Immagini della pagina
PDF
ePub

expectare, nec Achæos, sed vos ipsi, Lacedæmonii, vestris manibus amoliri et diruere omnia tyrannidis vestigia debuistis. Vestræ enim illæ deformes veluti cicatrices servitutis erant; et, cum sine muris per octingentos prope annos" liberi, aliquando etiam principes Græciæ fuissetis, muris, velut compedibus, circumdatis vincti per centum annos servistis. Quod ad leges ademtas attinet, ego antiquas Lacedæmoniis leges tyrannos ademisse arbitror; nos non suas ademisse, quas non habebant, sed nostras leges dedisse; nec male consuluisse civitati, cum concilii nostri eam fecerimus, et nobis miscuerimus, ut corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset. Tunc, ut 3 opinor, si aliis ipsi legibus viveremus, alias istis injunxissemus, queri, se iniquo jure esse, et indignari possent. Scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem, qua sum adhuc usus, neque sociorum apud socios, neque liberæ gentis esse, sed vere servorum disceptantium apud dominos. Nam, si non vana illa vox præconis fuit, qua liberos esse omnium primos Achæos jussistis, si fœdus ratum est, si societas et amicitia ex æquo observatur, cur ego, quid, Capua capta, feceritis Romani, non quæro ; vos rationem reposcitis, quid Achæi Lacedæmoniis bello victis fecerimus? Interfecti aliqui sunt; finge, a nobis. Quid? vos senatores Campanos securi non percussistis? Muros diruimus. Vos non muros tantum, sed urbem et agros

4

ring.-3 Ut del. Gron. Doujat. Crev.-4 Ald. ediderat servorum verius;

NOTE

" Per octingentos prope annos] Cœperat Lycurgus, tutoris nomine, Lacedæmonem regere, ac legibus instru ere, ante Olympiadum initium annis prope centum et octo. Roma autem condita est ex communi sententia anno vigesimo quinto ab Olympiadum initio. Itaque a Lycurgo ad Machanidæ tyrannidem, quæ post Cleomenis ultimi regis exitum contigit, et cum anno urbis conditæ 550. ad summum concurrit, anni sunt 675.

non octingenti.

▾ Per centum annos servistis] Ab ini. tio tyrannidis ad mortem Nabidis, de qua lib. xxxv. c. 36. et quæ A. U. C. 562. accidit, Lacedæmon tyrannis vix ultra duodecim annos paruerat; quin si a Cleomenis regis violento domi. natu tyrannicum regnum computetur, tamen quinquaginta anni haud colligentur, quos Livius centum fuisse ait.

ademistis. Specie,' inquis, 'æquum est foedus; re apud Achæos precaria libertas," apud Romanos etiam imperium est.' Sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor; sed, oro vos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achæos, modo ne in æquo hostes vestri nostrique apud vos sint, ac nos socii; immo ne meliore jure sint. Nam, ut in æquo essent, nos fecimus, cum leges iis nostras dedimus; cum, ut Achæi concilii essent, effecimus. Parum est victis, quod victoribus satis est. Plus postulant hostes, quam socii habent. Quæ jure jurando, quæ monumentis literarum in lapide insculptis in æternam memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum perjurio nostro tollere parant. Veremur quidem vos, Romani, et, si ita vultis, etiam timemus: sed plus et veremur et timemus Deos immortales.' Cum assensu maximæ partis est auditus, et locutum omnes pro majestate magistratus censebant ; ut facile appareret, molliter agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse. Tum Appius, 'suadere se magnopere Achæis,' dixit, ‘ut, dum liceret voluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox inviti et coacti facerent.' Hæc vox audita quidem cum omnium gemitu est, sed metum injecit imperata recusandi. Id modo petierunt, ut Romani, quæ viderentur, de Lacedæmoniis mutarent, nec Achæos religione obstringerent irrita ea, quæ jure jurando sanxissent, faciendi.' Damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quæ nuper facta erat, sublata est."

