Immagini della pagina
PDF
ePub

expulsum est, oppidum in Deuriopo " & condere instituit. Pæoniæ ea regio est prope Erigonum fluviam, qui, ex Illyrico per Pæoniam fluens, in Axium amnem editur. Haud procul Stobis," vetere urbe, novam urbem Perseida, ut is filio majori haberetur honos, appellari jussit.12

54. Dum hæc in Macedonia geruntur, consules in provincias profecti. Marcellus nuntium præmisit ad L. Porcium proconsulem, ut ad novum Gallorum oppidum legiones admoveret. Advenienti consnli Galli sese dediderunt. Duodecim millia armatorum erant. Plerique arma ex agris rapta habebant. Ea ægre patientibus iis ademta, quæque alia aut populantes agros rapuerant, aut secum attulerant. De bis rebus qui quererentur, legatos Romam miserunt. Introducti in senatum a C. Valerio prætore exposuerunt, “Se, superante in Gallia multitudine, inopia coactos agri et egestate, ad quærendam sedem Alpes transgressos. Quæ inculta per solitudines viderent, ibi sine ullius injuria consedisse. Oppidum quoque ædificare coepisse ; quod indicium esset, nec agro, nec urbi ulli vim allaturos venisse. Nuper M. Claudium ad se puntium misisse, bellum se cum iis, ni dederentur, gesturum. Se certam, etsi non speciosam, pacem, quam incerta belli, præoptantes, dedidisse se prius in fidem, quam in potestatem, populi Romani. Post paucos dies, jussos et agro et urbe decedere, sese tacitos abire, quo terrarum possent, in

seletas.-11 Dertiopo edd. aptt.–12 · Periz. ita distingnere b. I. malebat editur haud procul Stobis vetere urbe. Novam urbem cet. et Drak. oppidum in Deuriopo condere instituit (Pæoniæ ea regio est) prope Erigonum A. (qui ex lyrice ... editur) haud p. S. v. 4. Novam cet.' Rupert.

NOTÆ 8 In Deuriopo] Tractus erat Ma vocabulum, quam a Ptolemæo, qui cedoniæ, cujus populi Deariopes, in. vicinam, intermediis Dassaretiis, Pæ. ter superiora Panyasi et Erigonem oniam facit, non majorem. fluvium : illius fluentis divisi a Pe Haud procul Stobis] Pelagoniæ nestis versns austrum, hujus a Lin. boreali Macedoniæ regioni assigoanchestis ad boream. Urbs eorum pri tur a Ptol. Stobi, don Pæoniæ, aut maria aliis Deuriopus, aliis Eoro- Deuriopibus. Sita est urbs ad Axium pus. Quod Pæoniæ ascribitur a Nog- Auvium ; hodie, urbs Starachino, filotro, latius ab eo sumitur Pæoniæ

men Vardari,

animo habuisse. Arma deinde sibi, et postremo omnia alia, quæ ferrent agerentque,'3 ademta. Orare se senatum populumque Romanum, ne in se innoxios deditos acerbius, quam in hostes, sævirent. Huic orationi senatus ita responderi jussit: 'Neque illos recte fecisse, 14 cum in Italiam venirent, oppidumque in alieno agro, nullius Romani magistratus, qui ei provinciæ præesset, permissu, ædificare conati sint; neque senatui placere, deditos spoliari. Itaque se cum iis legatos ad consulem 's missuros, qui, si redeant, unde venerint, omnia iis sua reddi jubeant, quique protenus eant trans Alpes, et denuntient Gallis populis, multitudinem suam domi contineant. Alpes prope inexsuperabilem 16 finem in medio esse. Non utique iis melius fore, quam " qui eas primi pervias fecissent.': Legati missi L. Furius Purpureo, Q. Minucius, L.18 Manlius Acidinus. Galli, redditis omnibus, quæ sine cujusquam injuria habebant, Italia excesserunt.

55. Legatis Romanis Transalpini populi benigne responderunt. Seniores eorum nimiam lenitatem populi Romani castigarunt: 'Quod eos homines, qui gentis injussu profecti occupare agrum imperii Romani, et in alieno solo ædificare oppidum conati sint,19 impunitos dimiserint. Debuisse gravem temeritatis mercedem statui. Quod vero etiam

13 Agerentve Gron. Donjat. Crev. Mox pro ante senatum in edd. ante Sigon. invenitur.—14 Recte fecisse Mog. gessisse reliqui Mss. et antt. edd. prob. Gron. "Lectionem Mogunt. fecisse defendit Drak. putans Livium respexisse ad solennem formulam 'recte atque ordine facere.'. Sed probabiJius est fecisse, quam gessisse, librariis aut glossatoribus deberi.' Rupert. Gessisse Gron. Doujat. Crev. Mox venerint Drak. Ernest. Doer. Kreyssig. -15 Consules Gron. Doujat. Crev.–16 Voss. inexsuperabiles prob. Apt. Periz.-17 · Crev. particulam quum, a Sigonio primum insertam, delendam ratus, hunc locum explicat sic: malum habituros eos, qui primi postea Alpes transgressi essent. Sed huic explicationi tam vox primi, (addi enim certe debebat postea,) quam locutio pervias facere, repugnat. Ceterum particula quam extat quoque in quibusdam codd. apud Drak. Doering.–18 P. Gron. Doujat.

