Immagini della pagina
PDF
ePub

sociis imperarent, secumque transportarent.

6

Priusquam in provincias novi magistratus proficiscerentur, supplicatio in triduum pro collegio decemvirorum imperata fuit in omnibus compitis, quod luce inter horam tertiam ferme et quartam tenebræ obortæ fuerant: et novemdiale sacrificium indictum est, quod in Aventino lapidibus pluisset. Campani, cum eos ex senatus consulto, quod factum erat priore anno, censores Romæ censeri coëgissent, (nam antea incertum fuerat, ubi censerentur,) petierunt, ut sibi cives Romanas ducere uxores liceret; et, si qui prius duxissent, ut habere eas, et ante eam diem nati, uti justi sibi liberi hæredesque essent. Utraque res impetrata. De Formianis Fundanisque municipibus et Arpinatibus C.Valerius Tappus tribunus plebis promulgavit, uti iis suffragii latio (nam ante sine suffragio habuerant civitatem) esset. Huic rogationi quatuor tribuni plebis, quia non ex auctoritate senatus ferretur, cum intercederent, edocti, populi esse, non senatus jus suffragium, quibus velit, impartiri, destiterunt incepto. Rogatio perlata est, ut in Æmilia tribu Formiani et Fundani, in Cornelia Arpinates ferrent: atque in his tribubus tum primum ex Valerio plebiscito censi sunt. M. Claudius Marcellus censor, sorte superato T. Quintio, lustrum condidit. Censa sunt civium capita ducenta quinquaginta octo millia trecenta decem et octo. Lustro perfecto, consules in provincias profecti sunt.

[ocr errors]

37. Hyeme ea, qua hæc Romæ gesta sunt, ad Cn. Manlium, consulem primum, deinde pro consule, hybernantem in Asia, legationes undique ex omnibus civitatibus gentibusque, quæ cis Taurum montem incolunt, convenie bant; et ut clarior nobiliorque victoria Romanis de rege

4 Hispanis edd. ante Sigon.-5 Quod priore anno factum erat Gron. Doujat. Crev.-6 Legendum forte putat Rupert. haberent.-7 Tappo Kreyssig.8 Ex Valerii edd. ante Sigon.-9 Sunt del. Gron. Doujat. Crev. et mox eæd. habent trecenta octo. In Epit. hujus libri trecenta viginti octo.

NOTE

• Pro collegio decemvirorum] Immo pro arbitrio, vel e sententia collegii.

Antiocho fuit, quam de Gallis, ita lætior sociis erat de Gallis, quam de Antiocho. Tolerabilior regia servitus fuerat, quam feritas immanium barbarorum, incertusque in dies terror, quo velut tempestas eos populantes inferret. Itaque, ut quibus libertas, Antiocho pulso, pax, Gallis domitis, data esset, non gratulatum modo venerant, sed coronas etiam aureas, pro suis quæque facultatibus, attulerant. Et ab Antiocho legati, et ab ipsis Gallis, ut pacis leges dicerentur, et ab Ariarathe rege Cappadocum venerunt, ad veniam petendam, luendamque pecunia noxam, quod auxiliis Antiochum juvisset. Huic sexcenta" talenta' argenti sunt imperata. Gallis responsum, cum Eumenes rex venisset, tum daturum iis leges. Civitatium legationes cum benignis responsis, lætiores etiam quam venerant, dimissæ. Antiochi legati pecuniam in Pamphyliam frumentumque ex pacto cum L. Scipione fœdere jussi advehere; eo se cum exercitu venturum. Principio deinde veris, lustrato exercitu, profectus, die octavo Apameam venit. Ibi triduum stativis habitis, tertiis rursus ab Apamea castris in Pamphyliam, quo pecuniam frumentumque regios convehere jusserat, pervenit. Mille et quingenta 12 talenta argenti & accepta Apameam deportantur. Frumentum exercitui dividitur. Inde ad Pergam "3 ducit; quæ una in iis locis regio tenebatur præsidio. Appropinquanti præfectus præsidii obvius fuit, triginta dierum tempus petens, ut regem Antiochum de urbe tradenda consuleret. Dato tempore, ad eam diem præsidio decessum est. A Perga, L.

12

10 Proconsulem edd. ante Gron. Proconsule Gron. Crev.-11 Ei ducenta Gron. Doujat. Crev.-12 Mille et quinquaginta eæd. Duo millia et quingenta Kreyssig.—13 · Celebrem urbem Pamphyliæ, quam cum ignorarent librarii,

NOTE

1 Sexcenta [ducenta] talenta] Nobis essent quadringenta octoginta millia librarum Francicarum, 480000 1.

* Mille et quingenta [quinquaginta] talenta argenti] Scribe, duo millia et quingenta, ex Polybio et Livio lib.

