Immagini della pagina
PDF
ePub

ad custodiam impedimentorum medio in saltu, duplici circumdata vallo, mansit. Postero die, prius explorato saltu, quam moverent, primis se conjungunt. In eo prælio, cum et impedimentorum pars et calonum, et milites aliquot, cum passim toto prope saltu pugnaretur, cecidissent, plurimum Q. Minucii Thermi morte damni est acceptum, fortis ac strenui viri. Eo die ad Hebrum flumen perventum est. Inde Æniorum fines præter Apollinis, Zerynthium 1 quem vocant incolæ, templum 20 superant. Alia angustiæ circa Tempyra' excipiunt, (hoc loco nomen est,) nec minus confragosæ, quam priores; sed, quia nihil sylvestre circa est, ne latebras quidem ad insidiandum præbent. Huc ad eandem spem prædæ Trausi (gens et ipsa Thracum) convenere: sed, quia nudæ valles, procul ut conspicerentur angustias obsidentes, efficiebant, minus terroris tumultusque fuit apud Romanos. Quippe etsi iniquo loco, prælio tamen justo, acie aperta, collatis signis dimicandum erat. Conferti subeuntes cum clamore, impetu facto, primum expulere loco hostes; deinde avertere. Fuga inde cædesque, suis ipsos impedientibus angustiis, fieri cœpta est. Ro

[ocr errors]

18 Vet. lib. apud Sigon. Mendidium prob. Glar.-19 Zerynthum Gron.— 20 Forte leg. quem vocant accolæ, aut Apollinis, Z. quem vocant, inclytum templum; nisi e glossa irrepsit vox incolæ, quem nescit c. Lov. 2. et delendam putabat Drak.' Rupert. Crevierio pronomen quem suspectum est.—1 All,

NOTE

P Ad Hebrum] Hebrus Plinio, Ptol. Ebrus absque aspiratione, fluvius est Thraciæ proprie dictæ, per Philip. popolim (quæ prius Eumolpias, eademque Poneropolis) per Uscudamam (quæ post Adrianopolis) perque Vernim (quæ deinde Trajanopolis) ac Dymen, seu Doriscum, in Ægæum mare se evolvens, inter Ænum ad lævam et Zerynthum ad dextram, e regione Samothraces insulæ hodie Mariza Mercatori et Nigro.

• Zerynthium quem vocant incolæ] Zerinthus urbs fuit Thracica, ubi

Apollinis templum, auctore Livio, hoc loco antrum Hecates, sive Dianæ, vocatur a Lycophrone.

Circa Tempyru] Forte idem locus quem Impara, seu Imparim, alii vocant, in Bistonia Thraciæ regione.

• Trausi] Thracum gens fuit, a quibus Drosica, ni fallor, præfectura apud Ptol. Forte et Doriscus locus apud Plin. diversi a Thrausis Stephani, qui eos alio nomine Agathyrsos fuisse appellatos testatur. Constat autem ex Ptol. Agathyrsos Scythi cam fuisse nationem.

u

mani victores ad vicum Maronitarum (Saren2 appellant ') posuerunt castra. Postero die patenti itinere Priaticus campus eos excepit; triduumque ibi, frumentum accipientes, manserunt, partim ex agris Maronitarum, conferentibus ipsis, partim ex navibus suis; quæ cum omnis generis commeatu sequebantur. Ab stativis diei via Apolloniam fuit. Hinc per Abderitarum agrum Neapolim perventum est. Hoc omne per Græcorum colonias pacatum iter fuit. Reliquum inde per medios Thracas, dies noctesque, etsi non infestum, suspectum tamen, donec in Macedoniam pervenerunt. Mitiores Thracas idem exercitus, cum a Scipione eadem via duceretur, habuerat, nullam ob aliam causam, quam quod prædæ minus, quod peteretur, fuerat. Quanquam tum quoque Claudius auctor est, ad quindecim millia Thracum præcedenti ad exploranda loca agmen Mutini Numidæ occurrisse; quadringentos equites fuisse Numidas, paucos elephantos: Mutinis filium per medios hostes cum centum quinquaginta delectis equitibus perrupisse: eundem mox, cum jam Mutines, in medio elephantis collocatis, in cornua equitibus dispositis, manum cum hoste conseruisset, terrorem ab tergo præbuisse: atque inde turbatos equestri velut procella hostes ad peditum agmen non accessisse. Cn. Manlius per Macedoniam in Thessaliam exercitum traduxit. Inde per Epirum Apolloniam cum pervenisset, nondum adeo hyberno contemto mari, ut trajicere auderet, Apolloniæ hybernavit.

