Immagini della pagina
PDF
ePub

consuetudo juxta vicinitatem cum Æbutio fuit, minime adolescentis aut rei aut famæ damnosa: ultro enim amatus appetitusque erat et, maligne omnia præbentibus suis, meretriculæ munificentia sustinebatur. Quin eo processerat consuetudine capta, ut post patroni mortem, quia in nullius manu erat, tutore a tribunis et prætore petito, cum testamentum faceret, unum Æbutium institueret hæredem.

10. Hæc amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per jocum adolescens vetat eam mirari, si per aliquot noctes secubuisset. “Religionis se causa, ut voto pro valetudine sua facto liberetur, Bacchis initiari velle.' Id ubi mulier audivit, perturbata, ‘Dii meliora l'inquit: 'mori et sibi et illi satius esse, quam id faceret : 8 et in caput eorum detestari minas periculaque, qui id suasissent. Admiratus cum verba, tum perturbationem tantam adolescens, ‘Parcere execrationibus' jubet: 'matrem id sibi, assentiente vitrico, imperasse. Vitricus ergo,' inquit, 'tuus (matrem enim insimulare forsitan fas non sit) pudicitiam, famam, spem vitamque tuam perditum ire hoc facto properat.' Eo magis mirabundo, quærentique quid rei esset, pacem veniamque precata Deorum Dearumque, si, coacta caritate ejus, silenda enuntiasset, 'ancillam se,' ait: 'dominæ comitem id sacrarium intrasse, liberam nunquam eo accessisse. Scire corruptelarum omnis generis eam officinam esse; et jam biennio constare neminem initiatum ibi majorem annis viginti. Ut quisque introductus sit, velut victimam tradi

Dixit olim se cum adhuc ancilla esset.

NOTÆ Tutore a tribunis et prætore petito) institut. discimus. Latam fuisse hanc Notum est fæminas apud Romanos legem recte Sigon. conjicit ante Sp. in perpetua fuisse tutela : ingenuas Postumii Albini et Q. Marcii Philipquidem, agnatorum; libertas vero, pi consulatum, sive A. U. C. 567. patronorum : quibus deficientibus da. cum ejus hic Livius meminerit an. ri solebat tutor in urbe a prætore no 566. Id tamen juris a Claudio urbano, et majori parte tribunorum aliisque imperatoribus mutatum est. plebis ex lege Atilia, ut ex Justin.

sacerdotibus. Eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque symphoniæ et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox quiritantis, cum per vim 90 stuprum inferatur, exaudiri possit.' Orare deinde atque obsecrare, ut eam rem quocumque discuteret modo, nec se eo præcipitaret, ubi omnia infanda patienda primum, deinde facienda essent: neque ante dimisit eum, quam fidem dedit adolescens, ab his sacris se temperaturum.

11. Postquam domum venit, et mater mentionem intulit, quid eo die, quid deinceps ceteris, quæ ad sacra pertinerent, faciendum esset; negat, eorum se quicquam facturum, nec initiari sibi in animo esse. Aderat sermoni vitricos. Confestim mulier exclamat, “Hispalæ concubitu carere eum decem noctes non posse, illius excetræ & delenimentis et venenis imbutum, nec parentis, nec vitrici, to nec Deorum verecundiam habere. Jurgantes hinc mater, hinc vitricus, cum quatuor eum servis domo exegerunt. Adolescens inde ad Æbutiam se anitam contulit, causamque ei, cur esset a matre ejectus, narravit : deinde ex auctoritate ejus postero die ad consulem Postumium, arbitris remotis, rem detulit. Consul post diem tertium ad se jussum redire dimisit: ipse Sulpiciam, gravem foeminam, socrum suam, percunctatus est, ecquam anum Æbutiam ex Aventino nosset ?' cum eam nosse, probam et antiqui moris foeminam,' respondisset; 'opus esse sibi ea conventa' dixit, • Mitteret nuntium ad eam, ut veniret. Æbutia accita ad Sulpiciam venit; et consul paulo post, velut forte intervenis

8 Quidam codd. apnd Drak. exhibent facere.-9 Vid. Not. Delph. inf. 10 Nec vitrici nec parentis Gron. Doujat. Crev.

NOTÆ e Cum per vim] Sigon. ex veteri hydram Lernæam, vocat Duronia libro cui per vim : non male.

per contemtum atque odium hanc ' Eam rem quocumque discuteret mo Hispalam filii concubinam et aina. do] Gallice, qu'il rompît ce dessein: siam. Sic D. Hieronymus Iberam exqu'il se dégageât de cette mauvaise cetram appellavit virulentum obtrec. affaire, en quelque manière que ce fût. tatorem.

