Immagini della pagina
PDF
ePub

modicorum, qui funda mitti possent, lapidum paraverat; instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit, et a quinque ferme millibus locat castra. Postero die cum quadringentis equitibus et Attalo progressum eum, ad naturam montis situmque Gallicorum castrorum visendum, equites hostium, duplex numerus, effusi castris 9 in fugam averterunt. Occisi quoque pauci fugientium, vulnerati plures. Tertio die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumvectus montem, animadvertit, meridiana regione terrenos et placide acclivos ad quendam finem colles esse, ad septemtrionem arduas et rectas prope rupes, atque, omnibus ferme aliis inviis, itinera tria esse; unum medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hyberno solis ortu' et ab æstivo occasu. Hæc contemplatus, eo die sub ipsis radicibus posuit castra. Postero die, sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam exercitum divisum ducere ad hostem pergit. Ipse cum maxima parte copiarum, qua æquissimum aditum præbebat mons, ascendit. L. Manlium fratrem ab hyberno ortu, quoad loca patiantur et tuto possit, subire jubet: si qua periculosa et prærupta occurrant, non pugnare cum iniquitate locorum, neque inexsuperabilibus vim afferre; sed obliquo monte ad se declinare, et suo agmini conjungi. C. Helvium cum tertia parte circumire sensim per infima montis, deinde ab æstivo occasu erigere agmen. Et Attali auxilia trifariam æquo numero divisit: secum esse ipsum juvenem jussit; equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit. Edictum præfectis, ut intenti, quid ubique geratur, animadvertant, opemque ferre, quo postulent " res, properent. .

9 Castris præponit e Kreyssig.–10 Malit Crev. postulet.

NOTÆ manipulari basta, major graviorque r Ab hyberno solis ortu] Oppositæ erat amentata, quæ amento sen ha. sunt cæli regiones, ortus et occasns : bena circa medium ligabatur, ut in utraqne regio pro ratione solis inter serto digito torqueretur majore im- oppositos tropicos meantis varie specpetu.

tatur, Et recta quidem censetur

21. Galli," duobus lateribus satis fidentes invia" esse, ab ea parte, quæ in meridiem vergeret, ut armis clauderent viam, quatuor ferme millia armatorum ad tumulum, imminentem viæ minus mille passuum a castris, occupandum mittunt; eo se rati velut castello iter impedituros. Quod ubi Romani viderunt, expediunt sese ad pugnam. Ante signa modico intervallo velites eunt, et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et Tralli et "3 Thraces; signa peditum, ut per arduum, leni gradu ducuntur, ita præ se habentium scuta, ut missilia tantum vitarent, pede collato non viderentur pugnaturi. Missilibus ex intervallo loci prælium commissum est, primo par, Gallos loco adjuvante, Romanos varietate et copia telorum. Procedente certamine, nihil jam æqui erat. Scuta longa, ceterum ad amplitudinem corporum parum lata et ea ipsa plana, male tegebant Gallos. Nec jam tela alia 14 habebant, præter gladios ; quorum, cum manum hostis non consereret, nullus usus erat. Saxis, nec modicis, ut quæ non præparassent, sed quod cuique temere trepidanti ad manum venisset, ut insueti,us nec arte nec viribus adjuvantes ictum, utebantur. Sagittis, glande, jaculis incauti ab omni parte configebantur; nec, quid agerent, ira et pavore obcæcatis animis, cernebant; et erant deprehensi genere pugnæ, in quod minime apti sunt. Nam quemadmodum cominus, ubi invicem pati et 16 inferre vulnera licet, accendit ira animos eorum; ita, ubi ex occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec, quo ruant cæco impetu, habent, velut feræ transfixæ in suos temere incurrunt. Detegebat vulnera eorum, quod nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora,

11 Ab add. Kreyssig.-12 • Forte itinera excidit ante aut post invia.' Rapert.-13 Et del. Gron. Donjat. Crev.-14 • Tò alia omittunt all. et sane abesse possit.' Bauer. Alia del. Gron. Donjat. Crev.--15 Crev. tentabat et ut insueti ; ut oratio melius cum nec modicis cobæreret. Sed oratio

NOTÆ oriens et occidens circa æquinoctia sus versus tropicum capricorni, asti. lem: hy bernus autem ortus et occa vus vers 118 tropicam cancri.

ut quæ nunquam, nisi in pugna, nudentur; ita et plus sanguinis e multa carne fundebatur, et foediores patebant plagæ, et candor corporum magis sanguine atro maculabatur. Sed non tam patentibus plagis moventur. Interdum insecta cute," ubi latior, quam altior, plaga est, etiam gloriosius se pugnare putant. Iidem, cum aculeus sagittæ aut glandis, abditæ introrsus, tenui vulnere in speciem urit, et scrutantes, quæ vellant,17 & telum non sequitur; tum, in rabiem et pudorem tam parvæ perimentis pestis versi, prosternunt corpora humi, sic ut passim procumberent. Alii, ruentes in hostem, undique configebantur, et, cum cominus venerant, gladiis a velitibus trucidabantar. Hic miles tripedalem parmam habet, et in dextra hastas, quibus eminus utitur. Gladio Hispaniensi est cinctus. Quod si pede collato pugnandum est, translatis in lævam hastis, stringit gladium. Pauci supererant jam Gallorum; qui, postquam ab levi armatura superatos se viderunt, et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt, pavoris et tumultus jam plena, ut ubi fæminæ puerique et alia imbellis turba permixta esset. Romanos victores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.

