Immagini della pagina
PDF
ePub

nec de Ambraciensibus, nec de Ætolis decerni quicquam, absente M. Fulvio, patiar.'

44. Cum Æmilius callidam malitiam inimici, velut omnibus notam, insimularet, et tempus eum morando extracturum diceret, ne consule inimico Romam veniret; 14 certamine consulum biduum absumtum est: nec præsente Flaminio decerni quicquam videbatur posse. Captata occasio est, cum æger forte Flaminius abesset; et, referente Emilio, senatus consultum 's factum est, Ut Ambraciensibus omnes suæ res redderentur: in libertate essent, ac legibus suis uterentur: portoria, quæ vellent, terra marique caperent, dum eorum immunes Romani ac socii Latini nominis essent. Signa aliaque ornamenta quæ quererentur ex ædibus sacris sublata esse, de iis, cum M. Fulvius Romam revertisset, placere ad collegium pontificum referri, et, quod ii censuissent, fieri.' Neque his contentus consul fuit, sed postea per infrequentiam adjecit senatus consultum, ‘Ambraciam non videri vi captam esse.' Supplicatio inde, ex decemvirorum decreto, pro valetudine populi fuit per triduum, quia gravis pestilentia urbem atque agros vastabat. Latinæ inde fuerunt. Quibus religionibus liberati consules, et delectu perfecto, (novis enim uterque maluit uti militibus,) in provinciam profecti sunt, veteresque omnes dimiserunt. Post consulum profectionem Cn. Manlius proconsul Romam venit. Cui cum ab Ser. Sulpicio prætore senatus ad ædem Bellonæ datus esset, et ipse, commemoratis rebus ab se gestis, postulasset, ut ob eas Diis immortalibus honos haberetur, sibique triumphanti Urbem invehi liceret; contradixerunt pars major decem legatorum, qui cum eo fuerant, et ante alios L. Furius Purpureo et L. Emilius Paullus.

45. 'Legatos sese Cn. Manlio datos pacis cum Antiocho

14 Rediret Gron. Doujat. Crev.-15 Senatusconsulto eæd.

NOTE

© Latina inde fuerunt] Feriæ nimirum.

d

faciendæ causa foederisque et 16 legum, quæ cum L. Scipione inchoatæ fuissent, perficiendarum. Cn. Manlium summa ope tetendisse, ut eam pacem turbaret, et Antiochum, si sui potestatem fecisset, insidiis exciperet; sed illum, cognita fraude consulis, cum sæpe colloquiis petitis captatus esset, non congressum modo, sed conspectum etiam ejus vitasse. Cupientem transire Taurum ægre omnium legatorum precibus, ne carminibus Sibyllæ prædictam superantibus terminos fatales cladem experiri vellet, retentum. Admovisse 17 tamen exercitum, et prope ipsis jugis ad divortia aquarum castra posuisse. Cum nullam ibi causam belli inveniret, quiescentibus regiis, circumegisse exercitum ad Gallogræcos: cui nationi non ex senatus auctoritate, non populi jussu, bellum illatum. Quod quem unquam de sua sententia facere ausum? Antiochi, Philippi, Hannibalis et Pœnorum recentissima bella esse. De omnibus his consultum senatum, populum 18 jussisse. Sæpe legatos ante missos, res repetitas, postremo, qui bellum indicerent, missos. Quid eorum, Cn. Manli, factum est, ut istud publicum populi Romani bellum et non tuum privatum latrocinium ducamus? 19 At eo ipso contentus fuisti: recto itinere duxisti exercitum ad eos, quos tibi hostes desumseras; an et per omnes anfractus viarum, cum ad bivia consisteres, ut, quo flexisset agmen Attalus Eumenis

16 Particulam et delendam putabat Jac. Gron. nec habent eam plures codd. apud Drak. Usus loquendi utrumque fert.' Doering.-17 Admosse scriptus, teste J. F. Gron. Mox divergia conj. J. Clericus. Vid. Not. inf.—

