Immagini della pagina
PDF
ePub

T. LIVII PATAVINI

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBER XL.

BREVIARIUM.

Cap. 1. Consules prætoresque sortiuntur provincias, et in Ligures Hispa

niamque novi exercitus conscribuntur. 2. Atrox tempestas aliaque prodigia Romæ procurantur: et legationes transmarinæ introducuntur in senatum. 3. Fides Philippi suspecta Romanis et crudelitas; 4. quam Poris ejusque uxor Theoxena et liberi voluntaria morte effugiunt. 5. Pere seas, Philippi filius major, sed pellice genitus, cernens sibi spem nullam regni superesse propter magnum plebis Romanorumque favorem in Demetrium fratrem, omnem dat operam, ut in eum, tanquam proditorem, concitet invidiam patris. 6. Ira ejus crescit festo die, quo exercitus las. tratur; 7. et probabilis ei criminandi fratris causa præbetur proxima nocte, qua comissatum ad illum it Demetrius cum convivis suis, e quibus nonnulli, speculatoris fraterni ab se paulo ante pulsati ultionem metuentes, clam ferrum veste abdiderant. 8. Postero die Perseus indicium rei defert ad patrem, qui inter duos filios, accusatorem parricidii et reum, judex sedens furensque ira execratur discordias fraternas. 9-11. Perseus manifestarum insidiarum, affectationis regni et sermonum de eo Romæ cum T. Quintio habitorum arguit Demetrium. 12-15. Hic criminationes

illas refellit. 16. Philippi sententia. Res a consulibus adversus Ligures, et a prætoribus in Hispaniis gestæ.

17. Panorum et Masinissæ contentio de agro. Ligures pacati. 18. Con. sules (P. Cornelius Cethegns, M. Bæbius Tamphilus) prætoresque creantur, et hi sortiuntur provincias. Duumviri navales maritimam oram tuentur denis navibus. 19. Prodigia, pestilentia, supplicatio per totam Italiam, et nova Bacchanalium quæstio. 20. Legati regum Græcorumque Romam veniunt, nec non Philocles et Apelles, a Philippo inquisitum missi de clandestinis consiliis sermonibusque Demetrii. 21. Interea Philippus,

[ocr errors]

vulgatæ opinioni credens, Istrum, Alpes, Ponticum et Hadriaticum mare conspici posse in vertice Hæmi montis, eum ascendere statuit, ut ibi consultet, qua proxime itinera ad mare Hadriaticum atque Italiam ducant : Demetrium autem domum remittit cum Dida, Persei amico, qui omnia juvenis incauti arcana elicere conatur. 22. Vanum iter regis et reditus per Dentheletorum Mædorumyne fines, quos propter inopiam exercitus populatur. 23. Demetrius frustra fugam ad Romanos meditatur, et legati Romam missi falsas afferunt T. Quintii literas, quæ fidem faciunt criminationibus Persei. 24. Innoxius adolescens ab Dida veneno et injectis

tapetibus in caput faucesque necatur. 25. L. Æmilius Paullus procos. a Liguribus Ingannis per inducias, quas per

speciem pacis componendæ petierant, repente obsidetur. 26. Subsidia pa. rantur, sed tardiora, quam tempus postulat. 27. Itaque per se fortanam tentare statuit, exercitumque jubet omnibus erumpere portis. 28. Ligares Ingauni cæduntur, castrisqne exuti omnes in ditionem veniunt. Quo facto Æmilius confecta decedit provincia, et supplicatio decernitur. 29. Colonia Graviscæ deducitur, annusque insignis est siccitate et inopia frogum. Eodem duæ lapideæ arcæ in agro L. Petillii scribæ sub Janicalo reperiuntur, quarum altera inanis titulum sepolti Numæ Pompilii habet, altera libros ejus continet, Græce Latineque scriptos, qui, quoniam Q. Petillio, prætori urbano, dissolvendarum religionum esse videutur, eo auctore in comitio cremantur. 30-32. Q. Fulvius Flaccus in Carpetania ad Æburam opp. magnam victoriam, nec tamen incruentam, reportat a Celtiberis. 33. Contrebiam capit, et, hostibus iterum fusis, per Celtiberiam populabundus ducit legiones. 34. Res in ulteriore Hispania adversus Lusitanos prospere gestæ a P. Manlio. Aquileia colonia deducta. Ædes Veneris Erycinæ et Pietatis dedicatæ. Triomphus a L. Æmilio Paullo actus de Liguribus Ingaunis. Secunda prælia a M. Pinario facta cum Corsis et Iliensibus in Sardinia. Pax Pænis cum Masinissa per Romanos

confirmata. 35. Consules (A. Postumius Albinus Luscus et C. Calpurnius Piso) præto

