim. Hist. Rupert. Cum illis del. Kreyssig. Mox inferrent Gron. Doujat.-17 Et olim inserebatnr.

NOTÆ P Ad Alandrum flumen] Hujus am. 9 Ad Alyattos castra] Nominat Stenis et sequentium locorum geogra- phan. 'Alvattd, pro loco, seu villa phis ignotus magna ex parte situs, ut Bithyniæ: a Ptol. in Phrygia Majori hæc videri possint vici potius fuisse nominatur Alydda : sed hæc ambo quam oppida.

longius paulo a finibus Galatiæ.

vocant) terram coeptus. Ab re nomen habet. Non ligni modo quicquam, sed ne spinas quidem, aut ullum aliud alimentum fert ignis. Fimo bubulo pro lignis utuntur. Ad Cuballum,195 Gallogræciæ castellum, castra habentibus Romanis apparuere cum magno tumultu hostium equites; nec turbarunt tantum stationes Romanas, repente invecti, sed quosdam etiam occiderunt. Qui tumultus cum in castra perlatus esset, effusus repente omnibus portis equitatus Romanus fudit fugavitque Gallos, et aliquot fugientes occidit. Inde consul, ut qui jam ad hostes perventum cerneret, explorato deinde et cum cura coacto agmine procedebat; et 20 continentibus itineribus cum ad Sangarium flumen pervenisset, pontem, quia vado nusquam transitus erat, facere instituit. Sangarius,' ex Adoreo monte per Phrygiam fluens, miscetur ad Bithyniam Tymbreti fluvio. Inde major jam geminatis aquis per Bithyniam fertur, et in Propontidem * u sese effundit; non tamen tam magnitudine memorabilis, quam quod piscium accolis ingentem vim præbet. Transgressis ponte perfecto flumen, præter ripam euntibus Galli Matris Magnæ * a Pessinuntes occurrere

18 Regulo. Duci Gron. Doujat. Crev.–19 All. Coballum, Cubalum, et Euballum.-20 Et del. Gron. Doujat. Crev.-1 Sagaris conj. Rupert. Mox Thym

NOTÆ ' Ad Cuballum] Vide num idem sit · Tymbreti (Thymbri] fluvio] Alias eum Cybella seu Cybala Phrygiæ legitur Thymbreti : Strabo et Steph. Magnæ, cujas apud Apollodorum et aliique Græci @úußplov appellant, Festum mentio: an potius aliud ejus. Tembrogius Plinio. Videtur is esse dem nominis oppidum in Galatia ad qui e regione Dadastanæ Sangarium Gallum amnem.

auget. • Ad Sangarium flumen] Sangarins, u In Propontidem] Immo in Pontum qui et Sagaris poëtis, ad Sangiam vis ipsum, testibus Arriano lib. 1. et cum, ortas ex Dindymis montibus in Eustathio in Dionys. coofinio Tolistobogiorum et Phrygiæ * Galli Matris Magnæ] Nomen est Magnæ: per hanc in occasum fuit, sacerdotum Cybeles, imitatione A. inde ad ortum sinuatur, et Galatiam tyos exsectorum; qui sic a Gallo flupetit, unde iterum versus in occiden- vio dicti : ex illorum numero, teste tem, per Bithyniam in Maryandinum Suida, missi ad Cn. hunc cos. ab Ale porti Euxini sinum decurrit: punc tide et Batacco primariis sacerdoti. Sancari, teste Leunclavio et Bello. bus Matris Deum. nio; Nigro Zagari.

Y A Pessinunte] Trocmorum hoc

cum insignibus suis, vaticipantes fanatico carmine, Deam Romanis viam belli et victoriam dare imperiumque ejus regionis. Accipere se omen cum dixisset consul, castra eo ipso loco posuit. Postero die ad Gordium’ pervenit. Id haud magnum quidem oppidum est, sed plus, quam mediterraneum, celebre et frequens emporium. Tria maria pari ferme distantia intervallo habet, Hellespontum, ad Sinopen,; et alterius oræ littora, qua Cilices maritimi colunt. Multarum magnarumque præterea gentium fines contingit, quarum commercium in eum maxime locum mutui usus contraxere. Id tum desertum fuga incolarum oppidum, refertum idem copia rerum omnium, invenerunt. Ibi stativa habentibus legati ab Eposognato venerunt, nuntiantes, Profectum eum ad regulos Gallorum nihil æqui impetrasse. Ex campestribus vicis agrisque frequentes demigrare, et cum conjugibus ac liberis, quæ ferre atque agere possint,4 præ se agentes portantesque Olympum montem petere, ut inde armis locorumque situ sese tueantur.'