38. Romæ principio ejus anni, cum de provinciis consulum et prætorum actum esset, consulibus Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti. Prætores, C. Deci

Revera libertas Achæorum precaria tantum est, pendens ex arbitrio Roma

norum.

quem secuti sunt Gron. Doujat. Crev.-5 Equum est fœdus apud Achæos, re precaria libertas eæd.—6 Conj. J. F. Gron. Achaici.

NOTE
ricus.

* Apud Romanos etiam] Immo enim aut etenim; hæc enim verba complectuntur rationem, cur apud Achæos precaria tantum libertas esset. J. Cle

y Sublata est] Decreto, ni fallor, Achæorum.

mius Flavus urbanam, P. Cornelius Cethegus inter cives et peregrinos sortiti sunt; C. Sempronius Blæsus Siciliam, Q. Nævius Matho Sardiniam, et ut idem de veneficiis quæreret, A. Terentius Varro Hispaniam citeriorem, P. Sempronius Longus Hispaniam ulteriorem. De iis duabus provinciis legati per id fere tempus, L. Juventius Thalna et T. Quintilius Varus, venerunt; qui, quantum bellum jam profligatum in Hispania esset, senatu edocto, postularunt simul, ut pro rebus tam prospere gestis Diis immortalibus haberetur honos, et ut prætoribus exercitum deportare liceret. Supplicatio in biduum decreta est. De legionibus deportandis, cum de consulum prætorumque exercitibus ageretur, rem integram referri jusserunt. Paucos post dies consulibus in Ligures binæ legiones, quas Ap. Claudius et M. Sempronius habuerant, decretæ sunt. De exercitibus Hispaniensibus magna contentio fuit inter novos prætores et amicos absentium, Calpurnii Quintiique. Utraque causa tribunos plebis, utraque consules habebat. Hi, se intercessuros senatus consulto, si deportandos censerent exercitus, denuntiabant; illi, si hæc intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni passuros. Victa postremo absentium gratia est, et senatus consultum factum, Ut prætores quatuor millia peditum Romanorum scriberent, quadringentos equites, et quinque millia sociorum peditum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in Hispaniam portarent. Cum eos in legiones" quatuor descripsissent, 10 quod plus, quam quina millia

[ocr errors]
[ocr errors]

7' Hispaniam ulteriorem: prior vox forte delenda, et mox leg. De his duabus provinciis.' Rupert.-8 Consuli Gron. Doujat.-9 Male Crev. pro consules tentabat consulem; nam si hoc voluisset Livius, scripsisset certe unum vel alterum consulem.' Doering. Mox ii pro hi Gron. Doujat.—10 Vid. Not. Delph. inf.

NOTE

Cum eos in legiones] Sic recte legit J. F. Gronovius, pro cum eas legiones; quia ex superiore militum numero quatuor legiones fieri non potuerunt. J. Clericus.

descripsissent] Recte et acute Gron. scribendum conjicit, cum eos in legiones quatuor descripsissent; non enim ex quatuor millibus peditum quadrin gentis equitibus Romanis, et quinque Cum eos [eas leg.] in legiones quatuor millibus sociorum peditum, ac quin

peditum, treceni equites, in singulis legionibus esset, dimitterent; eos primum, qui emerita stipendia haberent; deinde, ut cujusque fortissima opera Calpurnius et Quintius in prælio usi essent.'