resque creantur, et hi sortiuntur provincias, illis eadem, qnæ per quatuor jam annos consulibus fuerat, Ligures, decernitur. 36. Novæ scribuntar legiones, et Q. Fulvio permittitur, ut partem veteris exercitus ex Hispania citeriore secum deportet. 37. Pestilentia jam tertinm annum Romam Italiamque vastat, et illustres omnium ordinum viri moriuntur: sed qoorundam mors suspecta est, maxime C. Calpurnii consulis, qui a Quarta Hostilia uxore necatus creditur, ut filio ejus, Q. Fulvio Flacco, via paleat ad summum honorem. Is quoqne consul declaratur in locum vitrici, et Hostilia damnatur. 38. Ligures Apuani, improviso oppressi, se dedunt, et in Samnium traducuntur. Consules confecta provincia veteren exer. citum deducunt Romam, et omnium primi pullo bello gesto triumphant. 39. 40. In Hispania citeriore Q. Fulvius Flaccus, ex Celtiberia Tarraco. nem ad successorem profecturus, in saltu Manliano obsidetur a Celtiberis; sed equitum virtute avertit hostes et ubique cædit. 41. Consnles in Li. guribus res egregie gerunt, et referente Q. Fulvio frater ejus M. Fulvius Nobilior tribunus secundæ legionis, qui eam ante adventum consulum

mensibus suis dimiserat, in Hispaniam relegatur. 42. Gentius rex Illy. riorum latrocinii ompis maritimi auctor esse creditur. Sacerdotes aliquot peste absumuntur. Cumanis permittitur, ut publice Latine loquantur. 43. Latina colonia deducitur in agrum Pisanum. C. Mænius prætor, quærens de veneficiis, multos damnat. Q. Fulvios Flaccus de Hispanis

triumphat, et consul creatur cum L. Manlio Acidino. 44. Lex anpalis fertur ab L. Villio tribuno plebis ; et prætores quatuor post

multos annos creantur lege Bæbia, quæ alternis quaternos jusserat creari. Provinciæ novorum magistratuum. Q. Fulvius consul ludos Jovi facit et ædem Equestri Fortunæ votam locat pecunia in eas res ipsi collata ab Hispanis. Effusi autem sumtns, in ludos faciendi, quos magistratus Rom. a provincialibus exigere solent, coërcentur SCto. 45. Hyems sæva, tempestates aliaque prodigia, supplicatione procurata. Censores creantur M. Æmilius Lepidus pontifex max. et M. Fulvius Nobilior, inter qnos nobiles inimicitiæ erant. 46. Eas deponunt moti oratione Q. Cæcilii Me. telli et precibus Patrum plebisqne. 47. In Hispania citeriore Ti. Sempronius Gracchus Mundam capit et Certimam. 48. Mox Celtiberos, ad oppugnanda Rom. castra venientes, ingenti clade afficit. 49. Tum Alcen aliaque centum tria oppida in deditionem accipit, et Thurrum sibi adjun. git, regulum longe potentissimum Hispaniæ. 50. Ergaviam inde ad deditionem, et magna victoria ad montem Chaunum Celtiberos ad veram pacem compellit. 51. Censores fideli concordia legunt senatum, et multa conficiunt opera ex pecunia attributa : mutant quoque suffragia, regiona. timque generibus hominum tribus describunt. 52. Alter ex iis M. Æmilius dedicat templa Junonis Reginæ, Dianæ Lariumque Permarinorum. 63. Q. Fulvius consul res bene gerit adversus Ligures. Gallos Transalpi

nos, in Italiam transgressos, inde excedere jubet senatus. 54. Antigonus Echecratis filius, qui ex honoratis Philippi amicis unus in.

corruptus permanserat, cujusque patruus Antigonus Doson ejusdem fuerat tutor, suspicionem regis auget, 55. et Xychum comprehensum perducit in regiam, qui nodum erroris exsolvere possit. Is metu tormentorum admoto vera oninia exponit. Quo facto Philocles opprimitur, et Apelles in Italiam trajicit. 66. Perseus in Thraciam abit, et Philippus Antigonum in possessione regni relinquere constituit. Sed mox, senio et Djærore consumtus, Amphipoli extinguitur cum diris execrationibus filii superstitis. Hic a Calligene medico certior factus de imminente regis morte pec opinantes opprimit omnes, et regnum scelere partum invadit. 57. 58. Sic irrita fiunt consilia Philippi et iter Bastarnarum per Thraciam, quos ille sedibus exciverat, ut tollerent Dardapos et Italiam popularentur. Perseus interfici jubet Antigonum, et legatos Romam mittit, qui petant, ut rex ab senatu appelletur, et amicitia renovetor paterna. 59., Q. Fulvius consul ex Liguribus triumphat, et edicit comitia, quibus M. Junius Brutus et A. Manlius Vulso consules sexque prætores creantur.