22. Sub idem tempus L. Manlius et C. Helvius, cum, quoad viam colles obliqui dederunt, escendissent,"s postquam ad invia ventum est, flexere iter 19 in partem montis, quæ una habebat iter, et sequi consulis agmen, modico uterque intervallo, velut ex composito, cæperunt ; quod primo optimum factu fuisset, in id necessitate ipsa compulsi. Subsidia enim in talibus iniquitatibus locorum

la Pelle dissecta et perforata.

Qua

hand eget hoc tibicine.' Doering.–16 Ac Gron. Doujat.-17 · Potius qua parte evellant leg. com Periz. aut qui, quomodo, erellant.” Rupert. malit Gron. et sane aptins foret, etsi qnæ intelligas, ut ea vellant: sed seqnitur telum: ut quod etiam legi posset. Ceterum et tempora confudit Livins. Forte dederit Livius, aut voluerit, sicut tum passim procubuerunt.' Bauer. Sic. ut pro sic ut Kreyssig.

18 Ascendissent Gron. Doujat. Crev.-19 Tè iter forte delendum putat Duker.

NOTÆ & Scrutantes, qua vellant) Lege, qua cvellunt, ex Jac. Perizonii emendatione.

maximo sæpe usui fuerunt ; ut, primis forte deturbatis, secundi et tegant pulsos, et integri pugnam excipiant. Consul, postquam ad tumulos, ab levi armatura captos, prima signa legionum pervenerunt, respirare et conquiescere paulisper militem jubet ; simul strata per tumulos corpora Gallorum ostentat, et, cum levis armatura tale prælium ediderit, quid ab legionibus, quid ab justis armis, quid ab animis fortissimorum militum expectari? Castra illis capienda esse, in quæ compulsus ab levi armatura hostis trepidet.' Præcedere tamen jubet levem armaturam; quæ, cum staret agmen, colligendis per tumulos telis, ut missilia sufficerent, haud segne id ipsum tempus consumserat. Jam castris appropinquabant; et Galli, ne parum se munimenta sua tegerent, armati pro vallo constiterant. Obruti deinde omni genere telorum, cum, quo plures ac densiores erant, eo minus vani quicquam intercideret teli, intra vallum momento temporis compelluntur, stationibus tantum firmis ad ipsos aditus portarum relictis. In multitudinem, compulsam in castra, vis ingens missilium telorum conjiciebatur ; et, vulnerari multos, clamor, permixtus mulierum atque puerorum ploratibus, significabat. In eos, qui portas stationibus suis clauserant, legionum antesignani pila conjecerunt. Hi vero non vulnerabantur, sed, transverberatis scutis, plerique inter se conserti hærebant; nec diutius impetum Romanorum sustinuerunt.

23. Patentibus jam portis, priusquam irrumperent victores, fuga e castris Gallorum in omnes partes facta est. Ruunt 20 cæci per vias, per invia: nulla præcipitia saxa, nullæ rupes obstant: nihil præter hostem metuunt. Itaque plerique præcipites per vastam altitudinem prolapsi aut debilitati exanimantur. Consul, castris captis, direptione prædaque abstinet militem : sequi' pro se quemque,

20 Pro ruunt, edd. ante Sigon. exhibent nunc.-1 · Omnes ante Mog. præ. da quibusque abstinet. An fuit direptione prædatibusque abstinet?' J. F. Gron.

NOTE Direptione prædnque abstinet militem: sequi, [abstinet. Militem sequi,] &c.}

et instare et perculsis pavorem addere jubet. Supervenit et alterum cum L. Manlio agmen ; nec eos castra intrare sinit. Protenus ad persequendos hostes mittit; et ipse paulo post, tradita captivorum custodia tribunis militum, sequitur ; debellatum ratus, si in illo pavore quam plurimi cæsi forent, aut capti. Egresso consule, C. Helvius cum tertio agmine advenit; nec continere suos a direptione castrorum valuit, prædaque eorum, iniquissima sorte, qui pugnæ non interfuerant, facta est. Equites diu, ignari et pugnæ et victoriæ suorum, steterunt : deinde et ipsi, quantam equis subire poterant, sparsos fuga Gallos circa radices montis consectati cecidere, aut cepere. Numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late inter} omnes anfractus montium fugaque et cædes fuit, et magna pars rupibus inviis in profundæ altitudinis convalles delapsa est, pars in sylvis vepribusque occisa. Claudius, qui bis pugnatum in Olympo monte scribit, ad quadraginta millia hominum cæsa, auctor est: Valerius Antias, qui magis immodicus + in numero augendo esse solet, non plus decem millia. Numerus captivorum haud dubie millia quadraginta explevit, quia omnis generis ætatisque turbam secum traxerant, demigrantium magis, quam in bellum euntium, modo. Consul, armis hostium in uno concrematis cumulo, ceteram prædam conferre omnes jussit, et aut vendidit, quod ejus in publicum redigendum erat, aut cum cura, ut quam æquissima esset, per milites divisit. Laudati quoque pro concione omnes sunt, donatique pro merito quisque; ante omnes Attalus, summo ceterorum assensu. Nam singularis ejus juvenis cum virtus et industria in omnibus laboribus periculisque, tum modestia etiam fuerat.

Abstinet. Militem sequi Gron. Doojat. Abstinet militem. Sequi Crev. Tentat Jac. Periz. prædaque abstinere militem, sequi, &C.-2 Quantum equi in colles subire poterant Gron. Doujat. Crev.-3 Per Kreyssig.–4 Td immodicus omit. tunt scripti et olim editi.

NOTÆ Nihil hic difficultatis, si ita interpun- prædaque abstinet militem: sequi pro se gas : Consul, castris captis, direptione quemque, &c. jubet.

« IndietroContinua »