Immagini della pagina
PDF
ePub

plebeii autem, M. Porcius Cato, M. Fulvius Nobilior, Ti. et M. Sempronii, Longus et Tuditanus. Sed omnes patricios plebeiosque nobilissimarum familiarum M. Porcius longe anteibat. In hoc viro tanta vis animi ingeniique fuit, ut, quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse videretur. Nulla ars, neque privatæ, neque publicæ rei gerendæ, ei defuit. Urbanas rusticasque res pariter callebat. Ad summos honores alios scientia juris, alios eloquentia, alios gloria militaris provexit. Huic versatile ingenium sic pariter ad omnia fuit, ut natum ad id unum diceres, quodcumque ageret. In bello manu fortissimus, multisque insignibus clarus pugnis. Idem, postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator: idem in pace, si jus consuleres, peritissimus ; si causa oranda esset, eloquentissimus: nec is tantum, cujus lingua vivo eo viguerit, monumentum eloquentiæ nullum extet: vivit immo vigetque eloquentia ejus, sacrata scriptis omnis generis.d Orationes et pro se multæ, et pro aliis, et in alios. Nam non solum accusando, sed etiam causam dicendo, fatigavit inimicos. Simultates nimio plures et exercuerunt eum,

16 c

Doering.-15 Volsco et Purpurio edd. ante Sigon.—16 ' Faber conj. vivetque, ut sit omen famæ æternæ. Non male. Verba tamen præc. vivo eo viguerit

NOTE

c Vivit immo vigetque] Melius Tanaq. Fabro videtur vivit immo vivetque, ut futurum tempus verbo præsentis temporis respondeat. Sed quid ni, ut verbum vivit refertur ad nomen vivo eo, sic vigetque referatur ad verbum superius viguerit?

d Sacrata scriptis omnis generis] Extabant tempore Livii, præter Orationes Catonis, ejusdem Originum libri, (quibus Latii atque Italiæ urbium antiquam historiam persecutus fuerat,) itemque de Re Militari, de Jure Civili egregia volumina complura, et quæ adhuc extant de Re Rustica. Hujus M. Catonis, qui censorius a

gesta paulo asperius censura dictus est, et jam natu grandior Græcis literis ab Ennio institui voluit, elogium aliud vide apud Plin. lib. VII. cap. 27. Sunt et alia tum apud Valer. Maxim. lib. III. cap. 4. sub fin, tum apud Cic. lib. III. de Oratore. Initio Priscus tertio nomine dicebatur, postea Catonis cognomen adeptus est, quo Romani eum significabant, in quo multarum rerum usus et experientia esset, nt Plut. scribit in ejus vita. Illud notandum quater et quadragies pro se causam dixisse, nec quenquam sæpius postulatum, ac semper absolutum.

et ipse exercuit eas: 17 nec facile dixeris, utrum magis presserit eum nobilitas, an ille agitaverit nobilitatem.' Asperi procul dubio animi et linguæ acerbæ et immodice liberæ fuit: sed invicti a cupiditatibus animi, et rigidæ innocentiæ; contemtor gratiæ, divitiarum. In parsimonia, in patientia laboris, periculi,18 ferrei prope corporis animique; quem ne senectus quidem, quæ solvit omnia, fregerit. Qui sextum et octogesimum annum agens causam dixerit, ipse pro se oraverit scripseritque; nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi adduxerit judicium.

41. Hunc, sicut omni vita, tum petentem premebat nobilitas coierantque 19f (præter L. Flaccum, qui collega in consulatu fuerat) candidati omnes ad dejiciendum honore eum; non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur, novum hominem censorem videre; sed etiam quód tristem censuram periculosamque multorum famæ et ab læso a plerisque, et lædendi cupido, expectabant." Etenim tum quoque minitabundus petebat, 'refragari sibi, qui liberam et fortem censuram timerent,' criminando; et simul L. Valerio suffragabatur. 'Illo uno

An nobiles ipsi magis adversati fuerint, an ipse nobilibus.

m Nec tantum quod ægre ferrent.

" Providebant severum atque asperum in censura futurum Catonem.

favere lectioni vulgatæ, monet Bauer.' Rupert.-17 Tan. Faber vult et eas ipse exercuit. J. F. Gron. To eas, ut superfluum, delendum putat.-18 Periculique Gron. Doujat. Crev. Mox fregerit; qui Crev. Kreyssig.

19 Vid. Not. Delph. inf.

Coierant apud prætorem Mss. fere habent.

NOTE

e Nonagesimo anno] Annum quoque nonagesimum Catonis hic memorat Plut. Ex Lælii tamen numeratione apud Ciceronem de Senectute eliciunt Glar. et Sigon. non anno ætatis nonagesimo, sed octogesimo causam hanc Catonem egisse, atque annos octoginta duntaxat et quatuor vixisse.

f Tum petentem [prensantem] premebat nobilitas: coierantque, &c.] Recte

pro petentem, vel præsentem, restituit Gron. prensantem. Recte etiam pro consenserantque, Sig. contra Gelenium legit ex codice veteri coierantque.

8 Candidati omnes] Plut. Catonis septem fuisse competitores in cen sura notat. Intellige præter Cornelium Flaccum, qui primus supra nominatur, et octonarium complet nu

merum.

collega castigare se nova flagitia, et priscos mores revocare 20 posse.' His accensi homines, adversa nobilitate, non M. Porcium modo censorem fecerunt, sed etiam collegam ei L. Valerium Flaccum adjecerunt. Secundum comitia censorum consules prætoresque in provincias profecti sunt, præter Q. Nævium, quem quatuor non minus menses, priusquam in Sardiniam iret, quæstiones veneficii, quarum magnam partem extra Urbem per municipia conciliabulaque habuit, quia ita aptius visum erat, tenuerunt. Si Antiati Valerio credere libet, ad duo hominum millia damnavit. Et L. Postumius prætor,' cui Tarentum provincia evenerat, magnas pastorum conjurationes vindicavit, et reliquias Bacchanalium quæstionis cum omni executus est cura. Multos, qui aut citati non affuerant, aut vades deseruerant," in ea regione Italiæ latentes, partim noxios judicavit, partim comprehensos Romam ad senatum misit. In carcerem omnes a P. Cornelio conjecti

sunt.

