Immagini della pagina
PDF
ePub

senatum introduxerunt. Eadem utrimque iterata, quæ dicta apud legatos in Græcia erant. Aliam deinde legationem novam Patres, cujus princeps Ap. Claudius fuit, in Macedoniam et in Græciam decreverunt ad visendum, redditæne civitates" Thessalis et Perrhæbis essent. Iisdem mandatum, ut ab Æno et Maronea præsidia deducerentur, maritimaque omnis Thraciæ ora a Philippo et Macedonibus liberaretur. Peloponnesum quoque adire jussi, unde prior legatio discesserat incertiore statu rerum, quam si non venissent. Nam super cetera etiam sine responso dimissi, nec datum petentibus erat Achæorum concilium. De qua re querente graviter Q. Cæcilio, simul Lacedæmoniis deplorantibus," moenia diruta, abductam plebem in Achaiam et venum datam, ademtas, quibus ad eam diem civitas stetisset, Lycurgi leges; Achæi maxime concilii negati crimen excusabant, recitando legem, quæ, nisi belli pacisve causa, et cum legati ab senatu cum literis aut scriptis mandatis venirent, vetarent indici concilium. Ea ne postea excusatio esset, ostendit senatus, curæ iis esse debere, ut Romanis legatis semper adeundi concilium gentis potestas fieret; quemadmodum et illis, quoties vellent, senatus daretur.

34. Dimissis iis legationibus, Philippus, a suis certior factus, cedendum civitatibus deducendaque præsidia esse, infensus omnibus, in Maronitas iram effundit. Onomasto, qui præerat maritimæ oræ, mandat, ut partis adversæ principes interficeret. Ille per Casandrum quendam, unum ex regiis jam diu habitantem Maroneæ, nocte Thracibus intromissis, velut in bello capta urbe, cædem fecit. Id apud Romanos legatos querentes tam crudeliter adversus innoxios Maronitas, tam superbe adversus populum Romanum factum, ut, quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii pro hostibus trucidarentur, abnuebat," "

Kreyssig.-11 Rhodiis et add. Gron. Doujat. Crev.-12 Lacedæmonii deplorabant conj. Gron.

13 Oratio impeditior, in qua Crev. nobile hyperbaton agnoscit.' Doering.

[ocr errors]
[ocr errors]

'quicquam eorum ad se, aut quenquam suorum pertinere. Seditione inter ipsos dimicatum, cum alii ad se, alii ad Eumenem civitatem traherent. Id facile scituros esse. Percunctarentur 14 ipsos Maronitas:' haud dubius, perculsis omnibus terrore tam recentis cædis, neminem hiscere adversus se ausurum. Negare Appius, Rem evidentem pro dubia quærendam. Si ab se culpam removere vellet, Onomastum et Casandrum, per quos acta res diceretur, mitteret Romam, ut eos senatus percunctari posset.' Primo adeo perturbavit ea vox regem, ut non color, non vultus ei constaret. Deinde, collecto tandem animo, Casandrum, qui Maroneæ fuisset, si utique vellent, se missurum' dixit. 'Ad Onomastum quidem quid eam rem pertinere, qui non modo Maroneæ, sed ne in regione quidem propinqua fuisset?' Et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem haud paulo plus timebat; quia et ipse sermonem cum eo contulerat, et multorum talium ministrum et conscium habebat. Casander quoque, missis, qui per Epirum ad mare prosequerentur eum, ne qua indicium emanaret, veneno creditur sublatus.

35. Et legati a Philippi colloquio ita digressi sunt, ut præ se ferrent, nihil eorum sibi placere; et Philippus, minime, quin rebellandum esset, dubius, quia tamen immaturæ ad id vires erant, ad moram interponendam Demetrium, minorem filium, mittere Romam, simul ad purganda crimina, simul ad deprecandam iram senatus, statuit; satis credens, ipsum etiam juvenem, quod Romæ obses specimen regiæ indolis dedisset, aliquid momenti facturum. Interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad terrorem regulis Thracum injiciendum, profectus, perculsis iis uno prælio, et Amadoco duce capto, in Macedoniam rediit,

—14 ‘Particulam si ante percunctarentur ideo delevit Drak. quod plurimi codd. eam ignorent, et quod, deleta illa, oratio exeat concisior et indigna. bundo accommodatior.' Doering. Esse, si percunctarentur Gron. Doujat. Crev.

[blocks in formation]
[ocr errors]

missis ad accolas Istri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent, solicitandos. Et in Peloponneso adventus Romanorum legatorum, qui ex Macedonia in Achaiam ire jussi erant, expectabatur: adversus quos ut præparata consilia haberent, Lycortas prætor concilium indixit. Ibi de Lacedæmoniis actum. Ex hostibus eos accusatores factos; et periculum esse, ne victi magis timendi forent, quam bellantes fuissent. Quippe in bello sociis Romanis Achæos usos: nunc eosdem Romanos æquiores Lacedæmoniis, quam Achæis, esse; ubi Areus etiam et Alcibiades, ambo exules, suo beneficio restituti, legationem Romam adversus gentem Achæorum ita de ipsis meritam suscepissent, adeoque infesta oratione usi essent, ut patria pulsi, non restituti in eam, viderentur.' Clamor undique ortus, referret nominatim de iis; et, cum omnia ira, non consilio, gererentur, capitis damnati sunt. Paucos post dies Romani legati venerunt. His Clitore in Arcadia datum est concilium.

36. Priusquam agerent quicquam, terror Achæis injectus erat et cogitatio, quam non ex æquo 15 disceptatio futura esset, quod Areum et Alcibiadem," capitis ab se in concilio proximo damnatos, cum legatis videbant, nec hiscere quisquam audebat. Appius ea, quæ apud senatum questi erant Lacedæmonii, displicere senatui ostendit: cædem primum ad conflictum 16 factam eorum, qui a S Quam parum æqua conditione usuri essent Achæi in futura disceptatione.

