Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

responsa accipere. Librum extemplo poposcerunt; deinde, ut ipse recitaret, permiserunt. Erant autem de rebus singulis in breve coactæ causæ ; ut alia fecisse se secundum decreta legatorum doceret, alia non per se stetisse, quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui accusarent. Interposuerat et querelas de iniquitate decretorum, et quam non ex æquo disceptatum apud Cæcilium foret, indigneque sibi, nec ullo suo merito, insultatum ab omnibus esset. Has notas irritati ejus animi collegit senatus. Ceterum alia excusanti juveni, alia recipienti, futura ita, ut maxime vellet senatus, responderi placuit: Nihil patrem ejus neque rectius, nec magis, quod ex voluntate senatus esset, fecisse, quam quod, utcumque ea gesta essent, per Demetrium filium satis fieri voluisset Romanis. Multa et dissimulare, et oblivisci, et pati præterita senatum posse, et credere etiam, Demetrio credendum esse. Obsidem enim se animum ejus habere, etsi patri corpus reddiderit; et scire, quantum salva in patrem pietate possit, amicum eum populo Romano esse. Honorisque ejus causa missuros in Macedoniam legatos, ut, si quid minus factum sit, quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum prætermissarum fiat. Velle etiam sentire Philippum, integra omnia sibi cum populo Romano Demetrii filii beneficio esse.'h

48. Hæc, quæ augendæ amplitudinis ejus causa facta' erant, extemplo in invidiam, mox etiam in perniciem

"Ita ut satisfactio, ac velut expiatio culpæ non exigatur, quod quædam, quæ fieri debuerant, facta suo tempore non sint.

5 Demetrio credendum esse; forsan delendæ duæ posteriores voces, quas etiam nec Polyb. nec Mss. Lov. 4. et Mead. 2. agnoscunt.' Rupert.-6' Forte cum Gron. leg. reddiderint.' Rupert.

NOTE

h Demetrii filii beneficio esse] Ut sc. appareret non tam absolutum regem, quam donatum filio patrem. Quæ res Demetrio non gratiam legationis, sed obtrectationis odium comparavit. Apud patrem quippe nota absolutio

nis causa offensæ fuit, indignante Philippo plus momenti apud senatum personam filii, quam auctoritatem patris ac dignitatem regiæ majesta. tis habuisse, ut Justin. ait lib. xxxi. cap. 2.

adolescenti verterunt. Lacedæmonii deinde introducti sunt. Multæ et parvæ disceptationes jactabantur; sed, quæ maxime rem continerent,i erant, utrum restituerentur, quos Achæi damnaverant, nec ne; inique, an jure occidissent, quos occiderant. Vertebatur et,7 utrum manerent in Achaico concilio Lacedæmonii, an, ut ante fuerat, secretum ejus unius in Peloponneso civitatis jus esset. Restitui, judiciaque facta tolli placuit: Lacedæmonem manere in Achaico concilio: scribique id decretum, et consignari a Lacedæmoniis et Achæis. Legatus in Macedoniam Q. Marcius est missus: jussus idem in Peloponneso sociorum res aspicere. Nam ibi quoque et ex veteribus discordiis residui motus erant, et Messene desciverat a concilio Achaico. Cujus belli et causas et ordinem si expromere velim, immemor sim propositi, quo statui non ultra attingere externa, nisi qua Romanis cohærerent rebus

49. Eventus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent Achæi, Philopomen prætor eorum capitur, ad præoccupandam Coronen 10k [profectus,] quam hostes

7 Occiderant, vertebatur, et Gron. Doujat.—8 E Moguntino est Messenii desciverant a consilio. Mox causam pro causas Gron. Doujat. Crev.-9 Coharent Gron. Donjat. Crev.

