Immagini della pagina
PDF
ePub

fines

niis indictum est. Ne extemplo gereretur, hyems impediit. Incursionibus tamen parvis, latrocinii magis quam belli modo, non terra tantum, sed etiam navibus a mari eorum vastati. Hic tumultus consulem in Peloponnesum adduxit; jussuque ejus Elin concilio indicto, Lacedæmonii ad disceptandum acciti. Magna ibi non disceptatio modo, sed etiam altercatio fuit: cui consul, cum alia, satis ambitiose partem utramque fovendo, incerta respondisset, una denuntiatione, ut bello abstinerent, donec Romam legatos ad senatum misissent, finem imposuit. Utrimque legatio missa Romam est. Exules quoque Lacedæmoniorum suam causam legationemque Achæis injunxerunt. Diophanes et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis Achæorum fuerunt. Qui, dissidentes in re publica, tum quoque minime inter se convenientes orationes habuerunt. Diophanes senatui disceptationem omnium rerum permittebat: eos optime controversias inter Achæos ac Lacedæmonios finituros esse. Lycortas ex præceptis Philopomenis postulabat, ut Achæis ex foedere ac legibus suis, quæ decressent, agere liceret; libertatemque sibi illibatam, cujus ipsi auctores essent, præstarent. Magnæ auctoritatis apud Romanos tum gens Achæorum erat: novari tamen nihil de Lacedæmoniis placebat. Ceterum responsum ita perplexum fuit, ut et Achæi sibi de Lacedæmone permissum acciperent; et Lacedæmonii non omnia concessa iis interpretarentur. Hac potestate immodice Achæi ac superbe usi sunt.

33. Philopomeni continuatur magistratus; qui veris initio, exercitu indicto, castra in finibus Lacedæmoniorum posuit. Legatos deinde misit ad deposcendos auctores defectionis, et civitatem in pace futuram, si id fecissent, pollicens, et illos nihil indicta causa passuros. Silentium

P Ut hinc Achæi interpretarentur responsum senatus Romani, quasi omnis potestas eis data esset bellandi in Lacedæmonios; contra vero Lacedæmonii existimarent minus in se Achæis permissum fuisse.

6 E mari Gron. Crev.-7 Decrevissent edd. ante Gron.

præ metu ceterorum fuit. Quos nominatim depoposcerat, ipsi se ituros professi sunt; fide accepta ab legatis, vim abfuturam, donec causam dixissent. Ierunt alii etiam illustres viri, et advocati privatis, et quia pertinere causam eorum ad rem publicam censebant. Nunquam alias exules Lacedæmoniorum Achæi secum adduxerant in fines, quia nihil æque alienaturum animos civitatis videbatur. Tunc exercitus totius prope antesignani exules erant. li venientibus Lacedæmoniis ad portam castrorum agmine facto occurrerunt, et primo lacessere jurgiis; deinde altercatione orta, cum accenderentur iræ, ferocissimi exulum impetum in Lacedæmonios fecerunt. Cum illi Deos et fidem legatorum testarentur, et legati et prætor summoveret turbas, et protegeret Lacedæmonios, vinculaque jam quosdam injicientes arceret, crescebat tumultu concitato 9 turba. Et Achæi ad spectaculum primo concurrebant: deinde vociferantibus exulibus, quæ passi forent, et orantibus opem, affirmantibusque simul, 'Nunquam talem occasionem habituros, si eam prætermisissent: foedus, quod in Capitolio, quod Olympiæ, quod in arce Athenis sacratum fuisset, irritum per illos esse: priusquam alio de integro fœdere obligarentur, noxios puniendos esse;' accensa his vocibus multitudo ad vocem unius, qui, ut ferirent, inclamavit, saxa conjecit: atque ita septemdecim, quibus vincula per tumultum injecta erant, interfecti sunt: sexaginta tres postero die comprehensi, a quibus prætor vim arcuerat, non

8

9 Tanquam auctoritate sua, privatos qui rei agebantur defensuri.

8E Lov. 2. leg. summoverent... protegerent... arcerent. In ceteris Mss. fere omnibus summovere et protegere.' Rupert.-9 Perperam in quibusdam librr. vett. legitur concitata, et concito. Malebat quidem J. F. Gron. concita; sed ne id quidem satis placere potest.' Doering. Concita et mox concurrerunt Gron. Doujat. Crev.

