Immagini della pagina
PDF
ePub

responsa accipere. Librum extemplo poposcerunt; deinde, ut ipse recitaret, permiserunt. Erant autem de rebus singulis in breve coactæ causæ ; ut alia fecisse se secundum decreta legatorum doceret, alia non per se stetisse, quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui accusarent. Interposuerat et querelas de iniquitate decretorum, et quam non ex æquo disceptatum apud Cæcilium foret, indigneque sibi, nec ullo suo merito, insultatum ab omnibus esset. Has notas irritati ejus animi collegit senatus. Ceterum alia excusanti juveni, alia recipienti, futura ita, ut maxime vellet senatus, responderi placuit: 'Nihil patrem ejus neque rectius, nec magis, quod ex voluntate sepatus esset, fecisse, quam quod, utcumque ea gesta essent, per Demetrium filium satis fieri voluisset Romanis. Multa et dissimulare, et oblivisci, et pati præterita senatum posse, et credere etiam, Demetrio credendum esses Obsidem enim se animum ejus habere, etsi patri corpus reddiderit; et scire, quantum salva in patrem pietate possit, amicum eum populo Romano esse. Honorisque ejus causa missuros in Macedoniam legatos, ut, si quid minus factum sit, quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum prætermissarum fiat.“ Velle etiam sentire Philippum, integra omnia sibi cum populo Romano Demetrii filii beneficio esse.'

48. Hæc, quæ augendæ amplitudinis ejus causa facta erant, extemplo in invidiam, mox etiam in perniciem

[ocr errors]

* Ita ut satisfactio, ac velut expiatio culpæ non exigatur, quod quædam, que fieri debuerant, facta suo tempore non sint.

5 Demetrio credendum esse ; forsan delendæ duæ posteriores voces, quas etiam nec Polyb. nec Mss. Lov. 4. et Mead. 2. agnoscunt.' Rupert.-6.Forte cum Gron. leg. reddiderint.' Rupert.

NOTE h Demetrii filii beneficio esse) Ut sc. nis causa offensæ fuit, indignante appareret non tam absolutum regem, Philippo plus momenti apud senatnm quam donatum filio patrem. Quæ personam filii, quam auctoritatem res Demetrio non gratiam legationis, patris ac dignitatem regiæ majesta. sed obtrectationis odium comparavit. tis habuisse, ut Justio. ait lib. xXXII. Apud patrem quippe nota absolutio. cap. 2.

adolescenti verterunt. Lacedæmonii deinde introducti sunt. Multæ et parvæ disceptationes jactabantur; sed, quæ maxime rem continerent,' erant, utrum restituerentur, quos Achæi damnaverant, nec ne; inique, an jure occidissent, quos occiderant. Vertebatur et,7 utrum manerent in Achaico concilio Lacedæmonii, an, ut ante fuerat, secretum ejus unius in Peloponneso civitatis jus esset. Restitui, judiciaque facta tolli placuit: Lacedæmonem manere in Achaico concilio: scribique id decretum, et consignari a Lacedæmoniis et Achæis. Legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus : jussus idem in Peloponneso sociorum res aspicere. Nam ibi quoque et ex veteribus discordiis residui motus erant, et Messene desciverat a concilio 8 Achaico. Cujus belli et causas et ordinem si expromere velim, immemor sim propositi, quo statui non ultra attingere externa, nisi qua Romanis cohærerent 9 rebus

49. Eventus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent Achæi, Philopoemen prætor eorum capitur, ad præoccupandam Coronen 10 k (profectus,] quam hostes

7 Occiderant, vertebatur, et Gron. Doujat.-8 E Moguntino est Messenii desciderant a consilio. Mox causam pro causas Gron. Doujat. Crev.—9 Cohærent Gron. Donjat. Crev.

