Immagini della pagina
PDF
ePub

dissolvendæ religionis esse, quam ubi non patrio, sed externo ritu sacrificaretur. Hæc vobis prædicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret animos vestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientesque nefarios cœtus cerneretis. Omnia, Diis propitiis volentibusque, ea to faciemus; qui, quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec patefieri, ut impunita essent, sed ut vindicarentur et opprimerentur, voluerunt. Senatus quæstionem extra ordinem de ea re mihi collegæque meo mandavit: nos, quæ ipsis nobis agenda sunt, impigre exequemur. Vigiliarum nocturnarum curam per Urbem minoribus magistratibus mandavimus. Vos quoque, æquum est, quæ vestra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod imperabitur, impigre præstare, et dare operam, ne quid fraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur.'

17. Recitari deinde senatus consulta jusserunt, indicique præmium proposuerunt, si quis quem ad se deduxisset, nomenve absentis detulisset. 'Qui" nominatus profugisset, diem certam se finituros, ad quam nisi citatus respondisset, absens damnaretur. Si quis eorum, qui tum extra terram Italiam essent, nominaretur, ei laxiorem diem daturos, si venire ad causam dicendam vellet.' Edixerunt deinde, 'ne quis quid fugæ causa vendidisse, neve emisse vellet: ne quis reciperet, celaret, ope ulla juvaret fugientes.' Concione dimissa, terror magnus urbe tota fuit; nec moenibus se tantum urbis aut finibus Romanis continuit, sed passim per totam Italiam, literis hospitum de senatus consulto et concione et edicto consulum acceptis, trepidari cœptum est. Multi ea nocte, quæ diem insecuta est, quo in concione res palam facta est, custodiis circa portas positis, fugientes a triumviris comprehensi et reducti sunt: multorum nomina delata. Quidam ex iis viri fœminæque mortem sibi consciverunt. Conjurasse supra septem mil

sum securus Gron. Doujat. Crev.-10 Non redundat ea, quod putabat Bauer.' Rupert.

lia virorum ac mulierum dicebantur. Capita autem conjurationis constabat esse, M. et C. Atinios 12b de plebe Romana, et Faliscum L. Opiternium,13 et Minium Cerrinium Campanum: ab his omnia facinora et flagitia orta: eos maximos sacerdotes conditoresque ejus sacri esse. Data opera est, ut primo quoque tempore comprehenderentur. Adducti ad consules fassique de se nullam moram judicio fecerunt.

18. Ceterum tanta fuga ex Urbe facta erat, ut, quia multis actiones et res peribant, cogerentur prætores T. Mænius et M. Licinius per senatum res in diem trigesimum differre," 14 donec quæstiones a consulibus perficerentur. Eadem solitudo, quia Romæ non respondebant, nec inveniebantur, quorum nomina delata erant, coëgit consules circa fora proficisci, ibique quærere et judicia exercere. Qui tantum initiati erant, et ex carmine sacro, præeunte verba sacerdote, precationes fecerant, in quibus nefanda conjuratio in omne facinus ac libidinem continebatur, nec earum rerum ullam,' in quas jure jurando obligati erant, " Per mensem abstinere ajure dicundo.

11 Detulisset, qui Gron. Doujat.-12 Sic ex emend. Sigon. M. et L. Catinios c. Mog. unde M. et L. et C. Atinios conj. Drak.' Rupert.-13 Et Faliscum, L. Opiternium Gron. Doujat. Tolle distinctionem, quæ doctum virum in magnum errorem conjecit. Legendum puto, inquit, Sex. Faliscum, ne ei suum prænomen nebuloni desit, ad lib. iv. Theb. Statii vers. 397.' J. F. Gron.

14 Conj. Gron. proferre.-15 In quibusd. codd. apud Drak. adjicitur vox

NOTE

b M. et C. Atinios [L. Catinios] Sigon. mavult M. et C. Atinios, quod et Gron. probat.

Atinios] Sic pro Catinios ex sententia Sigonii et Gronovii, edendum censui. J. Clericus.

c De plebe Romana] Dicuntur esse de plebe, quicumque ordinis senatorii

non sunt.

Et Faliscum L. Opiternium] Ut Atinii Roma, ita hic Opiternius Faleriis, et Cerrinius Capua oriundus.

Faliscum itaque patriæ nomen est, non familiæ.

e Actiones et res peribant] Cum tantus esset fugientium numerus, multi, quibus in eos competebant actiones, eos intra diem, seu intra præstituta tempora, convenire non poterant propter ipsorum absentiam; ideoque excidebant jure suo, et res suas ab absentibus usucaptas amittebant.

h

in se aut alios admiserant, eos in vinculis relinquebant: qui stupris aut cædibus violati erant, qui falsis testimoniis, signis adulterinis, subjectione testamentorum, fraudibus aliis contaminati, eos capitali poena afficiebant. Plures necati, quam in vincula conjecti sunt. Magna vis in utraque causa virorum mulierumque fuit. Mulieres damnatas cognatis, aut in quorum manu essent, tradebant, ut ipsi in privato animadverterent in eas. Si nemo erat idoneus supplicii exactor, in publico animadvertebatur. Datum deinde consulibus negotium est, ut omnia Bacchanalia Romæ primum, deinde per totam Italiam, diruerent; extra quam si qua ibi vetusta ara aut signum consecratum esset. In reliquum deinde senatus consulto1 cautum est, 'Ne qua Bacchanalia Romæ, neve in Italia essent. Si quis tale sacrum solenne et necessarium duceret, nec sine religione et piaculo se id omittere posse, apud prætorem urbanum profiteretur, prætor senatum consuleret. Si ei permissum esset, cum in senatu centum non minus essent, ita id sacrum faceret, dum ne plus quinque sacrificio interessent, neu qua pecunia communis, neu quis magister sacrorum, aut sacerdos esset.'

