Immagini della pagina
PDF
ePub

e

vestem stragulam pretiosam, plagulas, et alia textilia, et, quæ tum magnificæ supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam advexerunt. Tunc psaltriæ sambucistriæque, et convivalia ludionum oblectamenta addita epulis;" epulæ quoque ipsæ et cura et sumtu majore apparari cœptæ: tum coquus, vilissimum antiquis mancipium et æstimatione et usu, in pretio esse, et, quod ministerium fuerat, ars haberi cœpta. Vix tamen illa, quæ tum conspiciebantur, semina erant futuræ luxuriæ.

7. In triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducentas duodecim pondo, argenti pondo ducenta viginti millia, auri pondo duo millia centum tres, tetradrachmum Atticum centum viginti septem millia,* cistophorum du

d Et mimi atque histriones inter epulas adhibiti.

[ocr errors]

meo qualicumque judicio, non satis aptum, aut nimis certe argutum est: aptius vero, si pro semina legeris omina, h. e. indicia, ut sensus sit, vix tamen aliquis tum augurari potuisset, tantam olim luxuriam fore, quanta nunc est.' Rupert. 9 Malit Crev. duodena.-10 MMCCIII. Gron. Crev. duo millia ducenta tria

NOTE

lectos probat Sigon. ex Plin. qui lib. XXXIV. cap. 3. testatur triclinia ærata, abacosque et monopodia Cn. Manlium Asia devicta primum invexisse triumpho suo.'

e Psaltria] Hæ sunt mulieres psallendi peritæ, quæ præsertim cithara canunt..

Sambucistriæque] A sambuca sive sambyce sic dicebantur mulieres, quæ ejusmodi instrumento canebant, quæ, nomine Latino, dicuntur etiam sambucinæ. Est autem sambuca trian. gulum instrumentum nervis tum longitudine, tum crassitie inæqualibus compositum. Apparet idem fuisse cum eo qui vulgo apud nos, une harpe.

• Duodecim pondo] Gallice, des couronnes d'or du poids de douze livres Romaines, et de la valeur de six mille sept cents vingt livres.

Argenti pondo ducenta viginti millia] Gallice, le poids de deux cents vingt mille livres Romaines, valant 7920000. livres.

1 Auri pondo duo millia centum tres [ducenta tria] Gallice, deux mille deux cents trois livres Romaines d'or, qui vaudroient à-peu-près 1233120. livres.

* Tetradrachmum Atticum centum viginti septem millia] Vulgo tetradrachma Attica: emendavit Gronov. quod observasse sibi videatur quoties numerus millia non excedit, tum rem numeratam semper a Livio efferri patrio casu: cum vero super millia ou. merus alius inferior adjicitur, tum non perpetuo rem numeratam pronuntiari eo casu, quem exigebat d millia: sed interdum eo, quem recipit adjectus posterior numerus. Quam observationem exemplis con

centa quinquaginta,' Philippeorum aureorum nummorum " sedecim millia trecentos viginti," et arma spoliaque multa Gallica, carpentis transvecta. Duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum. Militibus quadragenos binos" denarios divisit, duplex centurioni; et stipendium duplex in pedites dedit, triplex in equites." Multi omnium ordinum, donati militaribus donis, currum secuti sunt: carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret, in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici; triumphum esse militari magis favore, quam populari, celebrem. Sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii valuerunt: quibus annitentibus senatus consultum factum est, Ut ex pecunia, quæ in triumpho translata esset, stipendium, collatum a populo in publicum, quod ejus solutum antea non esset, solveretur.'13 Vicenos quinos et semisses in millia æris quæstores urbani cum fide et cura solverunt. Per idem tempus tribuni militum duo ex duabus Hispaniis cum literis C. Atinii 14 et L. Manlii, qui eas provincias obtinebant, venerunt. Ex iis literis cognitum est, Celtiberos Lusitanosque in armis esse, et

Doujat.-11 Gron. mavult Philippeos aureos nummos.-12 Dukerns post duplex centurioni, scribarum fortasse negligentia, voces triplex equiti h. 1. excidisse suspicatur. Idem verba sequentia, et stipendium duplex in ped. dedit, triplex in equites, cum centurionum, qui liberalitatis indulgentis et ambitiosi ducis neutiquam expertes fuisse videantur, nulla omnino mentio fiat, vix integra esse autumat. Quem quidem a Dukero injectum scrupulum Drak. eximi posse putat, si, paucarum vocum trajectione admissa, legeris militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni, triplex in equites: et stipendium duplex in milites dedit.' Doering.-13 Crev. et Drak. hunc locum, ut obscurum et vix expediendum, in medio relinquendum putarunt.' Doering. NOTE

firmat. Hæc porro summa nostra moneta 203550 1.

