Immagini della pagina
PDF
ePub

Quintio fertur, ut, si id factum negaret ceteraque, quæ objecisset, sponsione defenderet sese:P sin fateretur, ignominiane sua quenquam doliturum censeret, cum ipse, vino et Venere amens, sanguine hominis in convivio lusisset?

44. In equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiageni 1o ademtus equus. In censibus quoque accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censura fuit. Ornamenta et vestem muliebrem et vehicula, quæ pluris, quam quindecim millium æris," essent, in censum referre viatores jussit; 12 item mancipia minora annis viginti, quæ post proximum lustrum decem millibus æris, aut co pluris, venissent, uti ea quoque decies tanto pluris,"3" quam quanti

S

Ascribere libris censualibus tanquam non contemnendam facultatum partem.

10 All. Asiatico.-11 Millium æris sc. gravis, quam vocem excidisse putat Periz.' Rupert.-12 · Emendatio illa Gron. in censum deferre juratos jussit admodum dubia nobis videtur: certe nihil huc facit, ad quem provocat, locus Liv. XXIX. 15. Neque tamen apti h. 1. viatores, apparitorum genus; nisi scribas quoque censorum hoc verbo designari, vel viatores etiam scribas nonnunquam fuisse dicas. Forte leg. in censum referre scriptores, h. e. scribas, ut ap. Čic. de Orat. 1. 30. et Brut. 22. aut in censum deferri (aut referri, eodem sensu) censores jussere s. jusserunt, non solus Cato jussit: nam deinde etiam legimus ademerunt, demoliti sunt, locaverunt; nisi malis in censum referri seu deferri M. Porcius vel Cato cēs, s. cens. h. e. censor jussit.' Rupert. Referre juratores jussi Kreyssig.-13 Vid. Not. Delph. inf. Decem Gron. Doujat.

NOTE

P Sponsione defenderet sese] Hoc ex jure Romano, aut etiam Attico, ut cui vadimonium dicebatur, si judicio contendere paratus esset, certam pecuniam sponderet, solvendam si causa caderet.

a L. Scipioni Asiageni] Sic scripti, quos defendit Gron. Observat. lib. IV. cap. 25. Vulgo legitur Scipioni Asiatico.

Ademtus equus] Sig. lib. 11. de Jure Civ. Roman, equites dupliciter sumi ait: primo prout senatoribus opponuntur, 2. prout peditibus: quam divisionem ordinum recentiorem fu

isse contendit Henr. Valesius ex Plinio.

• Pluris, quam quindecim millium æris] Gallice, la valeur de quatre cents trente-sept livres neuf sous, ou environ, en monnoie de cuivre: si quidem asses jam semunciales accipiamus.

* Decem millibus æris] Gallice, deux cents quatre-vingt-une livres treize sous quatre deniers.

"Ea quoque decies [decem] tanto pluris] Conjicit non male Sigon. decies tanto pluris quam quanti èssent: quomodo Cic. in Verrem dixit 'quinquies tanto amplius:' quod sequitur Gron.

essent, æstimarentur; et his rebus omnibus terni in millia æris attribuerentur. Aquam publicam omnem, in privatum ædificium aut agrum fluentem, ademerunt; et, quæ in loca publica inædificata immolitave 14 privati habebant, intra dies triginta demoliti sunt. Opera deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia,' lacus sternendos lapide, detergendasque, qua opus esset, cloacas, in Aventino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locaverunt: et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo esset, et viam per Formianum montem. Cato atria duo, Mænium et Titium in lautumiis,16 et quatuor tabernas, in publicum emit; basilicamque ibi fecit, quæ Porcia appellata est. Et vectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis locaverunt. Quas locationes cum senatus, precibus et lacrymis publicanorum victus, induci et de integro

a

Crev.-14 Inolitave conj. Lips. Elect.-15 Ex pecunia in eam rem decreta Gron. Doujat. Crev.—16 In Latinis Ms. Voss. unde conj. Gron. in Carinis.—

NOTE

lib. iv. de Pec. Veter. cap. 1. quem vide. Gallice, qu'on les employût dans l'estimation des biens de leurs maîtres dix fois autant qu'ils valoient: nam apud Platonem habet εἰς τὸ δεκαπλάσιον, id est, in decuplum.

