Immagini della pagina
PDF
ePub

L. Scipio, quem magis pro se, quam adversus legem, dicturum apparebat, dissuasor processit. Is post mortem P. Africani fratris, viri omnium fortissimi clarissimique, eam exortam rogationem est conquestus. 'Parum enim fuisse, non laudari pro Rostris P..Africanum post mortem, nisi etiam accusaretur. Et Carthaginienses exilio Hannibalis contentos esse: populum Romanum ne morte quidem P. Scipionis exsatiari, nisi et ipsius fama sepulti laceretur, et frater insuper, accessio invidiæ, mactetur.' M. Cato suasit rogationem, (extat oratio ejus de pecunia regis Antiochi,) et Mummios tribunos auctoritate deterruit, ne adversarentur rogationi. Remittentibus ergo his intercessionem, omnes tribus, uti rogassent,' jusserunt.

55. Ser. Sulpicio deinde referente, quem rogatione Petillia quærere vellent, Q. Terentium Culleonem Patres jusserunt. Ad hunc prætorem, adeo amicum Cornelia familiæ, ut, qui Romæ mortuum elatumque P. Scipionem (est enim ea quoque fama) tradunt, pileatum, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante lectum isse, memoriæ prodiderint, et ad portam Capenam mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captivos in Africa ex hostibus receptus esset; aut adeo inimicum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea factione, quæ adversa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quæstionem exercendam; ceterum ad hunc nimis æquum aut iniquum prætorem reus extemplo factus L. Scipio; simul et delata et recepta nomina legatorum ejus, A. et L. Hostiliorum

Ex plebiscito a Petilliis tribunis plebis rogato.

edd. ante Sigon.-20 Factæ edd. ante Sigon.-1 Uti rogasset Gron. Dou jat. Crev.

NOTE

Non laudari pro Rostris P. Africa num post mortem] Notus Romanorum mos virorum illustrium exequias oratione publica in foro celebrandi.

a Mulsum prosecutis funus dedisse]

Pro mero mulsum, id est, vinum melle indito dulcoratum, in deliciis apud Romanos fuit, qui eo in sacris usi. Milites etiam a triumphantibus mulso donabantur.

Catonum, et C. Furii Aculeonis quæstoris, et, ut omnia contacta societate peculatus viderentur, scribæ quoque duo et accensus. L. Hostilius et scribæ et accensus, priusquam de Scipione judicium fieret, absoluti sunt; Scipio et A. Hostilius legatus et C. Furius damnati: 'Quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sex millia pondo auri, quadringenta octoginta argenti plus accepisse, quam in ærarium retulerit; A. Hostilium octoginta pondo auri, argenti quadringenta tria; Furium quæstorem auri pondo centum triginta,f argenti ducenta.'38 Has ego summas auri et argenti relatas apud Antiatem inveni. In L. Scipione malim equidem librarii mendum, quam mendacium scriptoris, esse in summa auri atque argenti. Similius enim veri est, argenti, quam auri, majus pondus fuisse; et potius quadragies, quam ducenties quadragies," litem æstimatam: eo magis, quod, tantæ summæ rationem etiam ab ipso P. Scipione requisitam esse in senatu, tradunt, librumque rationis ejus, cum Lucium fratrem afferre jussisset, inspectante senatu suis ipsum manibus concerp

2' Jam vero cum mille pondo auri, ut observat ad h. 1. Duker. respondeant ferme pretio quadragies sestertium, Livius L. Scipionem judicatum, nou sex millia, sed mille pondo auri plus, quam in ærarium retulerat, accepisse statuit.' Doering. Vid. Not. Var.—3 Auri centum triginta, argenti ducenta pondo

NOTÆ

b Sex millia pondo auri] Gallice, la valeur de trois millions six cents soixante mille livres, en lingots d'or.

c Quadringenta octoginta argenti] Gallice, la valeur de dix-sept mille sept cents soixante livres, en barres d'ar. gent.

d A. Hostilium octoginta pondo auri] Gallice, la valeur de quarante-quatre mille huit cents livres, en lingots d'or.

e Argenti quadringenta tria] Gallice, la valeur de quatorze mille cinq cents huit livres, en masse.