39. Hac sedata contentione, alia subinde C. Decimii prætoris morte exorta est. Cn. Sicinius et L. Pupius, qui ædiles proximo anno fuerant, et C. Valerius flamen Dialis et Q. Fulvius Flaccus (is, quia ædilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione) petebant: certamenque ei cum flamine erat. Et postquam primo æquare, mox superare etiam est visus, pars tribunorum plebis negare, rationem ejus habendam esse, quod duos simul unus magistratus, præsertim curules, neque capere posset, nec gerere;" pars legibus eum solvi æquum censere, ut, quem vellet, prætorem creandi populo potestas fieret. L. Porcius consul primo in ea sententia esse, ne nomen ejus acciperet: deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceret, convocatis Patribus, referre se ad eos,' dixit, 'quod nec jure ullo, nec exemplo tolerabili liberæ civitati ædilis curulis designatus præturam peteret: sibi, nisi quid aliud iis videretur, in animo esse, e lege comitia habere.' Patres censuerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fulvio ageret, ne impedimento esset, quo minus comitia prætoris in locum C. Decimii surrogandi e lege haberentur. Agenti consuli ex senatus consulto respondit Flaccus, nihil, quod se indignum esset, facturum.' Medio responso spem ad voluntatem interpretantibus fecerat,'

i Cum ita respondisset Quintius Fulvius Flaccus, ut mentem suam non satis aperuisset, inde spes orta est consuli et senatoribus secundum ipsorum voluntatem explicari posse ejus animum.

NOTE

gentis equitibus Latinis, quatuor novæ legiones confici poterant: sed ex his suppleri legiones quæ jam in Hispania erant, et cohortes auxiliares sociorum. Adjunctis itaque his novis copiis ad veteres exercitus, quia futurum erat ut legiones Romanæ et cohortes Latinæ solitum numerum

excederent; vult nt, his distributis, quot capitibus justus legionum et auxiliorum numerus superaretur, totidem ex veteranis militibus dimitterentur a militia, ratione habita stipendiorum cujusque, et operæ in Hispanica militia præstitæ.

b Sine toga candida] A qua candi

cessurum Patrum auctoritati esse. Comitiis acrius etiam, quam ante, petebat, criminando, extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et invidiam geminati honoris fieri; tanquam non appareret, ubi designatus prætor esset, extemplo ædilitate se abdicaturum. Consul, cum et pertinaciam petentis crescere, et favorem populi magis magisque in eum inclinari cerneret, dimissis comitiis, senatum vocavit. Censuerunt frequentes, 'quoniam Flaccum auctoritas Patrum nihil movisset, ad populum cum Flacco agendum.' Concione advocata, cum egisset consul; ne tum quidem de sententia motus, gratias populo Romano egit, quod tanto studio, quotiescumque declarandæ voluntatis potestas facta esset, prætorem se voluisset facere. Ea sibi studia civium suorum destituere non in animo esse.'* Hæc vero tam obstinata vox tantum ei favorem accendit, ut haud dubius prætor esset, si consul accipere nomen vellet. Ingens certamen tribunis, et inter se ipsos, et cum consule, fuit; donec senatus a consule est habitus, decretumque: 'quoniam, prætoris surrogandi comitia ne legibus fierent, pertinacia Q. Flacci et prava studia hominum impedirent, senatum censere, satis prætorum esse: P. Cornelius utramque in Urbe juris dictionem haberet, Apollinique ludos faceret.'

12

40. His comitiis prudentia et virtute senatus sublatis, alia majoris certaminis, quo et majore de re,'4 et inter plures potentioresque viros, sunt exorta. Censuram summa contentione petebant L. Valerius Flaccus, P. et L. Scipiones, Cn. Manlius Vulso, L. Furius Purpureo," patricii;

Nolle se civium in se favori renuntiare.

11 Neque Crev.-12 Ipsis conj. Gron.-13 Prætori subrogando conj. Rupert. 14 Lov. 1. 6. et Voss. quo et m. decreto. Verbum substant, erat post re excidisse, aut supplendum esse putabat Duk. Malim delere rò quo, aut legere quod et majore... viros fuit, exorta.' Rupert. At ego, si quid exciderit, potius particulum eo, qui respondet quo, ante majoris excidisse putaverim.'

NOTE

dati dicebantur qui honores petebant, distinguerentur.

cum magistratus prætexta a privatis

Delph, et Var. Clas.

Livius.

10 H

« IndietroContinua »