Immagini della pagina
PDF
ePub

duxit. Postero die captivos prædamque recensuit ; quæ tanta fuit, quantam avidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per multos tenuisset annos, coacervare potuit. Galli, ex dissipata passim fuga in unum locum congregati, magna pars saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace ad consulem miserunt. Eos Manlius Ephesum venire jussit. Ipse, (jam enim medium autumni erat,) locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans, victorem exercitum in hyberna maritimæ oræ reduxit.

28. Dum hæc in Asia geruntur, in ceteris provinciis tranquillæ res fuerunt. Censores Romæ T. Quintius Flamininus et M. Claudius Marcellus senatum perlegerunt. Princeps in senatu tertium lectus P. Scipio Africanus.' Quatuor soli præteriti sunt, nemo curuli usus honore. Et in equitatu recensendo mitis admodum censura fuit. Substructionem super Æquimælium in Capitolio," 20 et viam silice sternendam a porta Capena ad Martis locaverunt. Campani, ubi censerentur,' senatum consuluerunt. Decretum, uti Romæ censerentur. Aquæ ingentes eo anno fuerunt. Tiberis duodecies campum Martium planaque urbis inundavit. Ab Cn. Manlio consule bello in Asia cum Gallis perfecto, alter consul M. Fulvius, perdomitis Ætolis, cum trajecisset in Cephalleniam, circa civitates insulæ misit percunctatum, utrum se dedere Romanis, an belli fortunam experiri, mallent? Metus ad omnes valuit, ne deditionem recusarent. Obsides inde imperatos pro

Recensuerunt ac suppleverunt senatum, et primum inter senatores locum continuarunt P. Scipioni Africano, qui jam bis senatus princeps lectus fuerat.

TM Quatuor tantum prætermissi sunt in recitandis senatorum nominibus, atque ita senatu moti.

" Locaverunt censores construendum a fundamentis ædificium in area, in qua Sp. Malii domus fuerat in monte Capitolino, &c.

NOTE

Campani, ubi censerentur] Capua in præfecturam redacta bello Punico 11. ita ut nullum corpus civitatis remaneret, lib. XXVI. cap. 16. Incolæ

àmóλides erant. Cum itaque nullum magistratum proprium haberent, nec censores, quibus nomina darent, Romæ nunc censeri jubentur.

[ocr errors]

viribus inopis populi, vicenos Nesiotæ, Cranii, Palenses et Samæi dederunt. Insperata pax Cephalleniæ affulserat; cum repente una civitas, incertum quam ob causam, Samæi desciverunt. Quia opportuno loco urbs posita esset, timuisse se aiebant, ne demigrare cogerentur ab Romanis. Ceterum ipsine sibi eum finxerint metum, et timore vano quietem exuerint, an jactata sermonibus res apud Romanos perlata ad eos sit, nihil comperti est; nisi quod, datis jam obsidibus, repente portas clauserunt, et ne suorum quidem precibus (miserat enim sub muros consul ad tentandam misericordiam parentum populariumque) desistere ab incepto voluerunt. Oppugnari deinde, postquam nihil pacati respondebatur, cœpta urbs est. Apparatum omnem tormentorum machinarumque transvectum ab Ambraciæ oppugnatione habebat; et opera, quæ facienda erant, impigre milites perfecerunt. Duobus igitur locis admoti arietes quatiebant muros.

29. Nec ab Samæis quicquam, quo aut opera, aut hostis arceri posset, prætermissum est. Duabus tamen maxime resistebant rebus: una, interiorem semper juxta validum

20 Mavult Justus Ryquius de Cap. et in Capitolio.-1 Cranonii et Granonii edd. vett. Mox Pallenses Gron. Doujat. Crev. Forte cum Drak. leg. Pronai, Cranii, Palaenses et Samai. Pro Nesiota in omnibus Mss. et edd. ante Frob. a. 1535. autem.' Rupert. Vid. Not. Delph. inf.