NOTE

Quod in Capitolio] Per legatos Romam missos.

[ocr errors]

pici.

t Quod in arce Athenis] Auctoribns scilicet, vel mediatoribus Athenien

Olympia] In templo Jovis Olym- sibus, in æde Minervæ sacra ser

vandum.

quia salvos vellet, sed quia perire causa indicta nolebat, objecti multitudini iratæ, cum aversis auribus pauca locuti essent, damnati omnes, et traditi sunt ad supplicium.

10

34. Hoc metu injecto, Lacedæmoniis imperatum primum, ut muros diruerent: deinde, ut omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos militassent, terra Laconica excederent: tum, uti, quæ servitia 1° tyranni liberassent, (ea magna multitudo erat,) ante diem certam abirent; qui ibi mansissent, eos prehendendi, vendendi, abducendi Achæis jus esset: Lycurgi leges moresque abrogarent: Achæorum assuescerent legibus institutisque: ita unius eos corporis fore, et de omnibus rebus facilius consensuros. Nihil obedientius fecerunt, quam ut muros diruerent: nec ægrius passi sunt, quam exules reduci. Decretum Tegeæ in concilio " communi Achæorum de restituendis iis factum est: et, mentione illata, externos auxiliares dimissos, et Lacedæmoniis ascriptos (ita enim vocabant, qui a tyrannis liberati erant) urbe excessisse, in agros dilapsos;' priusquam dimitteretur exercitus, ire prætorem" cum expeditis, et comprehendere id genus hominum, et vendere jure prædæ placuit. Multi comprehensi venierunt. Porticus 13 ex ea pecunia" Megalopoli permissu Achæorum refecta est, quam Lacedæmonii diruerant. Et ager Belbinates,14 * quem injuria tyranni Lacedæmoniorum possederant, restitutus eidem civitati, ex decreto vetere Achæorum, quod

Cum esset nuntiatum Achæis externos, qui Lacedæmone mercede conducti militaverant, dimissos fuisse a Lacedæmoniis, novosque cives veteribus Lacedæmoniis ascriptos (servos nempe qui manumissi fuerant a tyrannis) urbe exiisse, et antequam auxiliares dimissi essent, dispersos esse per agros.

10 Quos servitio conj. Rupert.-11 Consilio Drak. Doer.-12 Dilapsos, priusquam dimitteretur exercitus: ire prætorem Gron. Doujat.-13 In quibusd. librr. vett. porta.-14 All. Belbinatis, Belbibatis, Belbinitis, et Belbini

NOTE

u Porticus ex ea pecunia] Alias porta ex ea pecunia.

* Et ager Belbinates] Dictus a Belbina oppido Laconiæ in Peloponneso

ad Eurotam fluvium, Sellasiæ ad oc

casum.

y Restitutus eidem civitati] Intellige Megalopoli.

factum erat, Philippo Amyntæ filio regnante. Per hæc velut enervata civitas Lacedæmoniorum diu Achæis obnoxia fuit. Nulla tamen res tanto erat damno, quam disciplina Lycurgi, cui per septingentos 15 annos assueverant,a sublata.