& Tuius excetræ] Excetram, quasi

set, sermonem de Æbutio fratris ejus filio infert. Lacrymæ mulieri obortæ, et miserari casum adolescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se tunc esset, ejectus a matre, quod probus adolescens (Dii propitii essent) obsconis, ut fama esset, sacris initiari nollet.

12. Satis de Æbutio exploratum ratus consul, non vanum auctorem esse, dimissa Æbutia, socrum rogat, ut Hispalam, indidem ex Aventino libertinam, non ignotam viciniæ, arcesseret ad sese : eam quoque esse quæ percunctari vellet. Ad cujus nuntium perturbata Hispala, quod ad tam nobilem et gravem foeminam ignara causæ arcesseretur; postquam lictores in vestibulo turbamque consularem et consalem ipsum conspexit, prope exanimata est. In interiorem partem ædium abductam, socru adhibita, consul, “Si vera dicere inducere in animum posset,' negat, perturbari debere. Fidem vel a Sulpicia, tali foemina, vel ab se acciperet. Expromeret sibi, quæ in luco Similæ 11 b Bacchanalibus in sacro nocturno solerent fieri.' Hoc ubi audivit, tantus pavor tremorque omnium membrorum mulierem cepit, ut diu hiscere non posset : tandem confirmata, 'puellam admodum se ancillam initiatam cum domina,' ait: 'aliquot annis, ex quo manumissa sit, nihil, quid ibi fiat, scire.' Jam id ipsum consul laudare, 'cum initiatam " se

Habere se etium aliquid, quod ab ea discere, explorare, atque inquirere vellet.

11 ' Sic Gelenius ex Mss. nec aliter nos deprehendimus: nam ante illum in ludo simili. Opinatur autem, Semelen detorta ponnibil voce Similam tum vulgo indocto dictam. Stimulam vocat Schol. Juvenal. 11. 3. Et mentio est Stimulæ Deæ, quæ ad agendum ultra modum stimulet,' ap. Augustin. de Civ. Dei. Tamen optime sacra Bacchi peraguntur in Semeles matris laco : et si quidem hic fuit, ita potius scripsisse Livium crediderim. J. F. Gron. Semelæ malit Drak.-12 Quod init. cod. Mog.

NOTA h In luco Similæ] Auguratur Ge- Dei capp. 11. et 16. len. pro Semele Bacchi matre Simi. Similæ] Recte conjicit J. F. Gron. lam vulgo tunc dictam fuisse. Scho ant Stimulæ legendum, de qua Aug. liastes Juvenalis ad Satir. II. de Civ. Dei lib. IV. c. 11. et 16. et his Bacchanalibus agens, 'Stimulæ quæ sic dicta quod stimularet ad Deæ lucum' vocat: cujus mentio agendum; aut Semeles matris Bacchi. apud D. August. lib. iv. de Civit. Prius malim, quia infra queritur cos.

non inficiaretur. Sed et cetera eadem fide expromeret.' Neganti, 'ultra quicquam scire, non eandem,' dicere, 'si coarguatur ab alio, ac per se fatenti, veniam aut gratiam fore. Eum sibi omnia exposuisse, qui ab illa audisset.'