XXXVII. cap. 45. Gallice, la valeur de cinq millions de livres.

h Ad Pergam ducit] Perga sive Perge Pamphyliæ fuit urbs ad Cestrium fluvium: hodie Pirgi.

34

Manlio fratre cum quatuor millibus militum Oroanda, 14 ad reliquum pecuniæ ex eo, quod pepigerant, exigendum, misso, ipse, quia Eumenem regem et decem legatos ab Roma Ephesum venisse audierat, jussis sequi Antiochi legatis, Apameam exercitum reduxit.

38. Ibi ex decem legatorum sententia foedus in hæc verba fere cum Antiocho conscriptum est. 'Amicitia regi Antiocho cum populo Romano his legibus et conditionibus esto. Ne quem exercitum, qui cum populo Romano sociisve bellum gesturus erit, rex per fines regni sui eorumve,' qui sub ditione ejus erunt, transire sinito; neu commeatu, neu qua alia ope juvato. Idem Romani sociique Antiocho et iis, qui sub imperio ejus erunt, præstent. Belli gerendi jus Antiocho ne esto cum iis, qui insulas colunt, neve in Europam transeundi. Excedito urbibus, agris, vicis, castellis cis Taurum montem usque ad Halyn 16 amnem, et a valle Tauri usque ad juga, qua in Lycaoniam vergit. Ne qua arma 7 efferto ex iis oppidis, agris, castellisque, quibus excedat. Si qua extulit, quæ quoque oportebit, recte restituito. Ne militem, neu • Ea restituat bona fide in eo loco quo unaquæque earum rerum restituenda erit.

i

pro ad Pergam seripserunt ad Pergamum.' Doering.-14 Hanc lectionem contra Sigonium et alios, qui Enoanda legendum esse existimabant, defendit Cellar.' Doering. Enoanda Gron. Doujat.

15 Sociisque... eorumque ex Polyb. Drak. legendum putat. Sociisque... eorumque Gron. Sociisque... eorumve Doujat.-16 Suadentibus viris doctis, Halyn amnem pro vulg. Tanaim a. reposui. Cf. Strab. vi. 287. ad Accaym Voss. ad Canym Lov. 1. Achanim Lov. 6.' Rupert. Tanaim Gron. Crev. Doer. c. Drak.-17 Periz. conj. ne qua præter arma e. et Drak. ne qua præter militum arma e. Mox forte cum Periz. leg. quo quæque oportebit.'

NOTÆ

Ad Halyn amnem] Procul hinc Tanais, qui Europam ab Asia sejuugit, atque Mæotidem paludem influit. Recte, itaque opinor Gron. post Budæum ex Strab. lib. vi. Halyn legit, contra vulgatam lectionem, ad Tanaim.

* A valle Tauri usque ad juga, qua in Lycaoniam vergit] Cum per totam fere Asiam Taurus mons assurgat,

difficile dictu est quæ sit hæc vallis Tauri. Quia tamen Pamphylia excedere videmus Antiochi præsidia, fallor aut eo nomine hic intelligitur plana regio, quæ Tauri velut brachiis circumscripta a Pamphylio mari in Isauriam et Lycaoniam protenditur: ita ut in Asia Minori solam Antiocho Ciliciam relictam fuisse appareat.

quem alium ex regno Eumenis recipito. Si qui earum urbium cives, quæ regno abscedunt, cum rege Antiocho' intraque fines ejus regni sunt, Apameam omnes ante diem certam redeant.18 Qui ex regno Antiochi apud Romanos sociosque sunt, iis jus abeundi manendique esto. Servos seu fugitivos, seu bello captos, seu qui liber captus aut transfuga erit, reddito Romanis sociisque. Elephantos tradito omnes, neque alios parato. Tradito et naves longas armamentaque earum: neve plures, quam decem naves actuarias,' nulla quarum plus quam triginta remis agatur, habeto; 19 neve monerem ex belli causa, quod ipse illatu

1 Quæ auferuntur Antiocho regi.

Rupert.—18 Redeunto Kreyssig.—19 ' Varia tentarunt viri docti. Ursinus, quam X. naves actuarias, (h. e. quæ remis agerentur,) nulla quarum XXX. remis agatur, habeto, neve eas belli causa cet. J. Fr. Gron. neve plures quam decem (longas) naves, actuariam nullam, quæ XXX. remis agatur, habeto, neve monerem ex belli causa, q. i. i. e. Jac. Gron. neve plures, quam decem; (sc. habeto, e seqq.) naves actuarias, nulla . . . neve monerem. Reiske ad Polyb. neve plures quam decem habeto : naves actuarias nullas plus quam XXX. remis agat, neve minorem ex belli cet.' Rupert. (Nulla plusquam triginta remis agatur) Gron. Doujat. Crev. Quarum nul. plus quam trig. rem. agat. Kreyssig.-