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

frater, eo consul mercenarius cum exercitu Romano sequereris, Pisidiæ Lycaoniæque et Phrygiæ recessus omnes atque angulos peragrasti, stipem a tyrannis castellanisque deviis colligens? Quid enim tibi cum Oroandis? 20 quid cum aliis æque innoxiis populis? Bellum autem ipsum, cujus nomine triumphum petis, quo modo gessisti? Loco æquo, tempore tuo pugnasti? Tu vero recte, ut Diis immortalibus honos habeatur, postulas: primum, quod pro temeritate imperatoris, nullo jure gentium bellum inferentis, pœnas luere exercitum noluerunt; deinde, quod belluas, non hostes, nobis objecerunt.

46. 'Nolite' nomen tantum existimare mixtum esse Gallogræcorum. Multo ante et corpora et animi mixti ac vitiati sunt. An, si illi Galli essent, cum quibus millies vario eventu in Italia pugnatum est, quantum in imperatore nostro fuit, nuntius illinc redisset? Bis cum iis pugnatum est, bis loco iniquo subiit, in valle inferiore pedibus pæne hostium aciem subjecit. Ut non tela ex superiore loco mitterent, sed corpora sua nuda injicerent, obruere nos potuerunt. Quid igitur incidit? Magna fortuna populi Romani est, magnum et terribile nomen. Recenti ruina Hannibalis, Philippi, Antiochi, prope attoniti erant, tantæ corporum moles. Fundis sagittisque in fugam consternati sunt: 3 gladius in acie cruentatus non est

Quæ fuit Manlii Romani ducis imprudentia aut socordia, ita victi essemus ut ne nuntius quidem cladis fuerit superfuturus.

18 Populumque edd. ante Sigon.-19 Dicamus Gron. Doujat. Crev.-20 ŒEnoandis Gron. Doujat.

1 Nolito Gron. Doujat.-2 'Dedimus nempe lectionem, quam Drak. ad fidem optimorum codd. exhibuit, quanquam ex nostra opinione altera lectio, quam jam Frob. anno 1535. evulgavit aciem subjecit, ut, si non tela . . . potuerint orationis tam nexui, quam concinnitati, magis favere videtur.' Doering. Subjecit: ut si... potuerint Gron. Doujat. Crev.-3 Attonita... consternatæ quidam Mss. etiam Mog. minus eleganter judice Rupert. 'Si verba ita distinguantur, prope attoniti erant. Tanta corporum moles fundis cet. sensus

NOTE

Tanta corporum moles] Galli scilicet Asiatici, quamvis ingenti corpo

rum mole præditi, obstupefacti tamen erant fama nominis Romani.

h

Gallico bello: velut avium+ examina, ad crepitum primum missilium avolavere. At, Hercule, nos iidem, (admonente fortuna, quid, si hostem habuissemus, casurum fuisset) cum redeuntes in latrunculos Thracas incidissemus, cæsi, fugati, exuti impedimentis sumus. Q. Minucius Thermus, in quo haud paulo plus damni factum est, quam si Cn. Manlius, cujus temeritate ea clades inciderat, perisset, cum multis viris fortibus cecidit: exercitus, spolia regis Antiochi referens, trifariam dissipatus, alibi primum, alibi postremum agmen, alibi impedimenta, inter vepres in latebris ferarum noctem unam delituit. Pro his triumphus petitur? Si nihil in Thracia cladis ignominiæque foret acceptum, de quibus hostibus triumphum peteres? de iis, ut opinor, quos tibi hostes senatus aut populus Romanus dedisset. Sic huic L. Scipioni, sic illi M'. Acilio de rege Antiocho, sic paulo ante T. Quintio de rege Philippo, sic P. Africano de Hannibale et Ponis et Syphace, triumphus datus. Et minima illa, cum jam senatus censuisset bellum, quæsita tamen sunt,i' quibus nuntiandum esset: ipsis utique regibus nuntiaretur; an satis esset, ad præsidium aliquod nuntiari?' Vultis ergo hæc omnia pollui et confundi? tolli fecialia jura? nullos esse feciales? Fiat (pace Deum dixerim) jactura religionis; oblivio Deorum capiat pectora vestra. Num senatum quoque de bello consuli