NOTE

m Vicenos Nesiotæ, Cranii] Legebatur antea, Vicenos autem Cranonii: loco particulæ autem subjecit Sigon. Nesiota, et pro Cranonii, qui in Thessalia, scripsit Cranii: ut quatuor populi sive oppida Cephaleniæ insulæ commemorarentur: fuit quippe Cephatenia insula tetrapolis, quæ alias Samos vel Same, ut Strabo notat lib. x. quanquam in ea suo tempore duo tantum exigua extitisse oppida tradit, Pronesum et Cranios. Sames autem vix superfuisse vestigia. Sed Steph. Cephali quatuor liberos, Pronesum, Samum, Peleum, et Craniam totidem

ejus insulæ urbibus nomina dedisse observat, in voce Kpávov. Quibus sic positis legendum videtur Pronesotæ, potius quam Nesiotæ, quod nomen insulanos in genere significat.

n Samai] Incolas indicat Sames, sive Sami; quod nomen oppidi Ce. phaleniæ, ad septemtrionem insulæ positi versus Ithacam ex Strab. qui juxta angustias in sinu ponit Cranios et Pallenses. Adhuc tria hæc oppida suo ævo habuisse Cephaleniam Plinius notat lib. iv. cap. 12. ubi et Samen memorat, tanquam insulam a Cephalenia diversam.

pro diruto novum obstruentes murum; altera, eruptionibus subitis, nunc in opera hostium, nunc in stationes. Et plerumque iis præliis superiores erant. Una ad coërcendos inventa haud magna memoratu res est. Centum funditores ab Ægio et Patris et Dymis acciti. A pueris ii, more quodam gentis, saxis globosis, quibus ferme arenæ immixtis strata littora sunt, funda mare apertum incessentes, exercebantur. Itaque longius certiusque et validiore ictu, quam Baliaris funditor, eo telo usi sunt: et est non simplicis habenæ, ut Baliarica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris suturis duratum, ne fluxa habena volutetur in jactu glans; sed, librata cum sederit, velut nervo missa excutiatur. Coronas modici circuli magno ex intervallo loci assueti trajicere, non capita solum hostium vulnerabant, sed quem locum destinassent oris. Ex fundæ Samæos cohibuerunt, ne tam crebro, neve tam audacter erumperent; adeo ut precarentur ex muris Achæos, ut parumper abscederent, et se, cum Romanis stationibus pugnantes, quiete spectarent. Quatuor menses obsidionem Same sustinuit. Cum ex paucis quotidie aliqui eorum caderent, ut vulnerarentur, et, qui superarent, fessi et corporibus et animis essent; Romani nocte per arcem, quam Cyatidem vocant, (nam urbs, in mare devexa, in occidentem vergit,) muro superato, in forum pervenerunt. Samæi,

2' Quis facile ferat interiorem ... juxta validum . . . novum . . . murum ? Mihi quidem vox novum ex interpretatione margini ascripta, et inde in textum importata esse videtur.' Doering.-3 Samæi sustinuerunt edd. ante Gron. Mox supererant cod. Mog.

NOTE

• Sed triplex scutale] Diversam ostendit Achæorum fundam ab ea, qua utebantur Baleares; quod Balearica simplici, et una constaret habena; Achaica vero habenam haberet triplicem reticulatam, quæ scutale diceretur, quod loris constaret: est enim Græcis σKUтos idem quod pellis: quanquam sunt qui scutale in neutro genere pro corio sumant, ex quo scu

ta conficerentur. Marcello Donato videtur scutale esse media pars fundæ ex triplici loro coriaceo, seu ex triplici tela funiculove ad scuti formam, id est, orbicularem et in longum protensam, quæ crebris suturis durata esset, ne fluxa habena et cum ea glans in jactu volutaretur. Vide Cœlii Rhodig. lib. XIV. c. 7.

postquam captam urbis partem ab hostibus senserunt, cum conjugibus ac liberis in majorem refugerunt arcem. Inde postero die dediti, direpta urbe, sub corona omnes venierunt.

