Immagini della pagina
PDF
ePub

viribus, quibus, quandoque 16 data fortuna esset, ad bellum uteretur. Vectigalia regni non fructibus tantum agrorum portoriisque maritimis auxit; sed metalla etiam et vetera intermissa recoluit, et nova multis locis instituit. Ut vero antiquam multitudinem hominum, quæ belli cladibus amissa erat, restitueret; non sobolem tantum stirpis parabat,' cogendis omnibus procreare atque educare liberos, sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni opes intentus fuerat. Rediere deinde causæ, quæ de integro iram moverent in Romanos. Thessalorum et Perrhæ borum querela de urbibus suis ab eo possessis, et legatorum Eumenis regis de Thraciis oppidis per vim occupatis traductaque in Macedoniam multitudine, ita auditæ erant, ut eas non negligi satis appareret. Maxime moverat senatum, quod jam Æni et Maroneæ affectari possessionem audierant; minus Thessalos curabant. Athamanes quoque venerunt legati," non partis amissæ, non finium jacturam querentes, sed totam Athamaniam sub jus judiciumque regis venisse. Et Maronitarum exules (erant pulsi, quia libertatis causam defendissent ab regio præsidio) ii 18 non Maroneam modo, sed etiam Ænum in potestate nuntiabant Philippi esse. Venerant et a Philippo legati ad purganda ea; qui nihil, nisi permissu Romanorum imperatorum, factum affirmabant. 'Civitates Thessalorum et 19 Perrhæborum et Magnetum et

¶ Non tantum studebat augendo per matrimonia civium suorum numero,

16 Sic ex emend.Gron. quando edd. vett. quandocumque Curio, Gron. Donjat. Crev.-17 Legati venerunt Gron. Doujat. Crev.-18 'Drak. conj. et Maronitarum exules, qui erant pulsi ... præsidio. licet. (ita Lov. 4. et Mead. 2.) Et exules venerant pulsi, quia libertatis causam, libertatem, defendissent ab regio præsidio, adversus illud.' Rupert. Crev. tentat, Et Maronitarum exules venerant, pulsi, quia, &c. Gron. Doujat. Crev. defendissent, ab reg. signis parentheseos omis.

NOTE

Quandoque [quandocumque] data fortuna esset] Sic scribas cum vulgatis,

an cum vetustioribus, quando data for

tuna esset, an vero ex Gronovii suspicione, quandoque data fortuna esset, non video quid intersit.

cum Amynandro Athamanum gentem in eadem causa, qua Ætolos, fuisse. Antiocho rege pulso, occupatum oppug. nandis Ætolicis urbibus consulem ad recipiendas eas civitates Philippum misisse. Armis subactos parere.' Senatus, ne quid absente rege statueret, legatos ad eas controversias disceptandas misit, Q. Cæcilium Metellum, M. Bæbium Tamphilum, Ti. Sempronium.20 Quorum sub adventum ad Thessalica Tempe omnibus iis civitatibus, quibus cum rege disceptatio erat, concilium indictum est.

I i

25. Ibi cum Romani legati disceptatorum loco, Thessali Perrhæbique et Athamanes haud dubii accusatores, Philippus ad audienda crimina tanquam reus, consedissent; pro ingenio quisque eorum, qui principes legationum erant, et gratia cum Philippo aut odio, acerbius leniusve egerunt. In controversiam autem veniebant Philippopolis, Tricca, Phaloria et Eurymenæ, et cetera circa eas oppida; utrum Thessalorum juris, cum vi ademtæ possessæque ab Ætolis forent, (nam Philippum Ætolis ademisse eas constabat,) an Ætolica antiquitus ea oppida fuissent. Ita enim Acilium regi concessisse, si Ætolorum fuissent, et si voluntate, non si vi atque armis coacti, cum Ætolis essent.' Ejusdem formulæ disceptatio de Perrhæborum Magnetumque oppidis fuit. Omnium enim jura possidendo per occasiones

[ocr errors]

* De oppidis Perrhæbiæ et Magnesiæ, ad quem pertinerent, quærebatur similibus de causis.

[ocr errors]

sis.-19 Et del. Gron. Doujat. Crev,-20 Tiß. Kλaúdiov codd. Polyb. unde Ap. Claudium suspicari possis. Sed cf. inf. cap. 33. Rupert.