Thrausi. Ortel. in Thes. Geogr. conj. Thrasi.-2 Alii Salen et Salentum. Mox pro Priaticus, quidam Mss. Triaticus, Primaticus, et Pariaticus.' Rupert.

NOTE

+ Saren appellant] Pagi nomen est in agro Maroneæ, ubi et Priaticus campus: forte a redimendis captivis sic nominatus.

▪ Diei via Apolloniam] Hæc Apollonia Thraciæ inter Maroneam et Abderam sita, alia fuit ab ea quæ ad Pontum Euxinum in ipsa Thracia, aliisque pluribus ejusdem nominis

urbibus, tum in Macedonia, tum alibi.

* Neapolim perventum est] Hæc Neapolis maritima fuit urbs Edonidis Macedonicæ provinciæ, alias Thracicæ, ad Strymonium sinum, inter ostia Nessi et Strymonis fluviorum. Hodie Christopoli Nigro et Sophia

no.

42. Exitu prope anni M. Valerius consul ex Liguribus ad magistratus surrogandos Romam venit, nulla memorabili in provincia re gesta, ut ea probabilis moræ causa esset, quod solito serius ad comitia venisset. Comitia consulibus rogandis fuerunt ante diem duodecimum Kalendas Martias. Creati M. Æmilius Lepidus, C. Flaminius.* Postero die prætores facti Ap. Claudius Pulcher, Ser. Sulpicius Galba, Q. Terentius Culleo, L. Terentius Massiliota Q. Fulvius Flaccus, M. Furius Crassipes. Comitiis perfectis, quas provincias prætoribus esse placeret, retulit ad senatum consul. Decreverunt duas Romæ, juris dicundi 4 causa; duas extra Italiam, Siciliam, et Sardiniam; duas in Italia, Tarentum et Galliam. Et extemplo, priusquam inirent magistratum, sortiri jussi. Ser. Sulpicius urbanam, Q. Terentius peregrinam est sortitus. L. Terentius Siciliam, Q. Fulvius Sardiniam, Ap. Claudius Tarentum, M. Furius Galliam. Eo anno L. Minucius Myrtilus et L. Manlius, quod legatos Carthaginienses pulsasse dicebantur, jussu M. Claudii prætoris Urbis per feciales traditi sunt legatis, et Carthaginem avecti. In Liguribus magni belli et gliscentis in dies magis fama erat. Itaque consulibus novis, quo die de provinciis et de re publica retulerunt, senatus utrisque Ligures provinciam decrevit. Huic senatus consulto Lepidus consul intercedebat Indignum esse' prædicans, consules ambos in valles Ligurum includi. M. Fulvium et Cn. Manlium biennium jam, alterum in Europa, alterum in Asia, velut pro Philippo atque Antiocho substitutos, regnare. Si exercitus in his terris esse placeat, consules iis potius, quam privatos, præesse oportere. Vagari eos cum belli terrore per

[ocr errors]

6

3 Massaliota Gron. Doujat. Massa Crev.-4 Dicendi Gron. Doujat. Crev. -5 In quibusd. codd. apud Drak. jussis.—6 Utrique Gron. Doujat. Crev.

*A. U. C. 566.

NOTÆ

▾ Per feciales traditi sunt] Egregium observati a Romanis gentium

juris exemplum, præsertim erga Carthaginienses, populi Romani jam tributarios.

nationes, quibus bellum indictum non sit, pacem pretio "venditantes. Si eas provincias exercitibus obtinere opus esset, sicut M'. Acilio L. Scipio consul, L. Scipioni M. Fulvius et Cn. Manlius successissent consules; ita Fulvio Manlioque C. Livium et M. Valerium consules debuisse succedere. Nunc certe, perfecto Ætolico bello, recepta ab Antiocho Asia, devictis Gallis, aut consules ad exercitus consulares mitti, aut reportari legiones inde reddique tandem rei publicæ debere.' Senatus, his auditis, in sententia perseveravit, ut consulibus ambobus Ligures provincia esset: Manlium Fulviumque decedere de provinciis, et exercitus inde deducere ac redire Romam, placuit.