10 Coronem Gron. Doujat. Coronam et Coroneam Mss. et edd. ante Frob. a. 1535. Colonem Plutarch. Mox profectus, quam, sublatis uncinis Gron. Doujat. Crev. Cum vox profectus neque in ullo vetere codice, neque in ulla vet. edit. ante Lugd. anni 1553. compareat, jure Drak. uncis eam includendam curavit. Idem tamen hanc vocem vix desiderari h. 1. posse existimat. Quod mihi secus videtur. Mihi vox præoccupandam non a Livii, sed ab imperiti cujusdam et male seduli hominis manu profecta videtur. Voce enim præoccupandam deleta, totus locus egregie sibi respondet.' Doering.—

NOTE

i Quæ maxime rem continerent] Gallice, ce qui étoit le plus important, et en quoi consistoit le principal, et le capital de l'affaire.

kAd præoccupandam Coronen] Peloponnesi urbs in Messenia regione, ad meridiem Messenæ urbis, eidemque sinui Messeniaco apposita Corone, adhuc Coron dicitur, in provincia quæ

Italis Belvedere ; adhuc clara et munita: diu Venetis paruerat, donec a Bajasethe II. Turcis asserta est. Plut. in Philopomene pro Corone nominat кάμŋ Koλwvída: et fuit Colone quoque oppidum agri Messeniaci, Ptolemæo non ignotum, quod nunc Griso appellari aiunt: sed minus nobile.

petebant, in valle iniqua cum equitibus paucis oppressus. Ipsum potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt: sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab ipso nuper lectos, tenuit. Quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen præbet, sustinens impetus hostium; prolapso equo, et suo ipse casu, et onere 'equi super eum ruentis, haud multum abfuit, quin exanimaretur, septuaginta annos jam natus, et diutino morbo, ex quo tum primum reficiebatur, viribus admodum attenuatis. Jacentem hostes superfusi oppresserunt, cognitumque primum a verecundia memoriaque meritorum, haud secus quam ducem suum, attollunt reficiuntque, et ex valle devia in viam portant, vix sibimet ipsi præ necopinato gaudio credentes; pars nuntios Messenen præmittunt, debellatum esse, Philopomenem captum " adduci. Primum adeo incredibilis visa res, ut non pro vano modo, sed vix pro sano nuntius audiretur: deinde, ut super alium alius idem omnes affirmantes veniebant, tandem facta fides, et, priusquam appropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum omnes, simul liberi ac servi, pueri quoque cum fœminis, effunduntur; itaque clauserant portam turbæ, dum pro se quisque, nisi ipse oculis suis credidisset, vix pro comperta 13 tantam rem habiturus m videretur. Ægre summoventes obvios intrare portam, qui adducebant Philopomenem, potuerunt, atque turba conferta iter reli

* Non solum tanquam mendax, et nullius fidei, sed tanquam amens, et vix sui compos.

11 Captum del. Gron.-12' Clauserat p. turba Frob. et Ald. dedere, forsan e

NOTE

1 Clauserant portam turbæ] Sic recte in numero plurali regius, qui Naudæi fuit; dicuntur enim turbæ concur rentium varii globi, seu manipuli hominum conglobatorum. Non tamen diversam admodum vim habet singularis numerus, qui vulgo legitur; quandoquidem turba multitudinem

significat cum aliqua perturbatione ac tumultus specie: quod huic loco satis convenit.

m Vix pro comperta tantam rem habiturus] Alias, pro comperto: quod nequaquam vitiosum: non magis quam ‘rem suam pro derelicto habere,' ut jurisconsulti loquuntur.

quum clauserat; et, cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod viæ propinquum erat, compleverunt, et, ut eo in conspectum populi adduceretur, una voce omnes exposcebant. Magistratus et principes, veriti, ne quem motum misericordia præsentis tanti viri faceret, cum alios verecundia pristinæ majestatis collata 14 præsenti fortunæ, alios recordatio ingentium meritorum motura esset, procul in conspectu eum statuerunt: deinde raptim ex oculis hominum abstraxerunt, prætore Dinocrate dicente, esse, quæ pertinentia ad summam belli percunctari eum magistratus vellent. Inde abducto 15" eo in curiam, et senatu vocato, consultari cœptum.

