Immagini della pagina
PDF
ePub

equites mille trecentos, et tria millia peditum Romanorum,a ducentos equites. Totum hunc exercitum, præter legiones, in supplementum Hispaniensis exercitus duci placebat. Itaque consules, dum ipsi quæstionibus impediebantur, T. Mænium delectui habendo præfecerunt. Perfectis quæstionibus, prior 20 Q. Marcius in Ligures Apuanos est profectus. Dum penitus in abditos" saltus, quæ latebræ receptaculaque semper illis fuerant, persequitur ; in præoccupatis angustiis, loco iniquo est circumventus. Quatuor millia militum amissa; et legionis secundæ signa tria, undecim vexilla' socium' Latini nominis in potestatem hostium venerunt, et arma multa, quæ, quia impedimento fugientibus per sylvestres semitas erant, passim jactabantur. Prius sequendi Ligures finem, quam fugæ Romani, fecerunt. Consul, ubi primum ex hostium agro evasit, ne, quantum deminutæ copiæ forent, appareret, in locis pacatis exercitum dimisit.3 Non tamen obliterare famam rei male gestæ potuit. Nam saltus, unde eum Ligures fugaverant, Marcius est appellatus.

2

21. Sub hunc nuntium ex Ligustinis vulgatum literæ, ex Hispania mixtam gaudio tristitiam afferentes, recitatæ sunt. C. Atinius, qui biennio ante prætor in eam provinciam profectus erat, cum Lusitanis in agro Astensi+ signis collatis

20 Vocem prior omittunt Lov. 5. et edd. ante Gelen.' Rupert.-21 Abdito Gron. Doujat.-1 Ac inserunt edd. ante Sigon.-2 Nec ante prius olim legebatur.-3 Malit Duker. quod est in Lov. 1. apud Drak. divisit.

NOTE

¶ Tria millia peditum Romanorum] Cave hæc referas ad proximum verbum, imperarunt: pendent enim ex iis quæ antea dicta fuerant, 'scribere jussi sunt.'

Signa tria, undecim vexilla] Signa non aquilæ fuerunt: una enim tantum in singulis legionibus aquila erat, argento vel auro efficta, summæ perticæ insistens : sed alio gene. re manipuli utebantur, clypeo puta, corolla, vel ornamento alio pertica

imposito. Hæc diversa a vexillis quæ hic sociis tribuuntur, et equitum signa sunt; sive pannuli quadratæ formæ ad hastam volitantes.

• Prius sequendi Ligures] Vulgo nec prius, nullo satis idoneo sensu; vult enim auctor Ligures prius fatigatos fuisse in sequendo Romanos, quam hos in fugiendo: hoc est, Ligures non institisse perculsis Romanis, ut mox dicitur.

pugnavit. Ad sex millia hostium sunt cæsa: ceteri fusi, fugati, castrisque exuti. Ad oppidum deinde Astamt oppugnandum legiones ducit. Id quoque haud multo majore certamine cepit, quam castra; sed, dum incautius subit muros, ictus ex vulnere post dies paucos moritur. Literis de morte proprætoris recitatis, senatus censuit mittendum, qui ad Lunæ portum C. Calpurnium prætorem consequeretur, nuntiaretque, senatum æquum censere, ne sine imperio provincia esset, maturare eum proficisci. Quarto die, qui missus erat, Lunam venit." Paucis ante diebus Calpurnius profectus erat. Et in citeriore Hispania L. Manlius Acidinus, qui eodem tempore, quo C. Atinius, in provinciam ierat, cum Celtiberis acie conflixit. Incerta victoria discessum est, nisi quod Celtiberi castra inde nocte proxima moverunt; Romanis et suos sepeliendi, et spolia legendi ex hostibus potestas facta est. Paucos post dies, majore coacto exercitu,' Celtiberi ad Calagurrim oppidum * ultro lacessiverunt prælio Romanos. Nihil traditur, quæ causa numero aucto infirmiores eos fecerit. Superati prælio sunt. Ad duodecim millia hominum cæsa, plus duo capta; et castris Romanus potitus: et, nisi successor adventu suo inhibuisset impetum victoris, subacti Celtiberi forent. Novi prætores ambo exercitus in hyberna deduxerunt.

22. Per eos dies, quibus hæc ex Hispania nuntiata sunt,

4 In agro Oscensi cod. Mog.-5 Coacto majore exercitu Gron. Doujat. Crev. Mox Calagurim Doujat. Kreyssig. prob. Cellar. Geog. Ant.