43. Inimicitiæ inter M. Fulvium et M. Æmilium consulem erant: et super cetera Æmilius, serius biennio se consulem factum M. Fulvii opera, ducebat. Itaque ad invidiam ei faciendam legatos Ambracienses in senatum, subornatos criminibus," introduxit. Qui sibi, cum in pace essent, imperataque a 10 prioribus consulibus fecissent, et eadem præstare obedienter M. Fulvio parati essent, bellum illatum' questi, agros primum depopulatos, terrorem direptionis et cædis urbi injectum; ut eo metu claudere cogerentur portas. Obsessos deinde et oppugnatos se, et omnia exempla belli edita in se,* cædibus, incendiis, ruinis, direptione urbis : conjuges, liberos in servitium abstractos: bona ademta, et, quod se ante omnia moveat, templa tota urbe spoliata ornamentis: simulacra Deum, Deos immo ipsos, convulsos ex sedibus suis, ablatos

"Criminationibus instructos.

* Cuncta belli mala adversum se commissa esse.

7 Man. Acilio, L. Scipioni consulibus eæd. Mox copulam et ante Cn. Man. haud dubie falsi calami opus putat Jac. Gron.

8 Supra edd. ante Sigon.-9 Dicebat Crev.-10 A del. Crev.-11 Vid. Not. Delph. inf. Mox adjecta verba ablatos esse sapiunt glossema.' Herald.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

esse; parietes postesque nudatos, quos adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus superesse.' 111 Hæc querentes, interrogando criminose ex composito, consul ad plura, velut non sua sponte dicenda, eliciebat. Motis Patribus, alter consul C. Flaminius M. Fulvii causam excepit; qui, veterem et obsoletam viam ingressos Ambracienses,' dixit. 'Sic M. Marcellum a Syracusanis, sic Q. Fulvium a Campanis accusatos. Quin eadem opera T. Quintium a Philippo rege, M'. Acilium et L. Scipionem ab Antiocho, Cn. Manlium a Gallis, ipsum M." Fulvium ab Ætolis et Cephalleniæ populis accusari paterentur. Ambraciam oppugnatam et captam, et signa inde ornamentaque ablata, et cetera facta, quæ captis urbibus soleant, negaturum aut me pro M. Fulvio, aut ipsum M. Fulvium censetis, Patres conscripti? qui ob has res gestas triumphum a vobis postulaturus sit, Ambraciam captam, signaque, quæ ablata criminantur, et cetera spolia ejus urbis ante currum laturus, et fixurus in postibus suis. Nihil est, quod se ab Ætolis separent. Eadem Ambraciensium et Ætolorum causa est. Itaque collega meus vel in alia causa inimicitias exerceat, vel, si in hac utique mavult, retineat Ambracienses suos in adventum M. Fulvii. Ego

ad Arnob.-12 Postesque nudatos,... Ambracienses, non superesse edd. ante Sigon. In omnibus fere vett. editt. et plurimis codd. apud Drak. legitur non superesse. Sed nostram lectionem, ut rectiorem et elegantiorem, amplexi sunt Drak. Crev. et alii. Scilicet particula non intrusa videtur ab homine, qui acumen Livianæ dictionis non ceperat.' Doering. Non superesse Gron. Doujat.-13 M. del. Gron. Doujat. Crev.

NOTE

immo, inquit Marcellus,' &c. et lib. xxxv. cap. 49. 'nibil immo tam alienum rebus vestris est.'

■ Ambraciensibus superesse [non superesse] Immissa est negatio a Sigon. In scriptis uno ductu habetur, parie tes postesque nudatos, quos adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus superesse. Illa autem, ad quos precentur, significant versus quos,

circa quos preces fundere possint, raptis scilicet Deorum simulacris, nihil præter parietes in templis superesse.

b Et fixurus in postibus suis] Hic Romanis mos, ut victores spoliis hostium postes ædium suarum ornarent: quæ ne alienatis quidem ædibus licebat emtoribus refigere, aut tollere.

« IndietroContinua »