1 Furium quastorem auri pondo centum triginta] Nobis soixante-douze mil

le huit cents livres.

Argenti ducenta] Hoc est nostra æstimatione, sept mille deux cents li

vres.

h Quadragies] Id est, quadragies centena millia sestertium: quod ferme respondebit quadringentis librarum millibus.

1 Quam ducenties quadragies, litem astimatam] Id est, tanti damnatum L. Scipionem, sive tanti taxatam mulctam eidem indictam, nempe ut vulgo loquimur, à deux millions quatre cents mille livres.

sisse, indignantem, quod, cum bis millies in ærarium intulisset, quadragies ratio ab se posceretur; ab eadem fiducia animi, cum quæstores pecuniam ex ærario contra legem promere non auderent, poposcisse claves,' et se aperturum ærarium dixisse, qui, ut clauderetur, effecisset.

56. Multa alia, in Scipionis exitu maxime vitæ dieque dicta, morte, funere, sepulcro, in diversum trahunt; ut, cui famæ, quibus scriptis assentiar, non habeam. Non de accusatore convenit; alii M. Nævium, alii Petillios diem dixisse scribunt: non de tempore, quo dicta dies sit: non de anno, quo mortuus sit: non ubi mortuus, aut elatus sit. Alii Romæ, alii Literni et mortuum, et sepultum: utrobique monumenta ostenduntur et statuæ. Nam et Literni monumentum monumentoque statua superimposita fuit, quam tempestate disjectam nuper vidimus ipsi. Et Romæ extra portam Capenam in Scipionum monumento tres statuæ sunt; quarum duæ P. et L. Scipionum dicuntur esse, tertia poëtæ Q. Ennii.m Nec inter scriptores rerum discrepat solum, sed orationes quoque, si modo ipsorum sunt, quæ feruntur, P. Scipionis et Ti. Gracchi abhorrent inter se. Index orationis P. Scipionis nomen M. Nævii tribuni plebis habet: ipsa oratio sine nomine est accusatoris. Nebulonem modo, modo nugatorem 7 appellat. Ne Gracchi quidem oratio aut Petilliorum, accu

Gron. Doujat. Crev.-4 Pro compressisse ex emend. Sabell. et Budæi de Asse.' Rupert.

5 Malit Drak. dejectam.-7 Thuan. nebulonem, modo nug.-8 Tò et olim

NOTE

Bis millies] Gallice, vingt millions editis XVIII. Annalium libris: eidem de livres.

Poposcisse claves] Memoratur hoc quoque a Plut. in Apophtheg.

Poëtæ Q. Ennii] Natus hic Q. Ennius apud Rudias Græcam urbem in Calabria, inter Tarentum et Uriam; fuit inter antiquissimos heroici carminis auctores apud Latinos, quo Scipionis præsertim gesta descripsit

Scipioni et Lælio familiaris. Ejus sententias et verba non raro imitatus Virgilius, qui aiebat se margaritas colligere ex suum stercore, ut Macrob. ait lib. VI. Saturn. capp. 1. et 2. Vide et A. Gellium lib. xvII. cap. 2. Obiit autem cum annum LXVII.

ageret.

