Immagini della pagina
PDF
ePub

bus, et antiquis Macedoniæ terminis regnum finiri. De injuriis, quas ultro citroque illatas querantur, quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam juris exequendi constituendam esse.'

[ocr errors]

27. Inde, graviter offenso rege, Thessalonicen ad cognoscendum de Thraciæ urbibus proficiscuntur. Ibi legati Eumenis: Si liberas esse Ænum et Maroneam velint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere, quam ut admoneant, re, non verbo, eos liberos relinquant, nec suum munus intercipi ab alio patiantur. Si autem minor cura sit civitatium in Thracia positarum, multo verius esse, quæ sub Antiocho fuerint, præmia belli Eumenem, quam Philippum, habere; vel pro patris Attali meritis bello, quod adversus Philippum ipsum gesserit populus Romanus: vel suis, quod Antiochi bello terra 10 marique laboribus periculisque omnibus interfuerit. Habere eum præterea decem legatorum in eam rem præjudicium; qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Enum profecto dedisse, quæ ipsa propinquitate regionis velut appendices majoris muneris essent. Nam Philippum quidem quo aut merito in populum Romanum, aut jure imperii, cum tam procul a finibus Macedoniæ absint, civitatibus his præsidia imposuisse? Vocari Maronitas juberent. Ab iis certiora omnia de statu civitatium earum scituros.' Legati Maronitarum vocati, 'Non uno loco tantum urbis præsidium regium esse, sicut in aliis civitatibus,' dixerunt, sed pluribus simul, et plenam Macedonum Maroneam esse: itaque dominari assentatores regios. His solis loqui et in senatu et in concionibus licere. Eos omnes honores et capere ipsos, et dare aliis. Optimum quemque, quibus libertatis, quibus legum cura sit, aut exulare pulsos patria, aut inhonoratos et deterioribus obnoxios silere.' De jure etiam finium pauca adjecerunt: Q. Fa

[ocr errors]

Justius longe et æquitati magis consentaneum esse, ut Eumenes, tanquam belli præmia consequatur oppida, quæ prius paruerant Antiocho, quam ut ea Philippus habeat.

9 Admoneat; re Gron. Doujat.-10 Vel suis, qui Antiochi bello terra cet.

bium Labeonem, cum in regione ea fuisset, direxisse finem Philippo veterem viam regiam,' quæ ad " Thraciæ Paroreiam' subeat, nusquam ad mare declinantem. Philippum novam postea deflexisse viam, qua Maronitarum urbes 12 agrosque amplectatur.'

13

[ocr errors]

28. Ad ea Philippus longe aliam, quam adversus Thessalos Perrhæbosque nuper, ingressus disserendi viam, Non cum Maronitis,' inquit, mihi aut cum Eumene disceptatio est, sed jam "3 vobiscum, Romani;* a quibus nihil æqui me impetrare jam diu animadverto. Civitates Macedonum, quæ a me inter inducias defecerant, reddi mihi æquum censebam; non quia magna accessio ea regni futura esset, (sunt enim et parva oppida, et in finibus extremis posita,) sed quia multum ad reliquos Macedonas continendos exemplum pertinebat. Negatum est mihi. Bello Ætolico Lamiam oppugnare jussus a consule M'. Acilio, cum diu fatigatus ibi præliis operibusque essem, transcendentem me jam muros a capta prope urbe revocavit consul, et abducere copias inde coëgit. Ad hujus solatium injuriæ permissum est, ut Thessaliæ Perrhæ

conj. Gron. prob. Drak. et Doer. Mox laboribusque Gron. Doujat.-11 'Verba, ex ed. et forte cod. Mogunt. adjecta, viam et ad absunt a Mss. et vett. edd. In iisdem ferentem pro declinantem. Quæ omnia probavit Gron.' Rupert. Ad del. Crev.-12 Conj. Rupert. urbem.

NOTE

q Q. Fabium Labeonem] Hic, opinor, Labeo est, cui prætori obtigerat classis, coss. M. Fulvio, Cn. Manlio, ut lib. xxxvII. cap. 50. refertur.

r Veterem viam regiam] Sigism. Gelenius hunc locum, qui antea intelligi haud poterat, ex codice Moguntino correxit.

