Immagini della pagina
PDF
ePub

duxit. Postero die captivos prædamque recensuit; quæ tanta fuit, quantam avidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per multos tenuisset annos, coacervare potuit. Galli, ex dissipata passim fuga in unum locum congregati, magna pars saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace ad consulem miserunt. Eos Manlius Ephesum venire jussit. Ipse, (jam enim medium autumni erat,) locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans, victorem exercitum in hyberna maritimæ oræ reduxit.

28. Dum hæc in Asia geruntur, in ceteris provinciis tranquillæ res fuerunt. Censores Romæ T. Quintius Flamininus et M. Claudius Marcellus senatum perlegerunt. Princeps in senatu tertium lectus P. Scipio Africanus.' Quatuor soli præteriti sunt, nemo curuli usas honore. Et in equitatu recensendo mitis admodum censura fuit. Substructionem super Æquimælium in Capitolio,* 20 et viam silice sternendam a porta Capena ad Martis locaverunt. Campani, ubi censerentur, senatum consuluerunt. Decretum, uti Romæ censerentur. Aquæ ingentes eo anno fuerunt. Tiberis duodecies campum Martium planaque urbis inundavit. Ab Cn. Manlio consule bello in Asia cum Gallis perfecto, alter consul M. Fulvius, perdomitis Ætolis, cum trajecisset in Cephalleniam, circa civitates insulæ misit percunctatum, utrum se dedere Romanis, an belli fortunam experiri, mallent ? Metus ad omnes valuit, ne deditionem recusarent. Obsides inde imperatos pro

? Recensuerunt ac suppleverunt senatum, et primum inter senatores locum continuarunt P. Scipioni Africano, qui jam bis senatus princeps lectus fuerat.

* Quatuor tantum prætermissi sunt in recitandis senatorum nominibus, atque ita senatu moti.

» Locaverunt censores construendum a fundamentis ædificium in area, in qua Sp. Malii domus fuerat in monte Capitolino, &c.

NOTÆ

Campani, ubi censerentur] Capua årólides erant. Cum itaque nullum in præfecturam redacta bello Punico magistratum proprium haberent, nec 11. ita ut nullum corpus civitatis re censores, quibus pomina darent, Ro. maneret, lib. xxvL cap. 16. Incolæ mæ nunc censeri jubentur.

[ocr errors]

viribus inopis populi, vicenos Nesiotæ, Cranii,. Palenses et Samæi" dederunt. Insperata pax Cephalleniæ affulserat; cum repente una civitas, incertum quam ob causam, Samæi desciverunt. Quia opportuno loco urbs posita esset, timuisse se aiebant, ne demigrare cogerentur ab Romanis. Ceterum ipsine sibi eum finxerint metum, et timore vano quietem exuerint, an jactata sermonibus res apud Romanos perlata ad eos sit, nihil comperti est; nisi quod, datis jam obsidibus, repente portas clauserunt, et ne suorum quidem precibus (miserat enim sub muros consul ad tentandam misericordiam parentum populariumque) desistere ab incepto voluerunt. Oppugnari deinde, post quam nibil pacati respondebatur, coepta urbs est. Apparatum omnem tormentorum machinarumque transyectum ab Ambraciæ oppugnatione habebat; et opera, quæ facienda erant, impigre milites perfecerunt. Duobus igitur locis admoti arietes quatiebant muros.

29. Nec ab Samæis quicquam, quo aut opera, aut bostis arceri posset, prætermissum est. Duabus tamen maxime resistebant rebus: una, interiorem semper juxta validum

20 Mavalt Justus Ryquios de Cap. et in Capitolio.-1 Cranonii et Granonii edd. vett. Mox Pallenses Gron. Donjat. Crev. ' Forte cum Drak. leg. Pronæi, Cranii, Palæenses et Samæi. Pro Nesiotæ in omnibus Mss. et edd. ante Frob. a. 1535. autem.' Rupert. Vid. Not. Delph. inf.