satorum Africani, aut diei dictæ Africano ullam mentionem habet. Alia tota serenda fabula est Gracchi orationi conveniens; et illi auctores sequendi sunt, qui, cum L. Scipio et accusatus, et damnatus sit pecuniæ captæ ab rege, legatum in Etruria fuisse Africanum tradunt. Quo post famam de fratris casu allatam, relicta legatione, cucurrisse eum Romam, et, cum a porta recta ad forum se contulisset, quod in vincula duci fratrem dictum erat, repulisse a corpore ejus viatorem, et tribunis retinentibus, magis pie, quam civiliter, vim fecisse. Hinc 10 enim ipse Gracchus queritur, dissolutam esse a privato tribuniciam potestatem; et ad postremum, cum auxilium L. Scipioni pollicetur," adjicit, tolerabilioris exempli esse, a tribuno plebis potius, quam a privato, victam videri et tribuniciam potestatem, et rem publicam esse. Sed ita hanc unam impotentem ejus injuriam invidia onerat, ut, increpando quod degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei veteres laudes moderationis et temperantiæ pro reprehensione præsenti reddat. Castigatum enim quondam ab eo populum, ait, quod eum perpetuum consulem et dictatorem vellet facere: prohibuisse statuas sibi in comitio, in Rostris, in curia, in Capitolio, in cella Jovis poni: prohibuisse, ne decerneretur, ut imago sua triumphali ornatu e templo Jovis optimi maximi exiret.

57. Hæc, vel in laudatione posita, ingentem magnitudinem animi moderandis ad civilem habitum honoribus 12 significarent, quæ exprobrando inimicus fatetur. Huic Graccho minorem ex duabus filiis 13" (nam major P. Cor

Aliter omnino instituenda erit narratio, si quis velit rem gestam ad orationem Tiberii Gracchi aptare.

deerat.-9 Recte edd. ante Sigon.-10 Hæc Gron. Doujat. Crev.-11 Polliceretur eæd.

12 Animi moderantis honoribus cod. Mog. prob. Drak.' Rupert.-13 Vid. Not. J. Clerici inf. Filiabus legitur quidem in quibusd. librr. vett. ut testa

NOTE

n Minorem ex duabus filiis] Gram. matici filiabus mallent.

+ Filiis] Si hic locus sanus est, qui ita etiam legitur in ed. Francofur

nelio Nasica haud dubie a patre collocata erat) nuptam fuisse convenit. Illud parum constat, utrum post mortem patris et desponsa sit, et nupserit; an veræ illæ opiniones sint, Gracchum, cum L. Scipio in vincula duceretur, nec quísquam collegarum auxilio esset, jurasse, 'Sibi inimicitias cum Scipionibus, quæ fuissent, manere, nec se gratiæ quærendæ causa quicquam facere; sed in quem carcerem reges et imperatores hostium ducentem vidisset P. Africanum, in eum se fratrem ejus duci non passurum.' Senatum, eo die forte conantem in Capitolio, consurrexisse, et petisse, ut inter epulas Graccho filiam Africanus desponderet: quibus ita inter publicum solenne sponsalibus rite factis, cum se domum recepisset, Scipionem Æmiliæ uxori dixisse, filiam se minorem despondisse. Cum illa, muliebriter indignabunda, nihil de communi filia secum consultatum, adjecisset, non, si Ti. Graccho daret, expertem consilii debuisse matrem esse; lætum Scipionem tam concordi judicio, ipsi 14 desponsam, respondisse. Hæc de tanto viro, quanquam et opinionibus,' et monumentis literarum variarent, proponenda erant.

58. Judiciis a Q. Terentio prætore perfectis, Hostilius et Furius damnati prædes eodem die quæstoribus urbanis dederunt. Scipio, cum contenderet, omnem, quam accepisset, pecuniam in ærario esse, nec se quicquam publici habere, in vincula duci est coeptus. P. Scipio Nasica tribunos appellavit, orationemque habuit plenam veris decoribus, non communiter modo Corneliæ gentis, sed propriæ 16 familiæ suæ. 'Parentes suos et P. Africani ac L. Scipionis, qui in carcerem duceretur, fuisse Cn. et P. Sci

tur Doer.-14 Verbo ipsi præponit ei Kreyssig.-15 Vet. lib. apud Sigon. quam et opinionibus.

16 Proprie Gron. Doujat. Crev. Drak. Doer. Kreyssig.-17 Pro populo Ro

NOTE

tensi Jani Gruteri, hoc exemplum addendum iis, quæ habet G. J. Vossius Art. Gram. IV. 4. ubi ostendit priscos

Latinos filiis interdum pro filiabus dixisse. J. Clericus.

« IndietroContinua »