* Et his rebus omnibus terni in millia æris attribuerentur] Sensus hujus loci ex Plut. percipi potest: vult enim Catonem ad luxum coërcendum res eo pertinentes longe pluris æstimasse; ut majora tributa a dominis conferrentur, ita scilicet ut in singula millia æris, ternos asses pende

rent.

In loca publica inædificata immolitave] Inædificatorum nomine intellige cum Turnebo ædificia e privato in publicum procurrentia, et aliquid loci publici occupantia. Immolita autem hic dicuntur, quæ privati ante ædes suas in publico moliti erant, veluti Moniana sive tabulata in pub. licum projecta ad prospiciendum,

aut podia, quæ sunt loca porrecta extra domus parietem, Gallice des balcons.

2 Molem ad Neptunias aquas] Has aquas apud Neptunium oppidum Latii maritimum locat Marcel. Donatus, ubi adhuc visitur vicus antiquus amonissimus, vulgo Mole dictus. Cluver. fuisse vult apud Tarracinam.

a In lautumiis] Verum Vossianus habet in Latinis, unde suspicari licet in Carinis.

b Vectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis locaverunt] Vectigalia publica, quibus constabant reditus populi Romani, merito censores majori pretio addixerunt publicanis: ultro tributa, quæ sunt impensæ, hoc est, attributiones operum publicorum faciendorum municipibus seu redemtoribus, quam minimo pretio locaront. Sic aucti reipublicæ fructus, imminuti sumtus.

locari jussisset; censores, edicto summotis ab hasta, qui ludificati priorem locationem erant, omnia eadem paulum imminutis pretiis locaverunt. Nobilis censura fuit simultatiumque plena, quæ M. Porcium (cui acerbitas ea assignabatur) per omnem vitam exercuerunt. Eodem anno coloniæ duæ, Potentia 17 in Picenum, Pisaurum in Gallicum agrum,d deductæ sunt. Sena jugera in singulos data. Diviserunt agrum coloniasque deduxerunt iidem tresviri, Q. Fabius Labeo et M. et Q. Fulvii, Flaccus et Nobilior. Consules ejus anni nec domi nec militiæ memorabile quicquam egerunt.

45. In insequentem annum crearunt consules M. Claudium Marcellum, Q. Fabium Labeonem. M. Claudius, Q. Fabius Idibus Martiis, quo die consulatum inierunt, de provinciis suis prætorumque retulerunt. Prætores creati erant C. Valerius flamen Dialis, qui et priore anno petierat, et Sp. Postumius Albinus, et P. Cornelius Sisenna, L. Pupius, L. Julius, Cn. Sicinius. Consulibus Ligures cum iisdem exercitibus, quos P. Claudius et L. Porcius 18 habuerant, provincia decreta est. Hispaniæ extra sortem prioris anni prætoribus cum suis exercitibus servatæ. Prætores ita sortiri jussi, uti flamini Diali utique altera juris dicendi Romæ provincia esset. Peregrinam est sortitus.

? Aboleri locationes censorum, et res easdem denuo locari, cum senatus decrevisset, censores vetuerunt eos qui prius per ludibrium vectigalia aut ultro tributa conduxerant, ad ea conducenda accedere, eademque hasta iterum subjecta eodem fere pretio aliis locarunt.

[blocks in formation]

Sisennæ Cornelio urbana, Sp. Postumio Sicilia, L. Pupio Apulia, L. Julio Gallia, Cn. Sicinio Sardinia evenit. L. Julius maturare 19 est jussus. Galli Transalpini, per saltus ignotæ antea viæ (ut ante dictum est) in Italiam transgressi, oppidum in agro, qui nunc est Aquileiensis,20 ædificabant. Id eos ut prohiberet, quod ejus sine bello posset, prætori mandatum est. Si armis prohibendi essent, consules certiores faceret. Ex his placere alterum adversus Gallos ducere legiones. Extremo prioris anni comitia habita erant in demortui Cn. Cornelii locum auguris sufficiendi." Creatus Sp. Postumius Albinus.'

