Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

bus, et antiquis Macedoniæ terminis regnum finiri. De injuriis, quas ultro citroque illatas querantur, quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam juris exequendi constituendam esse.'

27. Inde, graviter offenso rege, Thessalonicen ad cognoscendum de Thraciæ urbibus proficiscuntur. Ibi legati Eumenis: 'Si liberas esse Ænum et Maroneam velint Romani, nibil sui pudoris esse ultra dicere, quam ut admoneant, re, non verbo, eos liberos relinquant, nec suum munus intercipi ab alio patiantur. Si autem minor cura sit civitatium in Thracia positarum, multo verius esse, quæ sub Antiocho fuerint, præmia belli Eumenem, quam Philippum, habere;' vel pro patris Attali meritis bello, quod adversus Philippum ipsum gesserit populus Romanus: vel suis, quod Antiochi bello terra o marique laboribus periculisque omnibus interfuerit. Habere eum præterea decem legatorum in eam rem præjudicium; qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Ænum profecto dedisse, quæ ipsa propinquitate regionis velut appendices majoris muneris essent. Nam Philippum quidem quo aut merito in populum Romanum, aut jure imperii, cum tam procul a finibus Macedoniæ absint, civitatibus his præsidia imposuisse ? Vocari Maronitas juberent. Ab iis certiora omnia de statu civitatium earum scituros.' Legati Maronitarum vocati, .Non uno loco tantum urbis præsidium regium esse, sicut in aliis civitatibus, dixerunt, 'sed pluribus simul, et plenam Macedonum Maroneam esse: itaque dominari assentatores regios. His solis loqui et in senatu et in concionibus licere. Eos omnes honores et capere ipsos, et dare aliis. Optimum quemque, quibus libertatis, quibus legum cura sit, aut exulare pulsos patria, aut inhonoratos et deterioribus obnoxios silere.' De jure etiam finium pauca adjecerunt: 'Q. Fa

[ocr errors][ocr errors]

Justius longe et æquitati magis consentaneum esse, ut Eumenes, tanquam belli præmia consequatur oppida, quæ prius paruerant Antiocho, quam ut ea Philippus habeat.

9 Admoneat ; re Gros. Donjat.-10 Vel suis, qui Antiochi bello terra cet.

bium Labeonem, cum in regione ea fuisset, direxisse finem Philippo veterem viam regiam, quæ ad " Thraciæ Paroreiamo subeat, nusquam ad mare declinantem. Philippum novam postea deflexisse viam, qua Maronitarum urbes '2 agrosque amplectatur.'

28. Ad ea Philippus longe aliam, quam adversus Thessalos Perrhæbosque nuper, ingressus disserendi viam, * Non cum Maronitis,' inquit, mihi aut cum Eumene dis. ceptatio est, sed jam "3 vobiscum, Romani; a quibus nihil æqui me impetrare jam diu animadverto. Civitates Macedonum, quæ a me inter inducias defecerant, reddi mihi æquum censebam; non quia magna accessio ea regni futura esset, (sunt enim et parva oppida, et in finibus extremis posita,) sed quia multum ad reliquos Macedonas continendos exemplum pertinebat. Negatum est mihi. Bello Ætolico Lamiam oppugnare jussus a consule M'. Acilio, cum diu fatigatus ibi præliis operibusque essem, transcendentem me jam muros a capta prope urbe revocavit consul, et abducere copias inde coëgit. Ad hujus solatium injuriæ permissum est, ut Thessaliæ Perrhæ

conj. Gron. prob. Drak. et Doer. Mox laboribusque Gron. Doujat.-11.Verba, ex ed. et forte cod. Mogunt. adjecta, viam et ad absunt a Mss. et vett. edd. In iisdem ferentem pro declinantem. Quæ omnia probavit Gron.' Rupert. Ad del. Crev.–12 Conj. Rupert. urbem.

NOTÆ 9 Q. Fabium Labeonem] Hic, opi um intellige, cujus ante meminerat) nor, Labeo est, cui prætori obtigerat * Peoniæ gentes Parorei, Heordenclassis, coss. M. Falvio, Cn. Manlio, ses, Almopii, Pelagones, Mygdones, ut lib. XXXVII. cap. 50. refertur. Montes Rhodope, Scopius, Orbelus.'