42. In Hispania ulteriore, fractis proximo bello Lusitanis, quietæ res fuerunt. In citeriore A. Terentius in Suessetanis oppidum Corbionem vineis et operibus expugnavit, captivos vendidit: quieta deinde hyberna et citerior provincia habuit. Veteres prætores, C. Calpurnius Piso et L. Quintius, Romam redierunt. Utrique

• Aut defuerant sponsoribus suis, sive præsto non fuerant ad dicendam causam, ut fidem liberarent vadium a se datorum.

Hinc Gron. conj. Coierant autem præter L. Flaccum cet.' Rupert.-20 Revocare mores Kreyssig.-1 Periz. proprætor legendum esse suspicatus est.

NOTE

↳ Oppidum Corbionem] Suessetanorum ait oppidum fuisse Corbionem in Hispania citeriore; sed ubi fuerint Suessetani, divinationis res est: plerique Suestasium eorum caput fuisse existimant ponitur autem Suestasium a Ptol. in Caristis, qui in parte provinciæ, quæ nunc Alaba. Qua ratione fuerit Corbio circa Salinas,

ad Biscaiæ fines. Mihi alias Suessetani a Nostro sumi pro Vescitanis Plinii videbantur: quorum oppidum primarium Osca. Sed hic forte Suessetani pro Sedetanis, et Corbio pro Urbiaca, quæ fuisse videtur ubi nunc Villa-franca, ad Xilocam amnem in Aragonia, circa fines Diœceseon Albaracinensis et Terulanæ.

magno Patrum consensu triumphus est decretus. Prior C. Calpurnius de Lusitanis et Celtiberis triumphavit. Coronas aureas tulit octoginta tres, et duodecim millia pondo argenti. Paucos post dies L. Quintius Crispinus ex iisdem Lusitanis Celtiberisque triumphavit. Tantundem auri atque argenti in eo triumpho translatum. Censores, M. Porcius et L. Valerius, metu mixta expectatione, senatum legerunt: septem moverunt senatu; ex quibus unum insignem et nobilitate et honoribus, L. Quintium Flamininum consularem. Patrum memoria institutum fertur, ut censores motis senatu ascriberent notas. Catonis et aliæ quidem acerbæ orationes extant in eos, quos aut senatorio loco movit, aut quibus equos ademit: longe gravissima in L. Quintium oratio est, qua si accusator ante notam, non censor post notam, usus esset, retinere Quintium in senatu ne frater quidem T. Quintius, si tum censor esset, potuisset. Inter cetera objecit ei, Philippum Poenum carum ac nobile scortum, ab Roma in Galliam provinciam spe ingentium donorum perductum: eum puerum, per lasciviam cum cavillaretur, exprobrare consuli persæpe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium3 abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori venditaret.4 Forte epulantibus iis, cum jam vino incaluissent, nuntiatum in convivio esse, nobilem Boium cum liberis transfugam venisse; convenire consulem velle, ut ab eo fidem præsens acciperet. Introductum in tabernaculum per interpretem alloqui consulem cœpisse. Inter cujus sermonem Quintius scorto, 'Vis tu,' inquit, 'quoniam gladiatorium spectaculum reliquisti, jam hunc Gallum morientem videre?' Et cum is vixdum serio annuisset, ad nutum scorti

2 In cod. Mog. teste Modio, legitur prælatum.—3 Gladiatorum edd. ante Sigon.-4 Ita Lipsii cod. nec abeunt Pall. nisi quod, divisis vocibus, et antiqua ratione scribendi, amator ei venditaret. Etiam edd. vett. vendicaret. Recentior jactaret.' Gruter.-5 Aspicere Gron. Doujat. Crev.

NOTE

i Duodecim millia pondo argenti] deux mille livres.

Gallice, la valeur de quatre cents trente

[blocks in formation]

k

consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde fugienti fidemque populi Romani atque eorum, qui aderant, imploranti latus transfodisse.

43. Valerius Antias, ut qui nec Catonis orationem legisset, et fabulæ tantum sine auctore editæ' credidisset, aliud argumentum, simile tamen et libidine et crudelitate, peragit. Placentiæ famosam mulierem, cujus amore deperiret, in convivium arcessitam scribit. Ibi jactantem sese scorto inter cetera retulisse, quam acriter quæstiones exercuisset, et quam multos capitis damnatos in vinculis haberet, quos securi percussurus esset. Tum illam infra 7 eum accubantem negasse, unquam vidisse quenquam securi ferientem,8 m et pervelle id videre. Hic indulgentem amatorem, unum ex illis miseris, attrahi jussum,9" securi percussisse. Facinus, sive eo modo, quo censor objecit, sive, ut Valerius tradit, commissum est, sævum atque atrox: inter pocula atque epulas, ubi libare Diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recubantis, mactatam humanam victimam esse, et cruore mensam respersam. In extrema oratione Catonis conditio

7' Pro infra Ms. Lips. in terra; unde intra (in sinu) conj. Lips.' Rupert.— 8 Vid. Not. Delph. inf.-9 Vid. Not. Delph. inf.

[blocks in formation]
« IndietroContinua »