* Qua re ostendit fortuna quantum nobis timendum fuisset damnum in Galatia, si nobis cum fortibus, atque ad prælium, ut par erat, comparatis hostibus res fuisset, et qui vere pro hostibus se gessissent.

non ineptus erit.' Duker. Ita distinx. Crev. et Kreyssig.-4 Ex vet. libr. Sigon. dedit apium, quod probare videtur Crev. qui ex cod. Vict. laudat lectionem apum; sed res ipsa hanc lectionem repudiat.' Doering.-5 Scripti monente, ut testatur J. F. Gron.-6' Thuan. velitis ergo, quod non videtur temere fastidiendum.' Jac. Gron.-7 Vet. lib. apud Sigon. nostra.

NOTE

h Velut avium examina] Sigon. ex veteri libro mavult apium examina: quia nempe examina proprie apum dicuntur. Adjicit exemplum ex lib. IV. 'fumone victi, velut examen apum, inermi cedetis hosti.'

1 Et minima................ quæsita tamen sunt] Non sufficiebat si senatus et populus bellum censuissent, illud quoque inquirebatur a fecialibus, cui, vel quibus, et ubi, bellum denuntiandum esset, ut lib. xxx. cap. 46.

non placet? non ad populum ferri, velint jubeantne cum Gallis bellum geri? Modo certe consules Græciam atque Asiam volebant. Tamen perseverantibus vobis, Ligures provinciam decernere, dicto audientes fuerunt. Merito ergo a vobis, prospere bello gesto, triumphum petent, quibus auctoribus gesserunt.'

8

47. Talis oratio Furii et Æmilii fuit. Manlium in hunc maxime modum respondisse accepimus. Tribuni plebis antea solebant triumphum postulantibus adversari, Patres conscripti. Quibus ego gratiam habeo, quod seu mihi, seu magnitudini rerum gestarum, hoc dederunt, ut non solum silentio comprobarent honorem meum, sed referre etiam, si opus esset, viderentur parati esse. Ex decem legatis, si Diis placet, quod consilium dispensandæ cohonestandæque victoriæ imperatoribus majores dederunt nostri, adversarios habeo. L. Furius, L. Æmilius currum triumphalem me conscendere prohibent, coronam insignem capiti detrahunt; quos ego, si tribuni me triumphare prohiberent, testes citaturus fui rerum a me gestarum. Nullius equidem invideo honori, Patres conscripti. Vos tribunos plebei nuper, viros fortes ac strenuos, impedientes Q. Fabii Labeonis triumphum, auctoritate vestra deterruistis. Triumphavit, quem non bellum injustum gessisse, sed hostem omnino non vidisse, inimici jactabant. Ego, qui cum centum millibus ferocissimorum hostium signis collatis toties pugnavi, qui plus quadraginta millia hominum cepi aut occidi, qui bina castra eorum expugnavi, qui citra juga Tauri omnia pacatiora, quam terra Italia est, reliqui, non triumpho modo fraudor, sed causam apud vos, Patres conscripti, accusantibus meis ipse legatis dico.1o Duplex eorum, ut animadvertistis, Patres conscripti, accusatio fuit. Nam, nec gerendum mihi fuisse bellum cum Gallis, et gestum temere atque imprudenter, dixerunt. Non erant Galli hostes, sed tu eos pacatos, imperata facientes, violasti.' Non sum postulaturus a vobis, Patres conscripti,

[ocr errors]

8 Concilium Gron. Doujat.-9 Et add. Kreyssig.-10 Vet. lib. apud Sigon. Delph. et Var. Clas. 10 C

Livius.

« IndietroContinua »