50. Jam invesperascebat, et non modo cetera, sed ne in proximam quidem noctem ubi satis tuto custodiretur, expediebant. Obstupuerant ad magnitudinem pristinæ ejus fortunæ virtutisque; et neque ipsi domum recipere custodiendum audebant, nec cuiquam uni custodiam ejus satis credebant. Admonent deinde quidam, esse thesaurum publicum sub terra, saxo quadrato septum. Eo vinctus demittitur, et saxum ingens, quo operitur, machina superimpositum est. Ita loco potius, quam homini cuiquam, credendam custodiam rati, lucem insequentem expectaverunt. Postero die multitudo quidem integra, me

[ocr errors]

Neque invenire poterant, nec menti eorum occurrebat locus tutus, ubi, &c.

c. Mog. Rupert.-13 Moguntina et deinceps edd. comperto.-14 Sine necessitate Duker. teutabat collata.' Doering.-15 Vid. Not. Delph. inf.

NOTE

Inde abducto] Alias adducto: sed abducto probat Gron. ex Naud. et aliis eorumque auctoritate delet rò inde.

• Thesaurum publicum] Sic interpretatur Plut. in Philopomene ut fuerit ædificium subterraneum, sive carcer, olkŋμа kaтάyelov, quod nec spiritum seu ventum, nec lucem extrinsecus acciperet, nullasque ha beret portas, sed clauderetur in genti lapide circumacto; id est, ut

Gron. explicat, qui machina quadam seu tormento moveretur, et circumverteretur. Machina porro illa, vel trochleæ, vel tollenonis species; seu quod alind instrumentum erat aptum ad levanda pondera graviora. Itaque amovendum fuit saxum, quo operiebatur crypta illa, ut in eam Philopomen demitteretur, ac deinde machina tractoria repositum est, cum claudendum os ejusdem cryptæ es

set.

mor pristinorum ejus in civitatem meritorum, parcendum, ac per eum remedia quærenda esse præsentium malorum, censebant; 16 defectionis auctores, quorum in manu res publica erat, in secreto consultantes, omnes ad necem ejus consentiebant; sed, utrum maturarent, an differrent, ambigebatur. Vicit pars avidior pœnæ, missusque, qui venenum ferret. Accepto poculo, nihil aliud locutum ferunt, quam quæsisse, si incolumis Lycortas' (is alter imperator Achæorum erat) equitesque evasissent?' Postquam dictum est, incolumes esse:''Bene habet,' inquit, et, poculo impavide exhausto," haud ita multo post expiravit. Non diuturnum mortis ejus gaudium auctoribus crudelitatis fuit. Victa namque Messene bello exposcentibus Achæis noxios dedidit, ossaque reddita Philopomenis sunt; et sepultus ab universo Achaico est 18 concilio, adeo omnibus humanis congestis honoribus, ut ne divinis quidem abstineretur. Ab scriptoribus rerum Græcis Latinisque tantum huic viro tribuitur, ut a quibusdam eorum, velut ad insignem notam hujus anni, memoriæ mandatum sit, tres claros imperatores eo anno decessisse, Philopomenem, Hannibalem, P. Scipionem. Adeo in æquo eum duarum potentissimarum gentium summis imperatoribus posue

runt.

51. Ad Prusiam regem legatus T. Quintius Flamininus

16 Censebat Gron. Doujat. Crev.-17 Vet. lib. apud Sigon. hausto. Mox Nec pro Non Gron. Doujat. Crev. Deinde, si vox mortis non extaret in libris nemo eam desideraret.' J. F. Gron.-18 Est del. Gron. Doujat. Crev.

NOTE

• Victa namque Messene] Lycortas prætor Achæorum Messenios, vastatis finibus, tantis cladibus affecit, ut ab invitis in urbem receptus fuerit, eosque, ut et Lacedæmonios, in concilium Achæorum restituerit. Dinocrates sibi ipsi manus intulit; reliqui primates Messeniorum in vincula conjecti. Hæc de Messana Siciliæ per errorem Orosius accepit, cum ad Messenen Peloponnesi pertineant.

P Ossaque reddita] Philopœmenis cineres ad Achæos relati cum funebri apparatu, deferente urnam Polybio Lycortæ filio, qui post historiam horum bellorum accurate scripsit.

a Ut ne divinis quidem abstineretur] Philopomeni cives sui templam posuerunt; sanxeruntque ut quotannis ei taurus immolaretur, et encomia rerum ab eo gestarum cum hymnis ab adolescentibus canerentur, refe

« IndietroContinua »