Prodigia et ludi Romani, propter ea instaurati. 1. Principio insequentis anni consules prætoresque sortiti provincias sunt. Consulibus, nulla, præter Ligures,

quæ decerneretur, erat. Juris dictio urbana M. Ogulnio Gallo, inter peregrinos M. Valerio evenit, Hispaniarum Q. Fulvio Flacco citerior, P. Manlio ulterior, L. Cæcilio Dentri' Sicilia, C. Terentio Istræ Sardinia. Consules delectus habere jussi. Q. Fabius ex Liguribus scripserat, Apuanos ad rebellionem spectare, periculumque esse, ne impetum in agrum Pisanum facerent. Et ex Hispaniis, citeriorem in armis esse, et cum Celtiberis bellari, sciebant; in ulteriore, quia diu æger prætor esset, luxuria et otio solutam disciplinam militarem esse. Ob ea novos exercitus conscribi placuit; quatuor legiones in Ligures, uti singulæ quina millia et ducenos pedites, trecenos haberent equites : « sociorum iisdem Latini nominis quindecim millia peditum addita, et octingenti equites. Hi duo consulares exercitus essent. Scribere præterea jussi septem millia peditum sociorum ac Latini nominis et quadringentos: equites, et mittere ad M. Marcellum in Galliam, cui ex consulatu prorogatum imperium erat. In Hispaniam etiam utramque quæ ducerentur, quatuor millia peditum civium Romanorum et ducenti equites, et sociorum septem millia peditum cum trecentis equitibus scribi jussa. Et Q. Fabio Labeoni cum exercitu, quem habebat in Liguribus, prorogatum in annum imperium est.

2. Ver procellosum eo anno fuit. Pridie Parilia, 36 medio ferme die, atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis stragem fecit; signa ænea in Capitolio dejecit; forem ex æde Lunæ, quæ in Aventino est, raptam tulit, et in posticis partibus 4 Cereris templi affixit;o signa

1 Dentrici edd. ante Sigon.—2 Sexcentos Gron. Doujat. Crev. 3 Palilia plerique Mss. et edd. vett. prob. Doujat.-4 Parietibus Gron.

NOTÆ · Uti singula quina millia et ducenos lilia ; qnod festum die Aprilis xx. ce. pedites, trecenos haberent equites] Vides lebrabatur in honorem Palis pastoanctum, mille saltem peditibus et cen- rum Deæ; atque is dies Romæ uatum equitibus, militum in singulas talis. legiones numerum.

c In posticis patribus (parietibus] Ce. Pridie Parilia) Melius forte Pa- reris templi affixit] Mavult Gron. ex

alia in circo maximo cum columnis, quibus superstabant, evertit; fastigia aliquot templorum, a culminibus abrupta, fæde dissipavit. Itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique haruspices jusserunt. Simul procuratum est, quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum erat, et a Formiis ædem Apollinis ac Cajetæ de coelo tactam. Ob ea prodigia viginti hostiis majoribus sacrificatum est, et diem unum supplicatio fuit. Per eosdem dies ex literis A. Terentii proprætoris cognitum, P. Semproniam in ulteriore provincia, cum plus annum æger fuisset, mortuum esse. Eo maturius in Hispaniam prætores jussi proficisci. Legationes transmarinæ deinde in senatum introductæ sunt. Prima Eumenis et Pharnacis regum et

regum et Rhodiorum querentium de Sinopensium clade. Philippi quoque legati et Achæorum et Lacedæmoniorum, sub idem tempus venerunt. Iis, prius Marcio audito, qui ad res Græciæ Macedoniæque visendas missus erat, responsa data sunt. Asiæ regibus ac Rhodiis responsum est, legatos ad eas res visendas missurum senatum.

3. De Philippo auxerat curam Marcius. Nam ita fecisse eum, quæ senatui placuissent, fatebatur, ut facile appareret, non diutius, quam necesse esset, facturum; neque obscurum erat rebellaturum, omniaque, quæ tunc ageret diceretque, eo spectare. Jam primum omnem fere multitudinem civium? ex maritimis civitatibus cum familiis suis in Emathiam, quæ nunc dicitur, (quondam appellata Pæonia

Doujat. Crev.—5 Superflua plane est particula ac ante Cajetæ, ut jam vidit Sigonius. Jam vero cum non appareat, cur id, quod factum erat Cajetæ, nuntiatum sit a Formiis, J. Fr. Gron. hunc locum emendandum esse putavit sic, et Formiis ædem Apollinis ac Cajeta de cælo tactam.' Doering.–6 Hispania conj. Rupert. Mox legi omnino jubet Crev. primæ Eumenis.

NOTÆ Barb. et Naud. codd. in posticis par. fluvium ad occasum et septemtrio. tibus ; sed parum, opinor, interest. nem, Candaviosque montes ad meri

Et Pharnacis) Regis Pontici, qui diem sita, si prius Pæonia dicebatur, Mithridatis pater.

non tamen Pæoniæ nomen abolevit, e In Emathiam] Hæc Macedoniæ utpote quod in parte Macedoniæ reregio mediterranea inter Erigonem manserit ad Axium flumen. Sumitor

« IndietroContinua »