NOTÆ m Vicenos Nesiota, Cranii] Lege- ejus insulæ urbibus nomina dedisse batur antea, Vicenos autem Cranonii : observat, in voce Kpdriov. Quibus loco particulæ autem subjecit Sigon. sic positis legendum videtur PronesoNesiotæ, et pro Cranonii, qui in Thes , potius quam Nesiota, quod nomen salia, scripsit Cranii : ut quatuor po- ipsolanos in genere significat. puli sive oppida Cephaleniæ insulæ Samæi] Incolas indicat Sames, commemorarentur : fuit quippe Ce. sive Sami; quod nomen oppidi Ce. phatenia insula tetrapolis, quæ alias phaleniæ, ad septemtrionem insulæ Samos vel Same, ut Strabo notat lib. positi versus Ithacam ex Strab. qui X. quanquam in ea suo tempore duo juxta angustias in sinu ponit Cranios tantum exigua extitisse oppida tradit, et Pallenses. Adhuc tria hæc oppiPronesum et Cranios. Sames autem da suo ævo habuisse Cephaleniam vix superfuisse vestigia. Sed Steph. Plinius potat lib. iv. cap. 12. , ubi et Cephali quatnor liberos, Pronesum, Samen memorat, tanquam insulam a Samum, Peleum, et Craniam totidem Cephalenia diversam.

pro diruto novum obstruentes murum ; : altera, eruptionibus subitis, ounc in opera hostium, nunc in stationes. Et plerumque iis præliis superiores erant. Una ad coërcendos inventa haud magna memoratu res est. Centum funditores ab Ægio et Patris et Dymis acciti. A pueris ii, more quodam gentis, saxis globosis, quibus ferme arenæ immixtis strata littora sunt, funda mare apertum incessentes, exercebantur. Itaque longius certiusque et validiore ictu, quam Baliaris funditor, eo telo usi sunt: et est non simplicis habenæ, ut Baliarica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale,o crebris suturis duratum, ne fluxa habena volutetur in jactu glans; sed, librata cum sederit, velut nervo missa excutiatur. Coronas modici circuli magno ex intervallo loci assueti trajicere, non capita solum bostium vulnerabant, sed quem locum destinassent oris. Eæ fundæ Samæos cohibuerunt, ne tam crebro, neve tam audacter erumperent; adeo ut precarentur ex muris Achæos, ut parum per abscederent, et se, cum Romanis stationibus pugnantes, quiete spectarent. Quatuor menses obsidionem Same sustinuit.3 Cum ex paucis quotidie aliqui eorum caderent, ut vulnerarentur, et, qui superarent, fessi et corporibus et animis essent; Romani nocte per arcem, quam Cyatidem vocant, (nam urbs, in mare devexa, in occidentem vergit,) muro superato, in forum pervenerunt. Samæi,

[ocr errors]

2 • Quis facile ferat interiorem ... juxta calidum ... novum ... murum? Mihi quidem vox novum ex interpretatione margini ascripta, et inde in tex. tum importata esse videtur.' Doering.–3 Samæi sustinuerunt edd. ante Gron. Mox supererant cod. Mog.

NOTÆ • Sed triplex scutale) Diversam 08. ta conficerentnr. Marcello Donato tendit Achæorum fundam ab ea, qua videtur scutale esse media pars funutebantor Baleares ; quod Balearica dæ ex triplici loro coriaceo, seu simplici, et una constaret habena; ex triplici tela faniculove ad scu. Achaica vero habenam haberet tri. ti formam, id est, orbicularem et in plicem reticulatam, quæ scotale di. longnm protensam, quæ crebris suceretur, quod loris constaret : est turis durata esset, ne fluxa habena enim Græcis okúros idem quod pellis : et cum ea glans in jactu volutaretur. quanquam sunt qui scutale in neatro Vide Cælii Rhodig. lib. xiv. C. 7. genere pro corio sumant, ex quo scu.

postquam captam urbis partem ab hostibus senserunt, cum conjugibus ac liberis in majorem refugerunt arcem. Inde postero die dediti, direpta urbe, sub corona omnes venierunt.