1 Cistophorum ducenta quinquaginta] Gallice, la valeur d'environ 56250. livres, en petites pièces d'argent.

Philippeorum aureorum nummorum sedecim millia trecentos viginti] Gallice, la valeur de 220320. livres, en monnoie d'or de Macédoine.

" Quadragenos binos] Duodecim floDelph. et Var, Clas.

renos, et duodecim stuveros. J. Clericus.

• Militibus quadragenos binos dena, rios] Id est, Gallicæ monetæ sedecim ferme libras cum totidem assibus.

P Vicenos quinos et semisses in millia aris] Gallice, vingt-cinq sous et demi pour mille, sur l'argent que Manlius avoit apporté au trésor.

Livius.

10 E

sociorum agros populari. De ea re consultationem integram senatus ad novos magistratus rejecit. Ludis Romanis eo anno, quos P. Cornelius Cethegus, A. Postumius Albinus faciebant, malus in circo instabilis in signum Pollentiæ 15 procidit, atque id dejecit. Ea religione moti Patres et diem unum adjiciendum ludorum celebritati censuerunt, et signa duo pro uno reponenda, et novum auratum faciendum. Et plebeii ludi ab ædilibus C. Sempronio Blæso et M. Furio Lusco 16 diem unum instaurati sunt.

8. Insequens annus Sp. Postumium Albinum et Q. Marcium Philippum consules ab exercitu bellorumque et provinciarum cura ad intestinæ conjurationis vindictam avertit. Prætores provincias sortiti sunt, T. Mænius urbanam, M. Licinius Lucullus inter cives et peregrinos, C. Aurelius Scaurus Sardiniam, P. Cornelius Sulla Siciliam, L. Quintius Crispinus Hispaniam citeriorem, C. Calpurnius Piso Hispaniam 17 ulteriorem. Consulibus ambobus quæstio de clandestinis conjurationibus decreta est. Græcus ignobilis in Etruriam primum venit nulla cum arte earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis eruditissima omnium gens invexit, sacrificulus 18 et vates; nec is, qui

Vid. Not. Var.-14 Catinii ut sup. edd. ante Sigon.-15 Pelloniæ conj. Argolus ad Panvin. de Lud. Circ.-16 Furiorum cognomen est Fusus, ut est in Cap. tab. non Luscus ant Fuscus, ut est in vulgat. et Mss. libris.' Sigon.

17 Delend. putat rd Hispaniam J. F. Gron.-18 Ante sacrificulus omissum sed tantum monet Bauer. Frobenius et alii inseruere sed, quod abesse debet

NOTE

• In signum Pollentiæ procidit] Pollentia, vel Potentia, idem significant, ut Festus docet: nam et verbum 'pollere' idem fere est ac posse. Ejus vero Deæ numen in honore apud Romanos fuit, cum nominis significatio parum distet ab ipsius Romæ Græca significatione. Malus autem, quo dejectum dicitur ejus Deæ simulacrum, recte, opinor, Marcell. Donatus arbitratur unum ex illis fuisse, quibus vela tensa funibus alligata fulciebantur ad arcendas aëris injurias a spec

tatoribus Indorum.

M. Furio Lusco] Immo Furio Fuso, quod cognomen est Furiorum in tabulis Capitolinis, ut Sigon. no

tat.

• Eruditissima omnium gens invexit] Fuit quidem ejusmodi Græca gens cum Latinis comparata. Ceterum pleraque quæ a Græcis didicere Romani, constat Græcos ab Egyptiis prius et Chaldæis, nisi potius ab Hebræis, accepisse.

aperta religione, propalam et quæstum et disciplinam profitendo, animos horrore 19 imbueret, sed occultorum et nocturnorum antistes sacrorum. Initia erant," quæ primo paucis tradita sunt; deinde vulgari cœpta sunt 20 per viros mulieresque. Additæ voluptates religioni vini et epularum, quo plurium animi illicerentur. Cum vinum animos,' et nox' et mixti fœminis mares, ætatis teneræ majoribus, discrimen omne pudoris extinxissent; corruptelæ primum omnis generis fieri cœptæ, cum ad id quisque, quo natura pronioris libidinis esset, paratam voluptatem haberet. Nec unum genus noxæ, stupra promiscua ingenuorum fœminarumque, erant; sed falsi testes, falsa signa testimoniaque et indicia ex eadem officina exibant. Venena indidem intestineque cædes; ita ut ne corpora quidem interdum ad sepulturam extarent. Multa dolo, pleraque per vim audebantur. Occulebat vim, quod, præ ululatibus tympanorumque et cymbalorum strepitu, nulla vox quiritantium inter stupra et cædes exaudiri poterat.