16

19. Aliud deinde huic conjunctum, referente Q. Marcio consule, senatus consultum factum est, Ut de iis, quos

[blocks in formation]

pro indicibus consules habuissent,' integra res ad senatum referretur, cum Sp. Postumius, quæstionibus perfectis, Romam redisset.' Minium Cerrinium Campanum Ardeam in vincula mittendum censuerunt, magistratibusque Ardeatium prædicendum, ut 17 intentiore eum custodia asservarent; non solum ne effugeret, sed ne mortis consciscendæ locum haberet. Sp. Postumius aliquanto post Romam venit Eo referente, de P. Æbutii et Hispala Fecenia præmio, quod eorum opera indicata Bacchanalia essent, senatus consultum factum est, 'Ut singulis his centena millia æris 18 m quæstores urbani ex ærario darent. Utique consul cum tribunis plebis ageret," ut ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Æbutio emerita stipendia essent, ne invitus militaret, neve censor ei equum publicum assignaret. Utique Fecenia Hispalæ datio, deminutio, gentis enuptio, tutoris optio item esset, quasi ei vir

P Ut a militia immunis haberetur, tum pedestri, tum etiam equestri.

17 In add. Gron. Doujat. Crev.-18 Vid. Not. Delph. inf. 'Centena millia æris gravis; quam vocem excidisse putabat Periz. de Ære Gravi § 24.’

NOTE

1 Quos pro indicibus consules habuissent] Hoc senatusconsulto dilata sunt præmia indicii, quæ paulo post ipsis indicibus attributa, P. Æbutio nimirum et Hispalæ Feceniæ.

m Singulis his centena millia aris] Sic legas ex Moguntino; an, ut Gronovio placet, uti singula his centena millia æris quæstores urbani darent, perinde est. Centena porro millia æris, si asses intelligas, (qui ad se. munciam jam tunc imminuti,) vix duo millia librarum Gallicarum et nongentas ac septemdecim æquaverint: quod haud satis dignum videri poterit rei tantæ præmium. Credibile igitur est libras æris intelligi: sic fiet summa libris Francicis ferme 67500. æstimanda.

n

ageret, &c.] Significatur plebiscitum hac de re factum ex auctoritate senatus.

• Datio, deminutio] Vide hæc erudite explicantem Hadr. Turnebum, Advers. lib. xxx. c. 25. Res enim paucis hic expediri non posset. J. Clericus.

P Fecenia Hispalæ datio, diminutio, gentis enuptio, tutoris optio item esset] Per hæc eximebatur Hispala, mulier libertina, jure patronatus; ita ut ei in posterum concederetur potestas alienandi res suas, et patrimonium diminuendi auctore tutore quem sibi ipsa elegisset; quod libertis absque patronorum consensu non licebat: denique idem jus ei tribuebatur quod ingenuæ mulieres per ea tempora

Utique consul cum tribunis plebis Romæ habebant; quibus si in manu

testamento dedisset. Utique ei ingenuo nubere liceret; neu quid ei, qui eam duxisset, ob id fraudi ignominiæve esset. Utique consules prætoresque, qui nunc essent, quive postea futuri essent, curarent, ne quid ei mulieri injuriæ fieret, utique tuto 19 esset. Id senatum velle, et æquum censere, ut ita fieret.' Ea omnia lata ad plebem, factaque sunt ex senatus consulto; et de ceterorum indicum impunitate præmiisque consulibus permissum est.

20. Et jam Q. Marcius, quæstionibus suæ regionis perfectis, in Ligures provinciam proficisci parabat; tribus millibus peditum Romanorum, centum quinquaginta equitibus, et quinque millibus Latini nominis peditum, ducentis equitibus in supplementum acceptis. Eadem provincia, idem numerus peditum equitumque et college decretus erat. Exercitus acceperunt, quos priore anno C. Flaminius et M. Æmilius consules habuerunt. Duas præterea legiones novas ex senatus consulto scribere jussi sunt; et viginti millia peditum sociis et nomini Latino imperarunt et

Rupert.-19 Malit Doer. in tuto.

NOTE

parentum aut virorum non essent, necessaria erat tutoris auctoritas, 'ut lege aut judicio agerent, ut se obligarent, ut civile negotium gere. rent,' auctore Ulpiano titulo 11. Regular. Quod attinet ad gentis enuptionem, sciendum est libertos per manumissionem ascisci solitos in gentem patroni, a quo nomen accipiebant: ita ut ejusdem gentis novam familiam humiliorem inchoarent. Hinc moribus introductum fuerat, ut ex auctoritate patroni libertus uxorem duceret, liberta viro nuberet, ut nimirum, non facile ejusdem gentis connubium esset, nisi inter manumissos et manumissas ab eodem patrono, ejusve gentili seu agnato. Id probari potest ex responso Salonii Catoni, cujus cliens et scriba erat,

dato de filiæ Saloniæ nuptiis apud Plut. Itemque ex eo quod Tacit. lib. vi. Annal, refert de Pompeia Macrina ex Theophane orta Cn. Pompeii familiari, cujus filius Pompeius Theophanes Tiberio inter amicos. Recte itaque Turnebus, et post eum Gron. gentis enuptionem interpretatur facultatem nubendi extra gentem patroni, aliis scilicet quam libertis illius gentis, cujus erat liberta. Cui additur etiam facultas ingenuo nubendi: adhuc enim discreta inter ingenuos ac libertinos connubia erant; ut infamia non vacaret ingenuus, qui libertinæ conditionis uxorem duxisset: quod tamen in gratiam Hispalæ Feceniæ nunc remittitur.

« IndietroContinua »