10 Coronem Gron. Doujat. Coronam et Coroneam Mss. et edd. ante Frob. a. 1535. Colonem Plutarch. Mox profectus, quam, sublatis uncinis Gron. Donjat. Crev. • Cum vox profectus neque in ullo vetere codice, neque in ulla vet. edit. ante Lugd. anni 1553. compareat, jure Drak. uncis eam in. cludendam curavit. Idem tamen hanc vocem vix desiderari h. 1.

osse existimat. Quod mihi secus videtur. Mihi vox præoccupandam non a Livii, sed ab imperiti cujusdam et male seduli hominis manu profecta videtur. Voce enim præoccupandam deleta, totus locus egregie sibi respondet.' Doering:

NOTÆ • Quæ maxime rem continerent] Gal- Italis Belvedere ; adhuc clara et mu. lice, ce qui étoit le plus important, et nita : diu Venetis paruerat, donec a en quoi consistoit le principal, et le ca. Bajasethe 11. Turcis asserta est. Plnt. pital de l'affaire.

in Pbilopemene pro Corone nominat * Ad præoccupandam Coronen] Pelo- káuny Konwvida: et fuit Colone quoponnesi urbs in Messenia regione, ad que oppidum agri Messeniaci, Ptolemeridiem Messenæ urbis, eidemque mæo non ignotum, quod nunc Griso sinui Messeniaco apposita Corone, appellari aiunt: sed minus nobile. adhue Coron dicitur, in provincia quæ

[ocr errors]

petebant, in valle iniqua cum equitibus paucis oppressus.
Ipsum potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio
tradunt : sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gen-
tis, ab ipso nuper lectos, tenuit. Quibus dum locum ad
evadendas angustias cogendo ipse agmen præbet, sustinens
impetus hostium; prolapso equo, et suo ipse casu, et onere
'equi super eum ruentis, baud multum abfuit, quin exani-
maretur, septuaginta annos jam natus, et diutino morbo,
ex quo tum primum reficiebatur, viribus admodum atte-
nuatis. Jacentem hostes superfusi oppresserunt, cogni-
tumque primum a verecundia memoriaque meritorum,
haud secus quam ducem suum, attollunt reficiuntque, et ex
valle devia in viam portant, vix sibimet ipsi præ necopi-
nato gaudio credentes; pars nuntios Messenen præmittunt,
debellatum esse, Philopomenem captum " adduci. Pri-
mum adeo incredibilis visa res, ut non pro vano modo,
sed vix pro sano nuntius audiretur:: deinde, ut super
alium alius idem omnes affirmantes veniebant, tandem facta
fides, et, priusquam appropinquare urbi satis scirent, ad
spectaculum omnes, simul liberi ac servi, pueri quoque
cum fominis, effunduntur; itaque clauserant portam tur-
bæ,ral dum pro se quisque, nisi ipse oculis suis credidis-
set, vix pro comperta 13 tantam rem habiturus m videretur.
Ægre summoventes obvios intrare portam, qui adducebant
Philopoemenem, potuerunt, atque turba conferta iter reli-

* Non solum tanquam mendax, et nullius fidei, sed tanquam amens, et vix sui compos.

11 Captum del. Gron.–12 · Clauserat p. turba Frob, et Ald. dedere, forsan e

NOTE 1 Clauserant portam turbæ] Sic recte significat cum aliqua perturbatione in numero plurali regius, qui Naudæi ac tumultus specie: quod huic loco fuit; dicuntur enim turbæ concur- satis convenit. rentium varii globi, seu manipuli ho. m Vix pro comperta tantam rem ha. minum conglobatorum. Non tamen biturus] Alias, pro comperto: quod ne. diversam admodum vim habet singii. qnaquam vitiosum : non magis quam laris nomerus, qui vulgo legitur; ‘rem suam pro derelicto habere, ut quandoquidem turba multitudinem jurisconsulti loquuntur.

quum clauserat; et, cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod viæ propinquum erat, compleverunt, et, ut eo in conspectum populi adduceretur, una voce omnes exposcebant. Magistratus et principes, veriti, ne quem motum misericordia præsentis tanti viri faceret, cum alios verecundia pristinæ majestatis collata 14 præsenti fortunæ, alios recordatio ingentium meritorum motura esset, procul in conspectu eum statuerunt: deinde raptim ex oculis hominum abstraxerunt, prætore Dinocrate dicente, esse, quæ pertinentia ad summam belli percunctari eum magistratus vellent. Inde abducto "s" eo in curiam, et senatu vocato, consultari cæptum.