15 Quam nox non edd. ante Sigon. ex æquo.-16 Vid. Not. Delph. inf.

Andreas et eum secuti quod nunquam Rectius forsan Crev. et Drak. ad Com

NOTE

• Clitore in Arcadia] Clitor, sive Cletor, Plinio Clitorium, nunc Cletorio, oppidum fuit Arcadia in Peloponneso, cum fluvio et fonte cognomine, inter Erymanthum montem et Stymphalum.

P Areum et Alcibiadem] Lacedæmonii exules erant, ab Achæis in pa triam restituti, deinde a suis Romam

legati adversus Achæos.

¶ Cædem primum ad conflictum factam eorum, &c.] Suspicatur Gron. locum corruptum, et scriptum fuisse, cædem primum contra fidem datam eorum, qui a Philopomene ad causam dicendam advocati venissent. Hac de re dictum lib. XXXVIII. cap. 33.

Philopomene ad causam dicendam evocati venissent: deinde, cum in homines ita sævitum esset, ne in ulla parte crudelitas eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimæ esse, leges vetustissimas abrogatas, inclytamque per gentes Lycurgi disciplinam sublatam.' Hæc cum Appius dixisset, Lycortas, et quia prætor, et quia Philopœmenis, auctoris omnium, quæ Lacedæmone acta fuerant, factionis erat, ita respondit: Difficilior nobis, Ap. Claudi, apud vos oratio est, quam Romæ nuper apud senatum fuit. Tunc enim Lacedæmoniis accusantibus respondendum erat: nunc a vobis ipsis accusati sumus, apud quos causa dicenda est. Quam iniquitatem conditionis subimus illa spe, judicis animo te auditurum esse, posita contentione, qua paulo ante egisti. Ego certe, cum ea, quæ et hic antea apud Q. Cæcilium," et postea Romæ questi sunt Lacedæmonii, a te paulo ante relata sint, non tibi, sed illis me apud te respondere credam. Cædem objicitis eorum, qui a Philopomene prætore evocati ad causam dicendam interfecti sunt. Hoc ego crimen non modo a vobis, Romani, sed ne apud vos quidem nobis objiciendum fuisse arbitror. Quid ita? quia in vestro fœdere erat, ut maritimis urbibus abstinerent Lacedæmonii. Quo tempore armis captis urbes, a quibus abstinere jussi erant, nocturno impetu occupaverunt, si T. Quintius, si exercitus Romanus, sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti et oppressi confugissent. Cum vos procul essetis, quo alio, nisi ad nos socios vestros, quos antea Gythio opem ferentes, quos Lacedæmonem vobiscum simili de causa oppug. nantes viderant, confugerent? Pro vobis igitur justum piumque bellum suscepimus. Quod cum alii laudent, reprehendere ne Lacedæmonii quidem possint, Dii quoque ipsi comprobaverint, qui nobis victoriam dederunt; quo

r

pasium e Polyb.' Rupert. Ad Compasium Kreyssig.-17. Apud P. Sulpicium

NOTE

r Capti et oppressi] Incolæ urbium Laconiæ maritimarum.

nam modo ca, quæ belli jure acta sunt, in disceptationem veniunt? quorum tamen maxima pars 19 nihil pertinet ad nos. Nostrum est, quod evocavimus eos ad causam dicendam, qui ad arma multitudinem exciverant, qui expugnaverant maritima oppida, qui diripuerant, qui cædem principum fecerant. Quod vero illi, venientes in castra, interfecti sunt, vestrum est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si Diis placet, accusatis, non nostrum. Exules Lacedæmoniorum (quo in numero hi quoque duo fuerunt) et tunc nobiscum erant, et, quod domicilium 20 sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria extorres ne in tuto quidem exilio posse consenescere se indignabantur, impetum fecerunt. Lacedæmonii igitur Lacedæmonios, non Achæi, interfecerunt: nec, jure an injuria cæsi sint, argumentari refert.

66

I

37. At enim illa certe vestra sunt, Achæi, quod leges disciplinamque vetustissimam Lycurgi sustulistis, quod muros diruistis.' Quæ utraque ab iisdem objici qui possunt? cum muri Lacedæmoniis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissolvendam Lycurgi disciplinam exstructi sint. Tyranni enim nuper eos, arcem et munimentum sibi, non civitati, paraverunt. Et, si existat hodie ab Inferis Lycurgus, gaudeat ruinis eorum, et nunc se patriam et Spartam antiquam agnoscere dicat. Non Philopomenem

Lycurgus, si revivisceret, dirutos Sparta muros lætaretur, utpote qui contra ipsius leges exstructi fuissent.

cod. Mog.-18 Vulgat. comprobaverunt.-19 Pars maxima Crev.-20⚫ Hanc vett. codd. lectionem, quam Aldus in domicilio mutaverat, jam Clericus revocavit, probantibus J. Fr. Gron. Crev. et Drak.' Doering. To et ante quod dom. del. Gron. Doujat. Crev.

1 Lacedæmonis quidam Mss. et edd. princc.-2 Altera lectio, si resurgat, quam codd. quidam offerunt, nostræ lectionis est interpretamentum.' Doe

NOTE

Quod domicilium [domicilio] sibi delegerant maritima oppida] Veteres editiones habent, domicilium sibi delegerant: quod Gronovio probatur, ut domicilium oppida dicatur per appositionem, quæ nec Nostro, nec aliis

scriptoribus ignota.

At enim illa certe vestra sunt] Loquitur Lycortas ex persona Lacedæmoniorum, ut eorum criminationes efficacius refellat.

« IndietroContinua »