46. Hujus principio anni P. Licinius Crassus pontifex maximus mortuus est: in cujus locum M. Sempronius Tuditanus pontifex est cooptatus: pontifex maximus est creatus C. Servilius Geminus. P. Licinii funeris causa visceratio data,' et gladiatores centum viginti 3 pugnaverunt, et ludi funebres per triduum facti, post ludos epulum. In quo, cum toto foro strata triclinia essent, tempestas, cum magnis procellis coorta, coëgit plerosque tabernacula

Ut in mortui locum surrogaretur novus augur.

• Distributio viscerum, sive crudæ carnis in populum.

18 M. Porcius edd. ante Sigon.-19' Proficisci mature Voss. Gaertn. ed. Ald. et inde aliæ. Cujus lect. si major esset auctoritas, suspicarer proficisci maturare, ut cap. 21. et al.' Rupert.-20 Aquileiensis est Gron. Doujat. Crev. Mox quoad pro quod Gron. Doujat.-1 Ab And. ad Ascens. ut et scripti nostri omnes, comitia habita erant in demortui Cn. Cornelii locum auguris sufficiendi.' J. F. Gron. Forte leg. post comitia habita, vel postquam c. h. erant, vel comitiis habitis (sc. magistratuum) in demortui Cn. Cornelii Lentuli auguris locum creatus erat Sp. Postumius Albinus.' Drak. Cn. Corn. Lentuli Kreyssig.

2 Cognomen Geminus eradendum censet Sigon.-3 Conj. Lips. LXX.—

NOTÆ

quam duo prætores Romæ exercebaut (urbanus et peregrinus)ideo una C. Valerio destinatur, quod flamini Diali abnoctare ab urbe religiosum esset.

In cujus locum M. Sempronius Tuditanus pontifex est cooptatus] In P. Licinii pontificis maximi locum suc

cessit C. Servilius, qui, cum antea pontifex esset, nunc creatur pontifex maximus in ejusdem Licinii locum cooptatur in collegium pontificum hic M. Sempronius Tuditanus: sic unus Licin. Crassus duos habet successores alterum in pontificatu, alterum in pontificis maximi dignitate.

statuere in foro. Eadem paulo post, cum undique disserenasset,+ sublata: defunctosque vulgo ferebant, quod inter fatalia vates cecinissent,' necesse esse tabernacula in foro statui. Hac religione levatis altera injecta, quod sanguine per biduum pluisset in area Vulcani: et per decemviros supplicatio indicta erat ejus prodigii expiandi causa. Priusquam consules in provincias proficiscerentur, legationes transmarinas in senatum introduxerunt: nec unquam ante tantum regionis ejus hominum Romæ fuerat. Nam ex quo fama per gentes, quæ Macedoniam accolunt, vulgata est, crimina querimoniasque de Philippo non negligenter ab Romanis audiri, multis operæ pretium fuisse queri; pro se quæque civitates gentesque, singuli etiam privatim, (gravis enim accola omnibus erat,) Romam, aut ad spem levandæ injuriæ, aut ad deflendæ solatium, venerunt. Et ab Eumene rege legatio cum fratre ejus Athenæo venit ad querendum, simul quod non deducerentur ex Thracia præsidia, simul quod in Bithyniam Prusiæ bellum adversus Eumenem gerenti auxilia missa forent.

47. Respondendum ad omnia juveni tum admodum Demetrio erat; cum haud facile esset, aut ea, quæ objicerentur, aut quæ adversus ea dicenda erant, memoria complecti. Nec enim multa solum, sed etiam pleraque oppido quam parva erant: de controversia finium, de hominibus raptis pecoribusque abactis, de jure aut dicto per libidinem aut non dicto, de rebus per vim aut per gratiam judicatis. Nihil horum neque Demetrium docere dilucide, nec se satis liquido discere ab eo senatus cum cerneret posse, simul et tirocinio et perturbatione juvenis moveretur; quæri jussit ab eo, ecquem de his rebus commentarium a patre accepisset? Cum respondisset, 'accepisse se;' nihil prius nec potius visum est, quam regis ipsius de singulis

* Dicebatur Romanos liberatos sic esse religione ac metu injecto ex fatalibus carminibus.

4 Conserenasset edd. ante Sigon. In Gelenii notis legitur tantum, teste Gron. serenasset. Naud. deserenasset.

« IndietroContinua »