* Veterem viam regiam] Sigism. Ge. Ab his Paroreis diversa, non tamen Jenius hunc locum, qui antea intelligi admodum dissita, et, ni fallor, sub haud poterat, ex codice Moguntino Pangæo monte, fuisse videtur hæc correxit.

Thracica Paroreia, sub qua regia via . Ad Thraciæ Paroreiam] Paroreiæ pro limite assignata Pbilippo a Fabio nomen in universum regionem monti. Labeone. bus vicinam designat. Steph. gemi Sed jam [etiam] vobiscum, Romani] nam refert : alteram in Arcadia, al. Lege, distinctis vocibus, et jam; aut teram in Macedonia, in qua et Pli. ut membranæ quædam habent, teste nius Paroreos populos locat lib. iv. Jac. Gronovio, sed jam vobiscum, Ro. c. 10. • Ab hoc amne,' inquit, (Axi. mani.

[ocr errors]

quam urbes.

biæque et Athamanum reciperem quædam castella magis,

Ea quoque ipsa vos mihi, Q. Cæcili, paucos ante dies ademistis. Pro non dubio paulo ante, si Diis placet, legati Eumenis sumebant, quæ Antiochi fuerunt, Eumenem æquius esse, quam me, habere. Id ego aliter longe judico esse. Eumenes enim, non nisi vicissent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere in regno suo non potuit." Itaque ille vestrum meritum habet, non vos illius: mei autem regni, tantum aberat, ut ulla pars in discrimine fuerit, ut tria millia talentum et quinquaginta tectas naves et omnes Græciæ civitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatus: hostemque ei me esse prius etiam, quam M'. Acilius exercitum in Græciam trajiceret, præ me tuli; et cum eo consule belli partem, quamcumque mihi delegavit, gessi. Et insequenti consuli L. Scipioni, cum terra statuisset ducere exercitum ad Hellespontum, non iter tantum per regnum nostrum dedi, sed vias etiam munivi, pontes feci, commeatus præbui: nec per Macedoniam tantum, sed per Thraciam etiam, ubi 14 inter cetera pax quoque præstanda a barbaris erat. Pro hoc studio meo erga vos, ne dicam merito, utrum adjicere vos, Romani, aliquid, et amplificare et augere regnum meum munificentia vestra oportebat, an, quæ haberem aut meo jure, aut beneficio vestro, eripere? id quod nunc facitis. Macedonum civita. tes, quas regni mei fuisse fatemini, non restituuntur. Eumenes, tanquam ad Antiochum, ad 's spoliandum me venit," et, si Diis placet, decem legatorum decretum calumniæ impudentissimæ prætendit; quo maxime et refelli et coargui potest. Disertissime enim planissimeque in eo scrip

* Eumenes periclitabatur de regno amittendo, nisi bellum Romani suscepissent adversus Antiochum, idque illi non minus necessarium fuit ad salutem, quam ut vincerent Romani.

* Ad me spoliandum venit Eumenes, non secus ac ad Antiochum spoliandum.

13 Etiam Gron. Donjat.–14 Per Thraciam, ubi etiam Gron. Doujat. Crev. --15 Ad del. eæd. “Particulam ad ante spoliandum, librariorum, ut videtur, errore omissam, primum ex cod. Lov. 2. Drak. adjecit. J. Fr. Gron. tentabat, Eumenes ad me, tanquam Antiochum, spoliandum venit.' Doering.

[ocr errors]

tum est, Chersonesum et Lysimachiam Eumeni dari. Ubi tandem Ænus et Maronea et Thraciæ civitates ascriptæ sunt? Quod ab illis ne postulare quidem est ausus, id apud vos, tanquam ab illis impetraverit, obtinebit? Quo in numero me apud vos esse velitis, refert.16 Si tanquam inimicum et hostem insectari propositum est, pergite, ut cæpistis, facere. Sin aliquis respectus est mei," ut socii atque amici regis, deprecor, ne me tanta injuria dignum judicetis.'