NOTE

1 Ad oppidum deinde Astam] Fuit Asta cognomine Regia, urbs Turdetanorum in Bætica, ulterioris Hispaniæ parte, inter Eburam et Asindum ad Lethen fluvium, non procul sinu Gaditano. Creditur vulgo ibi fuisse, ubi nunc Xeres de la Frontera in Andalusia et regno Hispalensi. Morali est Massa de Asta.

"Lunam venit] Tuscia urbem in

confinio Liguriæ ad Macræ fluminis ostium, cui successit Sarzana : manet tamen inde vicinæ regiunculæ nomen Lunigrana.

* Ad Calagurrim oppidum] Vasconum id oppidum erat, in Hispania citeriori ad dextram Iberi: hodie Calahorra, in confinio Navarræ, cui a Castellanis ademta est.

[ocr errors]

ludi Taurii" per biduum facti religionis causa. Per dies? decem apparatos deinde ludos M. Fulvius, quos voverat Ætolico bello, fecit. Multi artifices ex Græcia venerunt s honoris ejus causa. Athletarum quoque certamen tum primo Romanis spectaculo fuit, et venatio data leonum et pantherarum; et prope hujus sæculi copia ac varietate ludicrum celebratum est. Novemdiale deinde sacrum tenuit, quod in Piceno per triduum lapidibus pluerat, ignesque cœlestes multifariam orti adussisse complurium levi afflatu vestimenta maxime dicebantur. Addita et unum diem supplicatio est ex decreto pontificum, quod ædes Opis in Capitolio de cœlo tacta erat. Hostiis majoribus consules procurarunt, Urbemque lustraverunt. Sub idem tempus et ex Umbria nuntiatum est, semimarem duodecim ferme annos natum inventum. Id prodigium abominantes, arceri Romano agro necarique quam primum jusserunt. Eodem anno Galli Transalpini, transgressi in Venetiam 10b sine populatione aut bello, haud procul inde,

6 All. ludi Taurilia; inter quos Gron. Doujat. Crev. Quæ lectio doctior et vix e librariorum ingenio profecta.' Rupert.-7 Per dies; hæ duæ voces, quæ Sigonii debentur ingenio, jam ab aliis in textum receptæ sunt; nec facile abesse possunt, præcipue cum paulo post in hoc cap. Scipio quoque per decem dies ludos fecisse dicatur. Livium enim ludos, in decem dies apparatos, simpliciter decem ludos dixisse, vix credas. Itaque, nisi Sigonii conjecturam admiseris, vox decem cum Frob. ejicienda videtur.' Doering. Per dies apud Drak. et Kreyssig. uncinis inclusa sunt.-8 Venerant Gron. Doujat. Crev.-9 H. 1. excidisse vocem aruspices, ex Jul. Obseq. c. 56. suspicabatur Drak.' Rupert.-10 Ambigit de hac voce Glar.

NOTE

y Ludi Taurii [Taurilia] A tauris deductum hoc nomen apparet, ut Taurobolium, ut Suovetaurilia Tau

ria.

Et quidem Neptuni festum quoddam apud Græcos dicebatur. At Romæ Taurii ludi sive Taurilia in honorem Inferorum instituti dicuntur tempore Tarquinii Superbi, quod magna incidisset pestilentia in mulieres gravidas, quæ credebatur orta ex 'carne divendita populo taurorum immolatorum:' fiebant autem hi ludi in circo Flaminio, ne intra

muros evocarentur Dii inferi, ut ex Festo discimus. Hinc Taurium est apud eundem pro pecunia quæ in hosce ludos consumebatur.

Athletarum quoque certamen] Videntur hi ludi Circenses fuisse, ac præterea, exemplo Græcorum, agones, exhibitis certaminum et exercitationum variis generibus.

a Galli Transalpini] Num Carnntes? id suadet Carnorum per hæc loca nomen, ubi et hoc Gallorum oppidum ad Sontium fluvium.

ubi nunc Aquileia est, locum oppido condendo ceperunt. Legatis Romanis, de ea re trans Alpes missis, responsum est, Neque profectos ex auctoritate gentis eos, nec, quid in Italia facerent, se scire.' L. Scipio ludos eo tempore, quos bello Antiochi vovisse sese dicebat, ex collata ad id pecunia ab regibus civitatibusque per dies decem fecit. Legatum eum post damnationem et bona vendita missum in Asiam, ad dirimenda inter Antiochum et Eumenem reges certamina, Valerius Antias est auctor: tum collatas ei pecunias, congregatosque per Asiam artifices; et, quorum ludorum post bellum, in quo votos diceret, mentionem non fecisset, de iis post legationem demum in senatu actum.