Ad Thracia Paroreiam] Paroreiæ nomen in universum regionem montibus vicinam designat. Steph. geminam refert: alteram in Arcadia, alteram in Macedonia, in qua et Plinius Paroreos populos locat lib. IV. c. 10. Ab hoc amne,' inquit, (Axi

um intellige, cujus ante meminerat) 'Pæoniæ gentes Parorei, Heordenses, Almopii, Pelagones, Mygdones, Montes Rhodope, Scopius, Orbelus.' Ab his Paroreis diversa, non tamen admodum dissita, et, ni fallor, sub Pangao monte, fuisse videtur hæc Thracica Paroreia, sub qua regia via pro limite assignata Philippo a Fabio Labeone.

Sed jam [etiam] vobiscum, Romani] Lege, distinctis vocibus, et jam; aut ut membranæ quædam habent, teste Jac. Gronovio, sed jam vobiscum, Romani.

biæque et Athamanum reciperem quædam castella magis, quam urbes. Ea quoque ipsa vos mihi, Q. Cæcili, paucos ante dies ademistis. Pro non dubio paulo ante, si Diis placet, legati Eumenis sumebant, quæ Antiochi fuerunt, Eumenem æquius esse, quam me, habere. Id ego aliter longe judico esse. Eumenes enim, non nisi vicissent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere in regno suo non potuit." Itaque ille vestrum meritum habet, non vos illius: mei autem regni, tantum aberat, ut ulla pars in discrimine fuerit, ut tria millia talentum et quinquaginta tectas naves et omnes Græciæ civitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatus: hostemque ei me esse prius etiam, quam M'. Acilius exercitum in Græciam trajiceret, præ me tuli; et cum eo consule belli partem, quamcumque mihi delegavit, gessi. Et insequenti consuli L. Scipioni, cum terra statuisset ducere exercitum ad Hellespontum, non iter tantum per regnum nostrum dedi, sed vias etiam munivi, pontes feci, commeatus præbui: nec per Macedoniam tantum, sed per Thraciam etiam, ubi 14 inter cetera pax quoque præstanda a barbaris erat. Pro hoc studio meo erga vos, ne dicam merito, utrum adjicere vos, Romani, aliquid, et amplificare et augere regnum meum munificentia vestra oportebat, an, quæ haberem aut meo jure, aut beneficio vestro, eripere? id quod nunc facitis. Macedonum civitates, quas regni mei fuisse fatemini, non restituuntur. Eumenes, tanquam ad Antiochum, ad " spoliandum me venit,' et, si Diis placet, decem legatorum decretum calumniæ impudentissimæ prætendit; quo maxime et refelli et coargui potest. Disertissime enim planissimeque in eo scrip

"Eumenes periclitabatur de regno amittendo, nisi bellum Romani suscepissent adversus Antiochum, idque illi non minus necessarium fuit ad salutem, quam ut vincerent Romani.

* Ad me spoliandum venit Eumenes, non secus ac ad Antiochum spoliandum.

13 Etiam Gron. Doujat.-14 Per Thraciam, ubi etiam Gron. Doujat. Crev. -15 Ad del. eæd. Particulam ad ante spoliandum, librariorum, ut videtur, errore omissam, primum ex cod. Lov. 2. Drak. adjecit. J. Fr. Gron. tentabat, Eumenes ad me, tanquam Antiochum, spoliandum venit.' Doering.

tum est, Chersonesum et Lysimachiam Eumeni dari. Ubi tandem Ænus et Maronea et Thraciæ civitates ascriptæ sunt? Quod ab illis ne postulare quidem est ausus, id apud vos, tanquam ab illis impetraverit, obtinebit? Quo in numero me apud vos esse velitis, refert.16 Si tanquam inimicum et hostem insectari propositum est, pergite, ut cœpistis, facere. Sin aliquis respectus est mei," ut socii atque amici regis, deprecor, ne me tanta injuria dignum judicetis.'