29. Movit aliquantum oratio regis legatos. Itaque medio responso rem suspenderunt: 'Si decem legatorum de

Enmeni datæ civitates eæ essent, nibil se mutare. Si Philippus bello cepisset eas, præmium victoriæ jure belli habiturum. Si neutrum eorum foret, placere cognitionem senatui reservari, et, ut omnia in integro manerent, præsidia, quæ in iis urbibus sint, deduci.' Hæ causæ maxime animum Philippi alienaverunt ab Romanis; ut non a Perseo filio ejus novis causis motum, sed ob has a patre bellum relictum filio videri possit. Romæ nulla belli Macedonici suspicio erat. L. Manlius proconsul ex Hispania redierat. Cui postulanti ab senatu in æde Bellonæ triumphum rerum gestarum magnitudo impetrabilem faciebat, exemplum obstabat; quod ita comparatum more majorum erat, ne quis, qui exercitum non deportasset, triumpharet, nisi perdomitam pacatamque provinciam tradidisset successori. Medius tamen honos Manlio habitus, ut ovans Urbem iniret. Tulit coronas aureas quinquaginta duas; auri præterea pondo centum triginta '7 duo, * argenti sedecim millia trecenta :' et pronuntiavit in senatu, decem

16 Olim legebatar velitis, referte ; quod prob. Sigon. sed improb. Tan. Faber et Gron.

NOTÆ • Sin aliquis respectus est mei] Gal. bus librarum, ac præterea ter centelice, Que, si cous avez quelque considéra nis ac vicenis libris Francicis ; eo tion pour moi, &c.

enim redeunt centum ac viginti duæ * Auri præterea pondo centum trigin libræ Romanæ. ta (viginti) duo] Nostra pecunia æsti Argenti sedecim millia trecenta) marentur ferme sexaginta octo milli Gallice, la raleur de cinq cents quatreDelph. et Vur. Clas. Livius.

10 G

[ocr errors]

millia pondo argenti? et octoginta auri* Q. Fabium quæstorem advehere ; id quoque se in ærarium illaturum. Magnus motus servilis eo anno in Apulia fuit. Tarentum provinciam L. Postumius prætor habebat. Is de pastorum conjuratione, qui vias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quæstionem severe exercuit. Ad septem millia hominum condemnavit. Multi inde 18 fugerunt, de multis sumtum est supplicium. Consules, diu retenti ad Urbem delectibus, tandem in provincias profecti sunt.

30. Eodem anno in Hispania prætores C. Calpurnius et L. Quintius, cum primo vere ex hybernis copias eductas in Bæturia junxissent, in Capetaniam, ubi hostium castra erant, progressi sunt, communi animo consilioque parati rem gerere."9c Haud procul Hipponed et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta est. Quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes copiæ in aciem eductæ sunt. In eo tumultuario certamine et loca sua et genus pugnæ pro hoste fuere. Duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt. Non institere perculsis hostes. Prætores Romani, ne postero die castra oppugnarentur,

y Tarentinæ urbi vicinæ regioni præerat L. Postumius prætoris titulo.

17 Viginti Gron. Donjat. Crev.-18 Crev. particulam inde, ut plane super. finam, delendam censet.

19 Vide Not. Delph. inf. Magis Livianam antiquam lectionem progressi

NOTÆ vingts six mille huit cents livres.

borealis. * Decem millia pondo argenti] Gal. c Parati rem gerere] Melius scripti lice, la valeur de trois cents soixante et ante Moguntinum editi, communi mille livres.

animo consilioque rem gesserunt. * Et octoginta auri] Gallice, la va. d Haud procul Hippone] In Carpeleur de quarante-quatre mille huit cents tania et circa Toletum Hippo nullus livres.

reperitur quod quidem sciam, sed b In Bæturia junxissent] Bæturia Histonium apud Ptol. in Celtiberis, Hispaniæ ulterioris regio a Bæti flu. nunc Moletio Histo: est et apud eun. vio ad Anam, divisa in duas partes, dem Ptol. Ispinum Carpetanorum, quarum occidentalem incolebant Cel- quod Molet. eidem est; hodie Spinatici Lusitaniam attingentes, Hispalim rio: aliis Fuente Duena ; Yepes San. versus ; orientalem Turduli versus soni : quid si potius Espinosa ? Cordubam : ibi nunc Apdalusiæ pars

« IndietroContinua »