23. Cum jam in exitu annus esset, Q. Marcius absens magistratu abiturus erat. Sp. Postumius, quæstionibus cum summa fide curaque perfectis, comitia habuit. Creati sunt consules Ap. Claudius Pulcher, M. Sempronius Tuditanus.* Postero die prætores facti P. Cornelius Cethegus, A. Postumius Albinus, C. Afranius Stellio, C. Atilius Serranus, L. Postumius Tempsanus," M. Claudius Marcellinus. Extremo anni, quia Sp. Postumius consul renuntiaverat, peragrantem se propter quæstiones utrumque littus

11 Forte leg. L. Postumius Tympanus. Sed Postumius cognomen Tempsanus ob causam aliquam a Tempsa Bruttiorum opp. (v. xxxiv. 45.) habere potuit.' Duk. Mox M. Claudius Marcellinus forte c. Mog. et tres alii; recte, si idem est, qui biennio post consul fuit, (v. cap. 35.) quod tamen incertum.' Rupert. Marcellus Crev. quod defendit Jac. Gron. quia Marcel

NOTÆ

b In Venetiam] Decima hæc fuit Italiæ regio sub Augusto; vulgo nunc Marca Trevigiana.

e Ubi nunc Aquileia] Diu inter primas Italiæ civitates fuit Aquileia in Carnorum regione; cui regioni a foro Julii postea nomen inditum: urbs ad Narisonis fere ostia sita, floruit ad quintum Christi sæculum, adeo ut patriarchali honore insignis fuerit; sed ab Attila primum, deinde a Longobardis eversa, in vicum tan

dem redacta; et civibus vacua est, ob cœli præsertim inclementiam ; unde factum est, ut patriarchalis sedes ad vicinam urbem Utinam fuerit transferenda. Locus Austriacæ domui paret sub antiquo nomine.

A. U. C. 568.

a M. Claudius Marcellinus] An potius Marcellus? Marcellinus sane adoptatum ex Marcellis in aliam gentem familiamve significaret : Claudius vero nomen est ejusdem gentis.

f

13

Italiæ desertas colonias, Sipontum supero, Buxentum infero mari, invenisse; triumviri ad colonos eo scribendos ex senatus consulto ab T. Mænio prætore urbano creati sunt, L. Scribonius Libo, M. Tuccius, Cn. Bæbius Tamphilus. Cum Perseo rege et Macedonibus bellum, quod imminebat, non unde plerique opinantur, nec ab ipso Perseo causas cepit. Inchoata initia a Philippo sunt; " et is ipse, si diutius vixisset, id bellum gessisset. Una eum "3 res, cum victo leges imponerentur, maxime angebat; quod, qui Macedonum ab se defecerant in bello, in eos jus sæviendi ademtum ei ab senatu erat; cum, quia rem integram Quintius in conditionibus pacis distulerat, non desperasset impetrari posse. Antiocho rege deinde bello superato ad Thermopylas, divisis partibus, cum per eosdem dies consul Acilius Heracleam, Philippus Lamiam oppugnasset; capta Heraclea, quia jussus abscedere a moenibus Lamiæ erat, Romanisque oppidum deditum est, ægre eam rem tulerat. Permulsit iram ejus consul, quod, ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Ætoli contulerant, Philippo permisit, ut Athamaniæ et Amynandro bellum inferret, et urbes, quas Thessalis Ætoli ademerant, regno adjiceret. Haud magno certamine et Amynandrum Athamania expulerat, et urbes aliquot receperat.14 Demetriadem quoque, urbem validam et ad omnia opportunam, et Magnetum gentem suæ ditionis fecit. Inde et in Thracia quasdam urbes, novæ atque insuetæ libertatis vitio, seditionibus principum turbatas, partibus, quæ domestico certamine vincerentur, adjungendo sese," cepit.

24. His sedata in præsentia regis ira in Romanos est. Nunquam tamen remisit animum a colligendis in pace

linus non Claudiorum, sed Lentulorum est cognomen.-12 Vet. lib. apud Sigon. ab ipso Philippo sunt.—13 Td eum ante Sigon. deerat.-14 Frob. cesserat.— 15 Se Gron. Doujat. Crev.

NOTE

e Non desperasset] Philippus. Divisis partibus] Cum nempe in

ter Acilium consulem et Philippum divisa essent belli gerendi munia.

« IndietroContinua »