1 Vid. Not. Delph. inf. Mox vocem eas delendam censebat Crev.-2 Si

h

NOTE

Philippopolis] Urbs Bessica in Thracia ad Ebrum fluvium, sub Hæ. mo monte, prius Trimontium; Plinio aliisque Poneropolis, atque aliis nominibus dicta: a Philippo Macedonum rege nomen accepit, quo nunc quoque appellatur a Græcis atque Italis. Turci Felibe vocant.

› Eurymena] Thessaliæ haud dubie

oppidum fuit, quando circa Triccam et Phaloriam fuisse dicitur; sed extra Stephanum et Nostrum, non facile occurrit hoc nomen. An rescribendum Ctemenæ, quod apud Ptol. Estiotidis oppidum est inter Triccam et Pialam? Sophian. nunc Grisano appellari ait.

Ætoli miscuerant. Ad hæc, quæ disceptationis erant, querelæ Thessalorum adjectæ, 'quod ea oppida, si jam redderentur sibi, spoliata ac deserta redditurus esset. Nam, præter belli casibus amissos, quingentos principes juventutis in Macedoniam abduxisse, et opera eorum in servilibus abuti ministeriis; et, quæ reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut redderet, curasse. Thebas Phthias unum maritimum emporium fuisse, quondam Thessalis quæstuosum et frugiferum. Ibi navibus onerariis comparatis, regem, quæ præter Thebas Demetriadem cursum dirigerent, negotiationem maritimam omnem eo avertisse. Jam ne a legatis quidem, qui jure gentium sancti sint, violandis abstinere. Insidias positas euntibus ad T. Quintium. Itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos conjectos, ut non in civitatibus suis, non in communibus gentis conciliis, quisquam hiscere audeat. Procul enim abesse libertatis auctores Romanos: lateri adhærere gravem dominum, prohibentem uti beneficiis populi Romani. Quid autem, si vox libera non sit, liberum esse? Nunc se fiducia et præsidio legatorum ingemiscere magis, quam loqui. Nisi provideant aliquid Romani, quo et Græcis Macedoniam accolentibus metus, et audacia Philippi minuatur, nequicquam et illum victum, et se liberatos esse. equum tenacem,'' non parentem, frænis asperioribus castigandum esse.' Hæc acerbe postremi; cum priores leniter permulsissent iram ejus, petentes, Ut ignosceret pro libertate loquentibus; et ut, deposita domini acerbitate, assuesceret, socium atque amicum sese præstare, et imitaretur populum Romanum, qui caritate, quam metu, adjungere sibi socios mallet.' Thessalis auditis, Perrhæbi Gonnocondylum,4* quod Philippus Olympiadem appella

[ocr errors]

• Lege sternacem ; id est, qui sessorem excutit, sternitque.

Ut

del. Gron. Donjat. Crev.-3 Sternacem conj. Doujat. et Crev.-4 Restituta a Sigon. pro Connocondylum.

NOTE

* Perrhabi Gonnocondylum] Ex his aliisque videntur Perrhæbi a Pelasgiotis

verat, Perrhæbiæ fuisse, et, ut sibi restitueretur, agebant. Et de Malloa et Ericinio eadem postulatio erat. Athamanes libertatem repetebant, et castella Athenæum et Potneum.

26. Philippus, ut accusatoris potius, quam rei, speciem haberet, et ipse a querelis orsus, 'Menelaidem in Dolopia, quæ regni sui fuisset, Thessalos vi atque armis expugnasse,' questus est: 'item Petram in Pieria' ab iisdem Thessalis Perrhæ bisque captam. Xynias quidem, haud dubie Ætolicum oppidum, sibi eos contribuisse; et Paracheloida, quæ sub Athamania esset, nullo jure Thessalorum formulæ factam." Nam quæ sibi crimina objiciantur de insidiis legatorum et maritimis portubus frequentatis aut desertis, alterum deridiculum esse, se reddere rationem, quos portus mercatores aut nautici petant; alterum mores suos respuere. Tot annos esse, per quos nunquam

m

5' Ridiculum omnes Mss. præter Mog.' Rupert.-6 'Barber. et Pet. alterum mores pueros nos. Significant transpositionem vocum duarum: alterum