35. A concilio, ubi apud consulem 16 b inter Achæos Lacedæmoniosque disceptatum est, M. Fulvius, quia jam in exitu annus erat, comitiorum causa profectus Romam, creavit consules M. Valerium Messallam et C. Livium Salinatorem, cum M. Æmilium Lepidum inimicum, eo quoque anno petentem, dejecisset. Prætores inde creati Q. Marcius Philippus, M. Claudius Marcellus, C. Stertinius, C. Atinius, P. Claudius Pulcher, L. Manlius Acidinus. Comitiis perfectis, consulem M. Fulvium in provinciam ad exercitum "7 redire placuit; eique et college Cn. Manlio imperium in annum prorogatum est. Eo anno in ædem 18 Herculis signum Dei ipsius ex decemvirorum responso, et sejuges in Capitolio aurati a P. Cornelio 19 positi. Consulem dedisse inscriptum est. Et duodecim clypea aurata ab ædilibus curulibus, P. Claudio Pulchro 20 et Ser. Sulpi

tes, quod Gron. Doujat. Crev.-15 Octingentos edd. ante Sigon.

ret.

16 Alii ad consulem ; et vett. edd. a consule, prob. Gron. et Doujat.-17 Vet. lib. apud Sigon. et ad exerc.-18' In ædem. Cur non rectius ex usu loquendi, ut paulo post in Capitolio, scripserit Noster in æde, idonea causa baud appaNisi verbum aliquod, cui respondebant voces in adem, librariorum culpa exciderit, (v. c. deportatum, delatum, vel simile,) aliud certe Noster, quam primum in animo habuerat, deinde subjunxit, nempe positi.' Doering.19 All. Cn. Corn. Mox arata pro aurata Gron. Donjat. Crev.-20 Pulchro

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

cio Galba, sunt posita ex pecunia, qua frumentarios ob annonam compressam damnarunt. Et ædilis plebis Q. Fulvius Flaccus duo signa aurata, uno reo damnato, (nam separatim accusaverant,) posuit. Collega ejus A. Cæcilius neminem condemnavit. Ludi Romani ter, plebeii quinquies toti instaurati. M. Valerius Messalla inde et C. Livius Salinator consulatum idibus Martiis cum inissent,' de re publica deque provinciis et exercitibus senatum consuluerunt. De Etolia et Asia nihil mutatum est. Consulibus, alteri Pisa cum Liguribus, alteri Gallia provincia decreta est. Comparare inter se, aut sortiri jussi, et novos exercitus, binas legiones, scribere, ut et sociis Latini nominis quina dena millia peditum imperarent et mille et ducentos 2 equites. Messallæ Ligures, Salinatori obtigit Gallia. Prætores inde sortiti sunt. M. Claudio urbana, P. Claudio peregrina juris dictio evenit. Q. Marcius Siciliam, C. Stertinius Sardiniam, L. Manlius Hispaniam citeriorem, C. Atinius ulteriorem est sortitus.3

.

36. De exercitibus ita placuit: e Gallia legiones, quæ sub C. Lælio fuerant, ad M. Tuccium proprætorem in Bruttios traduci; et, qui in Sicilia esset, dimitti exercitum; et classem, quæ ibi esset, Romam reducere M. Sempronium proprætorem. Hispaniis 4 legiones singulæ, quæ tum in iis provinciis erant, decretæ, et ut terna millia peditum, ducenos equites ambo prætores in supplementum

[ocr errors]

del. eæd.-1 Iniissent eæd.-2 Drak. tentabat et millenos et ducenos prob. Rupert. Postremum et del. Gron. Doujat. Crev.-3 In scriptis M. Claudio urbana jurisdictio evenit, Q. Marcio Sicilia. Unde suspicor hunc locum, ut similes, vexatum, scripsisse Livium, Prætoribus inde sortitis, Claudiis Marco urbana, Publio peregrina jurisdictio evenit: Q. Marcio Sicilia, C. Stertinio Sardinia, L. Manlio Hispania citerior, C. Atinio ulterior. De exercitibus, &c.' J. Fr. Gron. Pro Atinius edd. ante Sigon. habent Catinius.

NOTÆ

c Frumentarios ob annonam compressam] Damnati non immerito avari, vel potius insatiabiles hi mercatores frugum, quod lucri privati causa annonam flagellassent, atque ad victum

necessaria inclusa habuissent, quo carius populo venderent.

A Pisa cum Liguribus] Pisa urbs in Tuscia, sed Liguria proxima.

« IndietroContinua »