NOTE

1 Quam decem naves actuarias] Dissentit hic Polyb. in fragmentis a Nostro, et Appian. Etenim Polybius cum T. Livio naves longas Antiocho ademtas ait cum velis et instrumentis, cujus rei non meminit Appianus. Rursus hic cataphractas duodecim Antiocho ait concessas, quibus uti posset bello in subditos movendo, has decem tantum numerat Polybius; pro cataphractis autem totidem actuarias Livius dicit: cui in hoc quoque convenit cum Polybio, quod actuariam quæ triginta remis ageretur negat fuisse permissam bellum aliis inferenti: cum Appianus scribat bellantem eum pluribus (quam duodecim cataphractis) uti per leges fœderis potuisse. Quamobrem cum certum sit in his Livium auctore Polybio maxime usum, Gronov. eos ita Delph. et Var. Clas.

conciliari posse putat, si apud Nostrum legamus tradito et naves longas, armamentaque earum: neve plures quam decem naves, actuariam nullam, quæ triginta remis agatur, habeto: neve monerem ex belli causa quod ipse illaturus erit. Ut sensus sit, coactum Antiochum maximam navium partem tradere, ita ut nonnisi decem constratas, (quæ longarum numero sunt,)* retineret ad regni scilicet præsidium, subditosque in obsequio continendos. Quod si bello ab iis lacesseretur quibuscum jus bellandi ei relictum a Romanis erat, tum etiam pluribus ei ad eos propulsandos uti liceret. Adinferendum autem ultro bellum ne unicam quidem actuariam habere triginta remorum, quod ex consequendi ant propulsandi belli causa non ve. taretur.

Livius.

10 B

rus erit. Neve navigato citra Calycadnum,'" neve Sarpedonium, promontoria; extra quam, si qua2 navis pecuniam, stipendium, aut legatos, aut obsides portabit. Milites mercede conducendi ex iis gentibus, quæ sub ditione populi Romani sunt, Antiocho regi jus ne esto: ne voluntarios quidem recipiendi. Rhodiorum sociorumve quæ ædes ædificiaque intra fines regni Antiochi sunt, quo jure ante bellum fuerunt, eo Rhodiorum sociorumve sunto. Si quæ pecuniæ debentur, earum exactio esto. Si quid ablatum est, id conquirendi, cognoscendi, repetendique jus item esto. Si quas urbes, quas tradi oportet, ii tenent, quibus Antiochus dedit, et 3 ex iis præsidia deducito, utique recte tradantur, curato. Argenti probi duodecim millia Attica talenta 4" dato intra duodecim annos pensionibus æquis, (talentum ne minus pondo octoginta Romanis ponderibus pendat,°) et tritici quingenta quadraginta millia modium. Eumeni regi talenta trecenta quinquaginta P intra quinquennium dato; et pro frumento, quod æstimatione fiat, talen

1 Calycandrum edd. ante Sigon. Mox Sarpedonem Gron. Doujat. Crev. Doer. c. Drak.-2'Nisi leg. quo. Mox pro ne volunt. qui. rec. forte ne fugitivos qui, rec.' Rupert.-3 Et del. Gron. Doujat. Crev.-4 Vid. Not. Delph. inf.-5 'Forte leg. quæ æstimatio ejus fuit, vel cum Drak. quod æstimatum fuit.' Rupert.

m

NOTÆ

Citra Calycadnum] Hoc fluvio separatur Cilicia aspera, quæ ad occidentem est, a campestri, quæ ad ortum. Ad ejus ostia promontoria duo sunt alterum Calycadni nomine, ad lævam et ortum: alterum a dextra atque occasum versus, nomine Sarpedon.

n Duodecim millia Attica talenta] Immo, inquit Gron. Atticum talentum: responderet hæc pecunia viginti octo millionibus nostris, et octingentis librarum millibus.

• Talentum ne minus pondo octoginta Romanis ponderibus pendat] Sexaginta minæ Atticæ, quæ sex drachmarum millia continent, talentum Atticum conficiunt. At cum drachmæ Atti

cæ Romanis fere denariis responderent denarii autem sex et nonaginta libram absolverent, qui pro centenis numerabantur, quemadmodum drachmæ ; mirum est nunc pro sex. aginta libris, sive pondo, octoginta in talento numerari. Verum veteris talenti et antiquarum drachmarum, quæ ante Solonem ponderosiores fuerant, rationem habuisse videntur Romani in his pacis cum Antiocho legibus, quo eam bellicam mulctam quarta parte augerent: sic imperati sex ferme supra triginta milliones.

P Eumeni regi talenta trecenta quinquaginta] Efficit hæc sumina libras nostrates 840000.

« IndietroContinua »