8 Celebre emporium, ultra quam consueverunt loca procul a mari sita.

bri Gron. Doujat. Crev.—2 Malit in Pontum Sigon.-3 • Pontum ante ad Si. nopen excidisse suspicabatur Freinsh. ad Cort, sed ad Hellespontum cum edd. vett. ante Frob. a. 1535. legendum putabat Gron. Hellespontium emend. Jac. Periz. Hellespontium vel ad Hellespontum, ad Sinopen, 'ad alterius inalebat Drak.' Rupert. Ad Hellespontum Crev.—4 Possent Gron. Doujat. Crev.

NOTÆ caput Ptol. quanquam Strabo Tec. dam oraculi fidem abscidit. Gordii tosagis tribuere videtur; ad Gallum filius, alteriusque Gordii pater, Mi. amnem sita urbs, qua in Sangarium das fabulis notus. Post a Tolistoboeffunditur, nunc Possene. Inde Ma. gis occupata regio est, quibus adter Idæa Romam delata, seu potius juncti Voturi et Ambitni, teste Plilapis Cybeles nomine Sacratus. lib. nio lib. v. cap. 32. xxix. cap. 11. et 14.

a Tria maria) Ad occidentem Æ. ? Ad Gordium) Gordus, sive Gor gæum cum Hellesponto et Proponti. dinm aut Gordiæum ad Sangarium, de; ad septemtrionem pontum EuxiPhrygiæ Magnæ quondam caput, a num, qua Sinope (hodie Senab) Paph. Gordio bubulco qui ad Phrygiæ reg. Jagoniæ ; ad meridiem, Pamphylium num mero casu evectus: a quo Gor. et Cilicium. dius nodus, implicitis ad currus temo. b Ad regulos Gallorum] Vide supra nem loris nexus, quem Alexander cap. 16. cum solvere non posset, ad implen

19. Certiora postea Oroandensiums legati attulerunt: • Tolistoboiorum civitatem Olympum montem cepisse ;d diversos Tectosagos alium montem, qui Magaba dicatur, petisse; Trocmos, conjugibus ac liberis apud Tectosagos depositis, armatorum agmine Tolistoboiis statuisse auxilium ferre.' Erant autem tunc trium populorum reguli Ortiagon et Combolomarus 7 et Gaulotus. Iis hæc maxime belli ratio sumendi fuerat, quod, cum montes editissimos ejus regionis tenerent, convectis omnibus, quæ ad usum quamvis longi temporis sufficerent, tædio se fatigaturos hostem 8 censebant. 'Nam neque ausuros per tam ardua atque iniqua loca subire eos; et, si conarentur, vel parva manu prohiberi ac deturbari posse ; nec quietos, in radicibus gelidorum montium sedentes, frigus aut inopiam laturos.' Et cum ipsa altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta verticibus iis, quos insederant, circumjecere. Minima apparatus missilium telorum cura fuit, quod saxa affatim præbituram asperitatem ipsam locorum credebant.

20. Consul, quia non cominus pugnam, sed procul locis oppugnandis, futuram præceperat animo, ingentem vim pilorum, velitarium hastarum,“ sagittarum glandisque et

5 Enoandensium Gron. Donjat.-6° Magaba dicatur, ex emend. Freinsli. ad Flor, 11. 11. Magana, Magava, Magnana, et Magnava Mss. et edd. vett. Magaba etiam memoratur in Sex. Rufi Breviar. c. 11. Rupert.-7 Orgiago et Colombolomarus edd. ante Sigon. Alii Cobolomarus et Cumbolocrus. Mox pro Gaulotus, al. Gaudotus et Gandotus.8 Hostes Gron. Dovjat. Crev.

NOTÆ • Oroandensium [noandensium] le boios Appianus scribit in Syriacis : gati] Epoanda in Carbaliæ parte a Turcis appellatur Anatolidag, id est, quæ Lyciæ ascribitur ; ad radices mons Natolicus, vel Keschisdag, hoc Tauri sita urbs: Strab. Enandros. est, mons sacerdotum.

d Olympum montem cepisse] Cum e Velitarium hastarum] Leviores plures sint montes Olympi pomine, erant bæ hastæ, utpote ad jaculanGalatici non meminit geographia vul. dum comparatæ. Hastile ex Poly. garis, at nec Magaborum. Mentio bio duos digitos longum, digiti cras. amborum apud Appianum et Florum. sitie præfixo ferro dodrantali, in gra. Sed memoratur Olympas in Mysia, cile spiculum tenuato, ut primo jac. quem nunc petiisse Galatas Tolisto. ta inflecteretur. Velitari hac, ut et

« IndietroContinua »