29. Movit aliquantum oratio regis legatos. Itaque medio responso rem suspenderunt: 'Si decem legatorum decreto Eumeni datæ civitates eæ essent, nihil se mutare. Si Philippus bello cepisset eas, præmium victoriæ jure belli habiturum. Si neutrum eorum foret, placere cognitionem senatui reservari, et, ut omnia in integro manerent, præsidia, quæ in iis urbibus sint, deduci.' Hæ causæ maxime animum Philippi alienaverunt ab Romanis; ut non a Perseo filio ejus novis causis motum, sed ob has patre bellum relictum filio videri possit. Romæ nulla belli Macedonici suspicio erat. L. Manlius proconsul ex Hispania redierat. Cui postulanti ab senatu in æde Bellonæ triumphum rerum gestarum magnitudo impetrabilem faciebat, exemplum obstabat; quod ita comparatum more majorum erat, ne quis, qui exercitum non deportasset, triumpharet, nisi perdomitam pacatamque provinciam tradidisset successori. Medius tamen honos Manlio habitus, ut ovans Urbem iniret. Tulit coronas aureas quinquaginta duas; auri præterea pondo centum triginta "7 duo, argenti sedecim millia trecenta: et pronuntiavit in senatu, decem

X

16 Olim legebatur velitis, referte; quod prob. Sigon. sed improb. Tan. Faber et Gron.

NOTE

" Sin aliquis respectus est mei] Gallice, Que, si vous avez quelque considération pour moi, &c.

× Auri præterea pondo centum triginta [viginti] duo] Nostra pecunia æstimarentur ferme sexaginta octo milliDelph. et Var. Clas.

bus librarum, ac præterea ter cente. nis ac vicenis libris Francicis ; eo enim redeunt centum ac viginti duæ libræ Romanæ.

Argenti sedecim millia trecenta] Gallice, la valeur de cinq cents quatre10 G

Livius.

[ocr errors]

millia pondo argenti et octoginta auria Q. Fabium quæstorem advehere; id quoque se in ærarium illaturum. Magnus motus servilis eo anno in Apulia fuit. Tarentum provinciam L. Postumius prætor habebat. Is de pastorum conjuratione, qui vias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quæstionem severe exercuit. Ad septem millia hominum condemnavit. Multi inde 18 fugerunt, de multis sumtum est supplicium. Consules, diu retenti ad Urbem delectibus, tandem in provincias profecti sunt. 30. Eodem anno in Hispania prætores C. Calpurnius et L. Quintius, cum primo vere ex hybernis copias eductas in Bæturia junxissent," in Capetaniam, ubi hostium castra erant, progressi sunt, communi animo consilioque parati rem gerere.' Haud procul Hippone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est. Quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes copiæ in aciem eductæ sunt. In eo tumultuario certamine et loca sua et genus pugnæ pro hoste fuere. Duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt. Non institere perculsis hostes. Prætores Romani, ne postero die castra oppugnarentur,

d

y Tarentinæ urbi vicinæ regioni præerat L. Postumius prætoris titulo.

17 Viginti Gron. Donjat. Crev.-18 Crev. particulam inde, ut plane superfluam, delendam censet.

19 Vide Not. Delph..inf. Magis Livianam antiquam lectionem progressi

vingts six mille huit cents livres.

NOTE

2 Decem millia pondo argenti] Gallice, la valeur de trois cents soixante mille livres.

a Et octoginta auri] Gallice, la valeur de quarante-quatre mille huit cents livres.

b In Bæturia junxissent] Bæturia Hispaniæ ulterioris regio a Bæti fluvio ad Anam, divisa in duas partes, quarum occidentalem incolebant Celtici Lusitaniam attingentes, Hispalim versus; orientalem Turduli versus Cordubam: ibi nunc Andalusiæ pars

borealis.

c Parati rem gerere] Melius scripti et ante Moguntinum editi, communi animo consilioque rem gesserunt.

d Haud procul Hippone] In Carpetania et circa Toletum Hippo nullus reperitur quod quidem sciam, sed Histonium apud Ptol. in Celtiberis, nunc Moletio Histo: est et apud eundem Ptol. Ispinum Carpetanorum, quod Molet. eidem est; hodie Spinario: aliis Fuente Duena; Yepes Sansoni: quid si potius Espinosa?

« IndietroContinua »