• Homicidia domestica, et occulte intra domos patrata.

2

ex more eleganter loquentium.' J. F. Gron.-19 Errore Crev. Vid. Not. Delph. inf. Mox et nocturnorum del. Gron. Doujat. Crev.-20' Alterum sunt forte del. quod solus cod. Mog. addit.' Rupert. Sunt del. Gron. Doujat. Crev.-1 Fuerunt, qui in voce animos vitium subodorarentur. Hinc J. F. Gron. pro animos tentabat clamores, et J. Clericus amor. Neutra emendatio placet.' Doering. Vid. Not. J. Clerici iuf.—2 Testamentaque Kreyssig. quod Rupert, et all. monuere.

NOTE

↑ Animos horrore imbueret] Alias, errore; sed probat ex veteri libro Sigon. horrore, id est, metu religio. nis, ut lib. 1. dicitur, qui perfundere religione animum posset.'

"Initia erant] Mysteria intellige, quibus initiabantur; seu potius superstitiones et scelera ad quæ imbuebantur.

* Vinum animos, et nox] Legendum videtur, vinum, amor et nox. Sic apud Plautum Aulul. act. 4. scen. 10. 15.

adolescens qui compresserat virgi-
nem 'vini vitio,' inquit, atque amo-
ris feci;' et versu 20. nimis vile est
vinum, atque amor, si ebrio atque
amanti impune facere quod lubeat li-
cet.' Quin et noctu factum dicitur
vers. 65. Cereris vigiliis.'
Amor. lib. 1. Eleg. 6. 59.
amor, vinumque nihil moderabile sua-
dent, Illa pudore vacat, liber, amor-
que metu.' J. Clericus.

Ovidius
Nox, et

9. Hujus mali labes 3 ex Etruria Romam, velut contagione morbi, penetravit. Primo urbis magnitudo, capacior patientiorque talium malorum, ea celavit: tandem indicium hoc maxime modo ad Postumium consulem pervenit. P. Æbutius, cujus pater publico equo stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde tutoribus, sub tutela Duroniæ matris et vitrici T. Sempronii Rutili educatus fuerat. Et mater dedita viro erat; et vitricus, quia tutelam ita gesserat, ut rationem reddere non posset, aut tolli pupillum, aut obnoxium sibi vinculo aliquo fieri cupiebat. Via una corruptela Bacchanalia 5 erant." Mater adolescentulum appellat,' Se pro ægro eo vovisse, ubi primum convaluisset, Bacchis eum se initiaturam :" damnatam voti Deum benignitate exsolvere id velle. Decem dierum castimonia opus esse: decimo die coenatum, deinde pure lautum in sacrarium deducturam.' Scortum nobile libertina Hispala Fecenia, non digna quæstu,7 cui ancillula assuerat, etiam postquam manumissa erat, eodem se genere tuebatur. Huic

[ocr errors]

3 Hujus mali labes c. Mog. In reliquis Mss. et edd. antt. tabes, quod placere potest. Sed ita Livius videtur potius dicturus fuisse hoc malum velut tabes contagione.' Rupert.-4 Ebutius edd. ante Sigon.-5' Bacchanalium cod. Gaertn. ed. Ald. et Frob. forte rectius.' Rupert.-6 Pro ægroto vovisse a Cur. et Gryph. primis adoptatum.-7 Vid. Not. Delph. inf. Mox assueverat Gron. Doujat. Crev.

NOTE

▾ Hujus mali labes] Legit Tan. Faher tabes, propter rò contagione. Et optime potuit eo tabis vocabulo uti Livius non tamen idcirco damnandum est nomen labes, quod rei non male convenit.

1 Bacchanalia erant] Bacchanalium scilicet nomine committebantur horrenda illa scelera; unde facile poterat hac via pupillus corrumpi.

a Bacchis eum se initiaturam] Sacrum illud quod tunc adeo abominandum, fœminarum antea proprium fuerat: unde Bacchis initiari est committere se sacris Baccharum seu Bacchantium.

b Non digna quæstu] Hoc est, digna quæ honestiore ratione viveret, cum Æbutium non quæstus causa a maret. Nihil ergo mutandum. J. Clericus.

e Non digna quæstu, cui ancillula assuerat] Mavult Aurelius ad Tacitum 111. Annalium, laudante Gronovio, non indigna; quasi sit non inepta, sed formæ et morum ad quæstum ejusmodi accommodatorum. Mihi haud displicet non digna, quasi quæ honestis et liberalioribus, quam pro ancilla moribus meruisset meliorem fortunam, ingenuosque natales. Et sequentia hoc suadent.

« IndietroContinua »