30. Consul, compositis rebus Cephalleniæ, præsidio Samæ imposito, in Peloponnesum, jam diu arcessentibus Ægiensibus maxime ac Lacedæmoniis, trajecit. Ægium, a principio Achaici concilii, semper conventus gentis indicti sunt: seu dignitati urbis id, seu loci opportunitati datum est. Hunc morem Philopomen eo primum anno labefactare conatus, legem parabat ferre, ut in omnibus civitatibus, quæ Achaici concilii essent, in vicem conventus agerentur: et sub adventum consulis, Damiurgis civitatium, qui summus est magistratus, Ægium evocantibus, Philopoemen (prætor tum erat) Argos conventum edixit. Quo cum appareret omnes fere conventuros, consul quoque, quanquam Ægiensium favebat causæ, Argos venit. Ubi cum disceptatio fuisset, et rem inclinatam cerneret, incepto destitit. Lacedæmonii deinde eum in sua certamina averterunt. Solicitam eam civitatem exules maxime habebant, quorum magna pars in maritimis Laconicæ oræ castellis, quæ omnis ademta erat,+ habitabant. Id ægre patientes Lacedæmonii, ut aliqua 5 liberum ad mare haberent aditum, si quando Romam aliove quo mitterent legatos, simulque ut emporium et receptaculum peregrinis mercibus ad necessarios usus esset, nocte adorti vicum maritimum, nomine Lan,' improviso occupavere. Vicani,

• Cum Argis disceptatum esset de loco Achaici conventus, M. Fulvius consul videns eo plerosque propendere, ut per vices in cunctis fœderis Achaici urbibus celebraretur concilium, non amplius cogitavit de causa Ægiensium fovenda.

4 Drak. conj. quæ omnia a. erant.—5 Aliquem Gron. Donjat. Crev.

NOTE

P Damiurgis] Damiurgi Dorice vocantur, qui res et negotia publica civitatis administrant, iis similes qui ab Atheniensibus dicuntur demarchi, quos Latini tribunos appellant. Anu

oupyovs nominat dialectus communis.

a Ut aliqua [aliquem] liberum] Lege ex membranis, ut aliqua liberum. • Nomine Lan] Oppidum sive pa

quique ibi exules habitabant, primo inopinata re territi sunt; deinde, sub lucem congregati, levi certamine expulerunt Lacedæmonios. Terror tamen omnem maritimam oram pervasit; legatosque communiter et castella omnia vicique, et exules, quibus ibi domicilia erant, ad Achæos miserunt.

31. Philopomen prætor, jam inde ab initio exulum causæ et amicus, et auctor semper Achæis minuendi opes et auctoritatem Lacedæmoniorum, concilium querentibus dedit; decretumque, eo referente, factum est, Cum in fidem Achæorum tutelamque T. Quintius et Romani Laconicæ oræ castella et vicos tradidissent, et, cum abstinere his ex foedere Lacedæmonii deberent, Las vicus oppugnatus esset, cædesque ibi facta; qui ejus rei auctores affinesque essent, nisi dederentur Achæis, violatum videri fœdus.' Ad exposcendos eos legati extemplo Lacedæmonem missi sunt. Id imperium adeo superbum et indignum Lacedæmoniis visum est, ut, si antiqua civitatis fortuna esset, haud dubie arma extemplo capturi fuerint. Maxime autem consternavit eos metus, si semel primis imperiis obediendo jugum accepissent, ne, id quod jam diu moliretur, Philopomen exulibus Lacedæmonem traderet. Furentes igitur ira, triginta hominibus ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Philopomeni atque exulibus erat, interfectis, decreverunt, renuntiandam societatem Achæis, legatosque extemplo Cephalleniam mittendos, qui consuli M. Fulvio quique Romanis Lacedæmonem dederent, orarentque eum, ut veniret in Peloponnesum ad urbem Lacedæmonem in fidem ditionemque populi Romani accipiendam.

32. Id ubi legati ad Achæos retulerunt, omnium civitatium, quæ ejus concilii erant, consensu bellum Lacedæmo

NOTE

gus fuit maritimus in Laconia Peloponnesi regione, deducto vocabulo per contractionem a nomine λâas,

quod lapidem sonat. Fuit autem Las ad sinum Laconicum Spartæ ad meridiem, inter Gythium et Teutronen.

« IndietroContinua »