13. Mulier, baud dubie, id quod erat, Æbutium indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciæ procidit, et eam primo orare coepit, “Ne mulieris libertinæ cum amatore sermonem in rem non seriam modo, sed capitalem etiam, verti vellet : se terrendi ejus causa, non quo "3 sciret quicquam, ' ea locutam esse.' Hic Postumius accensus ira, "Tum quoque,' ait, eam cum Æbutio se amatore cavillari credere, non in domo gravissimæ foeminæ et cum consule loqui.' Et Sulpicia attollere paventem ; simul illam adhortari, simul iram generi lenire. Tandem confirmata, multum incusata perfidia Æbutii, qui optimi in eo ipso meriti talem gratiam retulisset, ‘Magnum sibi metum Deorum, quorum occulta initia enuntiaret, majorem multo,' dixit, 'hominum esse, qui se indicem manibus suis discerpturi essent. Itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra Italiam aliquo amandarent,'* ubi reliquum vitæ degere tuto posset. Bono animo esse' jubere `eam consul, et sibi curæ fore,' dicere, ut Romæ tuto habitaret.' Tum Hispala originem sacrorum expromit. Primo sacrarium id foeminarum fuisse, nec quenquam virum eo admitti solitum. Tres in anno statos dies habuisse, qui

[ocr errors]

A Hispalæ consul dixit se non parem veniam ipsi daturum, neque par ei meritum apud se futurum, si ab alio convinceretur, ac si ultro cerum fateretur.

13 Quod Mog.–14 Hæc est lectio codicis Moguntini; ceteri codd. omnes

NOTÆ Deos, qui bisce initiis colebantur Moguntinus habet quod ; eoque sensu 'captas mente velut furialibus sti- accipi cum probat ex Plaut. et Cic. mulis, ad omne scelus et ad omnem Gron. libidinem egisse :' c. 15. J. Clericus. "Non quo sciret quicquam] Partica.

k Cumi initiatam se non inficiaretur] a quo elegantius hic usurpari videtur, Particula cum, qnæ in scriptis et in quam particula quod, quæ vulgo ex melioribus impressis habetur pro par- Mog. legitur. ticula quod, hoc loco sumitur: et codex

bus interdiu Bacchis initiarentur. Sacerdotes in vicem matronas creari solitas. Pacnllam Anniam Campanam" sacerdotem omnia, tanquam Deum monitu, immutasse: nam et viros eam primam suos filios initiasse, Minjum et Herennium Cerrinios, et nocturnum sacrum ex diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse. Ex quo in promiscuo sacra sint et permixti viri fæminis, et noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii prætermissum. Plura virorum inter sese, quam foeminarum, esse stupra. Si qui minus patientes dedecoris sint, et pigriores ad facinus, pro victimis immolari: nihil nefas ducere, hanc summam inter eos religionem 16 esse. Viros, velut mente capta, cum jactatione fanatica corporis vaticinari; matronas Baccharum habitu, crinibus sparsis,'7 cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia vivum sulphur cum calce insit," integra flamma efferre. Raptos a Diis homines dici, quos machinæ illigatos ex conspectu io abditos specus abripiant. Eos esse, qui aut conjurare, aut sociari facinoribus, aut stuprum pati noluerint. Multitudinem ingentem, alterum jam prope populum esse ;' in his nobiles quosdam viros foeminasque. Biennio proximo institutum esse, ne quis major viginti annis initiaretur. Captari ætates et erroris et stupri patientes.'

i Tantam eorum esse multitudinem, ut reliquum populum propemodum æquet.

exhibent ablegarent.—15 • Pacullam Miniam Sopanam (f. Soranam) quidam Mss. et edd. vett. Pacuviam Ninniam ex xxIII. 8. conj. Gron. Mox Minium, (forte Annium, aut Ninnium,) et deinde Cerinios ex Lov. 5. edd. antt. et annulo vetusto, in quo Erenn. Cerin. legi Fabrett. Inscriptt. p. 427. sed Cerianum Em. Martinus Epp. 7. 1. testatur.' Drak. Miniam pro Anniam Gron. Doujat. Crev.-16 Vet. lib. apud Sigon. religionis.-17 Passis Gron. Doujat. Crev.

NOTE * Baccharum habitu) Bacchantes, sit] Vivum sulphur ex Plin. lib. et Mæpades et Thyades, dicebantur XXXV. C. 15. dicitur quod solidum, mulieres, quæ thyrsis armatæ Bacchi hoc est, glebosum nascitur, effodiorgia celebrabant,

turque, nec perficitur igni, ideoque • Quia vivum sulphur cum calce in Græcis trupov appellatur.

« IndietroContinua »