50. Jam invesperascebat, et non modo cetera, sed ne in proximam quidem noctem ubi satis tuto custodiretur, expediebant. Obstupuerant ad magnitudinem pristinæ ejus fortunæ virtutisque; et neque ipsi domum recipere custodiendum audebant, nec cuiquam uni custodiam ejus satis credebant. Admonent deinde quidam, esse thesaurum publicumo sub terra, saxo quadrato septum. Eo vinctus demittitur, et saxum ingens, quo operitur, machina superimpositum est. Ita loco potius, quam homini cuiquam, credendam custodiam rati, lucem insequentem expectaverunt. Postero die multitudo quidem integra, me

y Neque invenire poterant, nec menti eorum occurrebat locus tutus, ubi, 8c.

c. Mog.' Rupert.-13 Moguntina et deinceps edd. comperto.–14 Sine necessitate Duker. teutabat collatæ.' Doering.–15 Vid. Not. Delph. inf.

NOTÆ Inde abducto] Alias adducto : sed Gron. explicat, qui machina qnaabducto probat Gron. ex Naud. et dam seu tormento moveretur, et ciraliis : eorumque auctoritate delet to cumverteretur. Machina porro illa, inde.

vel trochleæ, vel tollenonis species ; • Thesaurum publicum] Sic inter seu quod aliud instrumentum erat pretatur Plut. in Philopamene ut aptum ad levanda pondera graviora. fuerit ædificium subterraneum, sive Itaque ainovendum fuit saxum, quo carcer, orunua Kardyelov, quod pec operiebatur crypta illa, ut in eam spiritum seu ventum, nec lucem ex. Philopæmen demitteretur, ac deinde trinsecus acciperet, nullasque ha- machina tractoria repositum est, cum beret portas, sed clauderetur in- claudendum os ejusdem cryptæ es. genti lapide circumacto ; id est, ut

set.

mor pristinorum ejus in civitatem meritorum, parcendum, ac per eum remedia quærenda esse præsentium malorum, censebant;16 defectionis auctores, quorum in manu res publica erat, in secreto consultantes, omnes ad necem ejus consentiebant; sed, utrum maturarent, an differrent, ambigebatur. Vicit pars avidior pænæ, missusque, qui venenum ferret. Accepto poculo, nihil aliud locutum ferunt, quam quæsisse, si incolumis Lycortas' (is alter imperator Achæorum erat) ' equitesque evasissent?' Postquam dictum est, incolumes esse:''Bene habet,' inquit, et, poculo impavide exhausto,' haud ita multo post expiravit. Non diuturnum mortis ejus gaudium auctoribus crudelitatis fuit. Victa namque Messeneo bello exposcentibus Achæis noxios dedidit, ossaque reddita P Philopomenis sunt; et sepultus ab universo Achaico est 18 concilio, adeo omnibus humanis congestis honoribus, ut ne divinis quidem abstineretur. Ab scriptoribus rerum Græcis Latinisque tantum huic viro tribuitur, ut a quibusdam eorum, velut ad insignem notam hujus anni, memoriæ mandatum sit, tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopomenem, Hannibalem, P. Scipionem. Adeo in æquo eum duarum potentissimarum gentium summis imperatoribus posuerunt.

51. Ad Prusiam regem legatus T. Quintius Flamininus

16 Censelat Gron. Doujat. Crev.-17 Vet. lib. apnd Sigon. hausto. Mox Nec pro Non Gron. Donjat. Crev. Deinde, si vox mortis non extaret in li. bris nemo eam desideraret.' J. F. Gron.--18 Est del. Gron, Doujat. Crev.

NOTÆ • Victa namque Messene) Lycortas p Ossaque reddita] Pbilopemenis prætor Achæorum Messenios, vasta cineres ad Achæos relati cum fanetis finibus, tantis cladibus affecit, ut bri apparatu, deferente arpam Poly, ab invitis in urbem receptus fuerit, bio Lycortæ filio, qui post historiam eosque, ut et Lacedæmonios, in con- horum bellorum accurate scripsit. ciliam Achæorum restituerit. Dino 9 Ut ne divinis quidem abstineretur] crates sibi ipsi manus intulit; reliqui Philopæmeni cives sui templam poprimates Messeniorum in vincula suerunt ; sanxeruntque ut quotannis conjecti. Hæc de Messana Siciliæ ei taurus immolaretur, et encomia per errorem Orosius accepit, cum ad rerum ab eo gestarum cum hymnis Messenen Peloponnesi pertineant. ab adolescentibus canerentur, refe

« IndietroContinua »