NOTE

Ptolemæi non multum diversi. His enim ascribuntur Malloa et Gonnus, seu Gonni. Existimat Sigonius Gonnocondylum ex duobus oppidorum nominibus conflatum, quorum Noster meminit lib. XLIV. cap. 6. Erat autem Gonnus urbs ad Peneum: Condylum vero castellum inexpugnabile. Vereor hic ne Nicolai Sansonis, nostri, dum viveret, amici, diligentiam fugerit Gonnocondyli situs, cum eum locum in Perrhæ bis quidem, sed intra Epirum locet: at ex narratione Livii apparet in Thessaliæ finibus fuisse, quemadmodum Malloam et Ericinum. Favet tamen ipsius conjecturæ Menelaidis Dolopum oppidi mentio, et Xyniarum, quæ finibus Epiri proximæ.

1 Petram in Pieria] Memorantur a Plut. in Paullo Emilio circa Perrhæ biam Petra et Pythion. Porro Pie

ria Macedoniæ regio erat diversa a Perrhæbia: sed cum ei confinis esset potuit oppidum aut castellum in Pieriæ finibus situm, fuisse circa Perrhæbiam. At Pythæum Pelagoniæ Tripoliti ascribitur, quæ et ipsa Perrhæbiæ seu Pelasgiotidi finitima.

m Et Paracheloida, quæ sub Athamania esset] Gemina Parachelois notatur a Strabone: hæc quæ sub Athamania Ætolis tribuitur: altera in Estiæotide: utraque regiuncula ab Acheloo flumine dicta: quo nomine duo fluvii; major alter, quo Acarnania disterminabatur ab Ætolia; minoris famæ alius, qui juxta Lamiam fluit: et Paracbelois tractum significat ad Acheloum; cujus incolæ Paracheloitæ.

Nullo jure Thessalorum formulæ factam] Ex errore nominis videtur factum a Romanis, ut Parachelois

cessaverint legati, nunc ad imperatores Romanos, nunc Romam ad senatum crimina de se deferre. Quem unquam verbo violatum esse? Semel ad Quintium euntibus insidias dici factas. Sed, quid iis acciderit, non adjici. Quærentium, quod 7 falso objiciant, cum veri nihil habeant, ea crimina esse. Insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani, velut ex diutina siti nimis avide meram haurientes libertatem. Itaque, servorum modo præter spem repente manumissorum, licentiam vocis et linguæ experiri, et jactare sese insectatione et convitiis dominorum.' Elatus deinde ira adjecit, Nondum omnium dierum solem occidisse.' Id minaciter dictum, non Thessali modo in sese, sed etiam Romani acceperunt: et cum fremitus post eam vocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhæborum inde Athamanumque legatis respondit, 'Eandem, de quibus illi agant, civitatium causam esse. sulem Acilium et Romanos sibi dedisse eas, cum hostium essent. Si suum munus, qui dedissent, adimere velint, scire se, cedendum esse; sed meliori ac fideliori amico, in gratiam levium et inutilium sociorum, injuriam eos esse facturos. Nec enim ullius rei minus diuturnam esse gratiam, quam libertatis ; præsertim apud eos, qui male utendo eam corrupturi sint.' Causa cognita, pronuntiaverunt legati, Placere, deduci præsidia Macedonum ex iis urbi

[ocr errors]

• Ad eos pertinere, aut ab iis proficisci ejusmodi accusationes.

Con

mores respuere suos.' J. F. Gron.-7 Ex emend. Gron. pro vulg. quid, cum quærentium h. 1. non sit interrogantium, sed undique conquirentium.' Rupert. Quid Gron. Doujat.-8 Seram conj. Naud. non inepte, judice Gron. Mox ita pro itaque Gron. Doujat. Crev.

NOTE

Ætolica Thessalorum juris efficeretur, procul ab eorum regione dissita, cum nonnisi Paracheloidem Phthioticam sibi vindicare possent.

• Nimis avide meram haurientes libertatem] Metaphora est ex Plat. desumta lib. VIII. de Rep.

P Nondum omnium dierum solem oc

cidisse] Innuit Philippus posse olim et procedente tempore res mutari : et sic non desperare se meliorem aliquando sortem consecuturum; quasi dicat nondum præteriisse dies omnes vitæ suæ, et fore ut quandoque sol oriatur, quo meliori loco constitutas ipse res suas habeat.

« IndietroContinua »