30. Consul, compositis rebus Cephalleniæ, præsidio Samæ imposito, in Peloponnesum, jam diu arcessentibus Ægiensibus maxime ac Lacedæmoniis, trajecit. Ægium, a principio Achaici concilii, semper conventus gentis indicti sunt: seu dignitati urbis id, seu loci opportunitati datum est. Hunc morem Pbilopamen eo primum anno labefactare conatus, legem parabat ferre, ut in omnibus civitatibus, quæ Achaici concilii essent, in vicem conventus agerentur: et sub adventum consulis, Damiurgis Pcivitatium, qui summus est magistratus, Ægium evocantibus, Philopoemen (prætor tum erat) Argos conventum edixit. Quo cum appareret omnes fere conventuros, consul quoque, quanquam Ægiensium favebat causæ, Argos venit. Ubi cum disceptatio fuisset, et rem inclinatam cerneret, incepto destitit. Lacedæmonii deinde eum in sua certamina averterunt. Solicitam eam civitatem exules maxime habebant, quorum magna pars in maritimis Laconicæ oræ castellis, quæ omnis ademta erat,4 habitabant. Id ægre patientes Lacedæmonii, ut aliquas liberum ad mare haberent aditum, si quando Romam aliove quo mitterent logatos, simulque ut emporium et receptaculum peregrinis mercibus ad necessarios usus esset, nocte adorti vicum maritimum, nomine Lan,' improviso occupavere. Vicani,

Cum Argis disceptatum esset de loco Achaici conventus, M. Fulvius consul videns eo plerosque propendere, ut per rices in cunctis fæderis Achaici urbibus celebraretur concilium, non amplius cogitavit de causa Ægiensium fovenda.

4 Drak. conj. quæ omnia d. erant.—5 Aliquem Gron. Donjat. Crev.

NOTÆ P Damiurgis] Damiargi Dorice vo- oupyous nominat dialectus commucantur, qui res et negotia publica nis. civitatis administrant, iis similes qui 9 Ut aliqua [aliquem] liberun] Lege ab Atheniensibus dicuntur demarchi, ex membranis, ut aliqua liberum. quos Latini tribunos appellant. Anuela * Nomine Lan] Oppidum sive pa

quique ibi exules habitabant, primo inopinata re territi sunt; deinde, sub lucem congregati, levi certamine expulerunt Lacedæmonios. Terror tamen omnem maritimam oram pervasit; legatosque communiter et castella omnia vicique, et exules, quibus ibi domicilia erant, ad Achæos miserunt.

31. Philopomen prætor, jam inde ab initio exulum causæ et amicus, et auctor semper Achæis minuendi opes et auctoritatem Lacedæmoniorum, concilium querentibus dedit; decretumque, eo referente, factum est, ‘Cum in fidem Achæorum tutelamque T. Quintius et Romani Laconicæ oræ castella et vicos tradidissent, et, cum abstinere his ex foedere Lacedæmonii deberent, Las vicus oppugnatus esset, cædesque ibi facta; qui ejus rei auctores affinesque essent, nisi dederentur Achæis, violatum videri foedus. Ad exposcendos eos legati extemplo Lacedæmonem missi sunt.

Id imperium adeo superbum et indignum Lacedæmoniis visum est, ut, si antiqua civitatis fortuna esset, haud dubie arma extemplo capturi fuerint. Maxime autem consternavit eos metus, si semel primis imperiis obediendo jugum accepissent, ne, id quod jam diu moliretur, Philopoemen exulibus Lacedæmonem traderet. Furentes igitur ira, triginta hominibus ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Philopomeni atque exulibus erat, interfectis, decreverunt, renuntiandam societatem Achæis, legatosque extemplo Cephalleniam mittendos, qui consuli M. Fulvio quique Romanis Lacedæmonem dederent, orarentque eum, ut veniret in Peloponnesum ad urbem Lacedæmonem in fidem ditionemque populi Romani accipiendam.

32. Id ubi legati ad Achæos retulerunt, omnium civitatium, quæ ejus concilii erant, consensu bellum Lacedæmo

NOTÆ

gus fuit maritimus in Laconia Pelo- quod lapidem sonat. Fuit autem Las ponnesi regione, deducto vocabulo ad sinum Laconicum Spartæ ad meri. per contractionem a nomine raas, diem, inter Gythium et Teutronen.

« IndietroContinua »