NOTÆ i Quam qui eas primi pervias fecis- manis aliisque, de quibus lib. v. tum sent] Perviæ Alpes factæ tum a Gal. a Pænis. lis primum Iosubribus, postea Ceno

sua reddiderint, vereri, ne tanta indalgentia plures ad talia audenda impellantur.' Et exceperunt, et prosecuti cum donis legatos sunt. M. Claudius consul, Gallis ex provincia exactis, Istricum bellum moliri coepit, literis ad senatum missis, ut sibi in Istriam traducere legiones liceret. ld senatui placuit. Illud agitabant, uti colonia Aquileia 20 deduceretur: nec satis constabat, utrum Latinam, an civium Romanorum,' deduci placeret. Postremo Latinam potius coloniam deducendam Patres censuerunt. Triamviri creati sunt P. Scipio Nasica, C. Flaminius, L. Manlins Acidinus. Eodem anno Mutina m et Parma" coloniæ Romanorum civium sunt deductæ Bina millia hominum in agro, qui proxime Boiorum, ante Tuscorum fuerat, octona jagera Parmæ, quina Mutinæ acceperunt. Deduxerunt triumviri M. Æmilius Lepidus, T. Æbutius Carus, L. Quintius Crispinus. Et Saturnia P colonia civium Romanorum in agrum Caletranum est deducta. Deduxerunt triumviri Q. Fabius Labeo, C. Afranius Stellio, Ti. Sempronias Gracchus. Jugera in singulos data decem.

56. Eodem anno A. Terentius proconsul' haud procul flumine Ibero, in agro Ausetano, et prælia secunda cum

19 Sunt Gron. Donjat. Crev.-20 “Male Sigon. Aquileiam ; et male paulo post Mutinam et Parmam qnidam librr. vett.' Doering.

1 ' Non temere vetus et integra lectio proconsul depravari debebat in pro

NOTÆ k In Istriam] Extrema nunc ad or Ante Tuscorum fuerat] Tusci ante tum Italiæ regio, alias Illyrici pars : Gallorum in Italiam adventum circa nomen pristinum servat.

Padum colebant, ut lib. v, dictum. | Utrum Latinam, an civium Roma P Saturnia] Etruriæ urbs fuit Sua. norum] De his duobus coloniarum ge næ finitima, sed hodie nomen tantum, neribus actum alibi. Latinæ suis vulgo Satorgna. Itaque agrum Calelegibus, hæ Romano jure regeban- tranum a Calibus Campaniæ dictum tur.

esse de existimes. m Mutina] In Galliæ Cisalpinæ 9 In agro Ausetano] Longe itaque cispadana regione : hodie Modena, transgressi nunc extrema finium suo. ducatus titulo paret genti Estensi. rum Celtiberi ; quantum ab Ibero,

" Parma) Hæc quoque suum habet qua Cæsaraugustavum agrum alluit, ducem ex gente Farnesia, salva vete distat ager Vicepsis in Catalonia. ri appellatione.

Celtiberis fecit, et oppida, quæ ibi communierant, aliquot expugnavit. Ulterior Hispania” eo anno in pace fuit, quia et P. Sempronius proconsul 3 diutino morbo est implicitus, et, nullo lacessente, peropportune quieverunt Lusitani. Nec in Liguribus memorabile quicquam a Q. Fabio consule gestum. M. Marcellus, ex Istria revocatus, exercitu dimisso, Romam comitiorum causa rediit. Creavit consules Cn. Bæbium Tamphilum et L. Æmilium Paullum." Cum M. Æmilio Lepido hic ædilis curulis fuerat: a quo consule quintus annus erat, cum is ipse Lepidus post duas repulsas consul factus esset. Prætores inde facti Q. Fulvius Flaccus, M. Valerius Lævinus, P. Manlius iterum, M. Ogulnius Gallus, L. Cæcilius Denter, C. Terentius Istra. Supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa, quod sanguine per biduum pluisse in area Concordiæ satis credebant; nuntiatumque erat, haud procul Sicilia insulam, quæ non ante fuerat,“ povam editam e mari esse. Hannibalem hoc anno Antias Valerius decessisse auctor est, legatis ad eam rem ad Prusiam missis, præter T. Quintium Flamininum, (cujus in ea re celebre est nomen,) L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica.

prætor.' Doering. Proprætor Gron. Doujat. Crev.-2 Ulterior recte Glar. reposait pro citerior. Posses cetera H.' Drak.-3 Proprætor Gron. Donjat. Crev.

NOTÆ * A. U. C. 571.

in fluminibus satis frequens, in mari Insulam, quæ non ante fuerat] Hoc rarum esse notant jurisconsulti.

« IndietroContinua »