Immagini della pagina
PDF
ePub

est,) traduxit; Thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit habitandas, fidiora hæc genera hominum fore ratus in Romano bello. Ingentem ea res fremitum tota Macedonia fecit; relinquentesque penates suos cum conjugibus ac liberis pauci tacitum dolorem continebant; execrationesque in agminibus proficiscentium in regem, vincente odio metum, exaudiebantur. His ferox animus 10 omnes homines, omnia loca temporaque suspecta habebat. Postremo negare propalam cœpit, satis tutum sibi quicquam esse, nisi liberos eorum, quos interfecisset,' comprehensos in custodia haberet, et tempore alium alio tolleret.

4. Eam crudelitatem, foedam per se, fœdiorem unius domus clades fecit. Herodicum, principem Thessalorum, multis ante annis occiderat; generos quoque ejus postea interfecit. In viduitate relictæ filiæ, singulos filios parvos habentes. Theoxena et Archo nomina mulieribus erant. Theoxena, multis petentibus, aspernata nuptias est. Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Æneatum," nupsit, et, apud eum plures enisa partus, parvis admodum relictis omnibus, decessit. Theoxena, ut in suis manibus liberi sororis educarentur, Poridi nupsit, et, tanquam omnes ipsa enisa foret, suum sororisque filios in eadem habebat cura.

g

7 Quædam ante Gron. edd. equitum.-8 'Conjicerem appellata ita Macedonia est, nisi vulgatam lect. firmaret Polyb.' Rupert.-9 In inserunt edd. ante Sigon.-10 Periz. in margine Livii tentabat Hinc ferox animus.

NOTE

aliquando Emathia pro universo Macedoniæ regno: et in ea fuit Egæa urbs, quæ et Edessa, vetustis temporibus Macedoniæ totius regia.

↑ Nisi liberos eorum, quos interfecisset] Imitatio sententiæ tyrannicæ apud Eurip. in Andromacha, et Arist. 11. Rhet. qua dementiæ arguitur, qui patre occiso superstites relinquit inimici liberos.

8 Principi gentis Eneatum] Ænianum antea legebatur: maluit Sigon. Encatum, ab Ænea urbe Thraciæ olim,

postea Macedoniæ, in Paraxia regione ad sinum Thermaicum, quæ nunc Moncastro, et quam ab Ænea conditam volunt. Turneb. Ænianum retinet, quod nomen est gentis Thessalicæ, non Macedonicæ; nisi forte Enianes sumantur pro incolis urbis Æniæ ac vicini tractus: quo posito, perinde erit utrum horum legeris. Sed de Thessalicis populis hunc locum accipi non patitur domicilium Poridis et Theoxenæ apud Thessalouicam.

Postquam regis edictum de comprehendendis liberis eorum, qui interfecti essent, accepit; ludibrio futuros, non regis modo, sed custodum etiam libidini," rata, ad rem atrocem animum adjecit; ausaque est dicere, se sua manu potius omnes interfecturam, quam in potestatem Philippi venirent. Poris, abominatus mentionem tam fœdi facinoris, Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugæ futurum esse. Proficiscuntur ab Thessalonica Æneam ad statum sacrificium, quod conditori Æneæ cum magna cærimonia quotannis faciunt. Ibi die per solennes epulas consumto, navem præparatam a Poride, sopitis omnibus, de tertia vigilia conscendunt, tanquam redituri in" Thessalonicam: sed trajicere in Euboeam erat propositum. Ceterum in adversum ventum nequicquam eos tendentes prope terram lux oppressit; et regii, qui præerant custodia portus, lembum armatum ad pertrahendam 14 eam navim miserunt, cum gravi edicto, ne reverterentur sine ea. Cum jam appropinquabant, Poris quidem ad hortationem remigum nautarumque intentus erat; interdum manus ad coelum tendens Deos, ut ferrent opem, orabat.'s Ferox interim foemina, ad multo ante præcogitatum revoluta facinus, venenum diluit, ferrumque promit, et, posito in conspectu poculo strictisque gladiis, 'Mors,' inquit,'una vindicta est. Viæ ad mortem hæ sunt: qua quenque animus fert, effugite superbiam regiam. Agite, juvenes mei, primum, qui majores estis, capite ferrum; aut haurite poculum, si segnior mors juvat.' Et hostes aderant, et auctor mortis instabat. Alii alio leto absumti semianimes e nave præcipitantur. Ipsa deinde, virum

11 Ex emend. Sigon. pro Ænianum.—12 ‘Omnes Mss. et edd. ante Sigon. libidinis: sed leg. libidini vel libidinibus.' Drak.-13 Tò in delendum omnino putat Gron.-14 Retrahendam emend. Periz.-15 Tendens, opem ut Dii ferrent, orabat Gron. Doujat. Crev.

NOTE

↳ Redituri in Thessalonicam] Jubet Gron. deleri præpositionem in, quod nempe Thessalonica nomen sit urbis, Delph. et Var. Clas.

non provinciæ: verum sæpius notari potuit, sperni a Livio hæc discrimina.

Livius.

10 K

comitem mortis complexa, in mare sese dejecit. Nave vacua dominis regii potiti sunt.

5. Hujus atrocitas facinoris novam velut flammam regis invidiæ adjecit, ut vulgo ipsum liberosque ejus execrarentur.16 Quæ diræ brevi ab omnibus Diis exauditæ, ut sæviret ipse in suum sanguinem, effecerunt. Perseus enim, cum in dies magis cerneret favorem dignitatemque Demetrii fratris apud Macedonum multitudinem crescere, et gratiam apud Romanos, sibi spem nullam regni superesse, nisi in scelere, ratus, ad id unum omnes cogitationes intendit. Ceterum cum se ne ad id quidem, quod muliebri cogitabat animo, satis per se validum crederet, singulos amicorum patris tentare sermonibus perplexis institit. Et primo quidam ex his aspernantium tale quicquam speciem præbuerunt, quia plus in Demetrio spei ponebant. Deinde, crescente in dies Philippi odio in Romanos, cui Perseus indulgeret, Demetrius summa ope adversaretur, prospicientes animo exitum incauti a fraude fraterna juvenis, adjuvandum, quod futurum erat, rati, fovendamque spem potentioris, Perseo se adjungunt. Cetera in suum quæque tempus agenda differunt. In præsentia placet, omni ope in Romanos accendi regem, impellique ad consilia belli, ad quæ jam sua sponte animum inclinasset. Simul, ut Demetrius in dies suspectior esset, ex composito sermones ad spretionem Romanorum "7 trahebant. Ibi cum alii mores

16 Tò ejus exulat ab vIII. Mss. An itaque leg. ut vulgo ipsum summi inferioresque execrarentur?' Rupert.—17 · Viri docti vocem, non alibi obviam, mutant in spem, (quod in omnibus Mss. præter Lov. 5. etiam in Mog. legitur, sed ferri nequit,) contemtionem, mentionem et speciem. Posterius probat Drak. Sed voc. spretionem non sapere corruptelam librariorum, et ap. Livium alia

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis, nondum exornatæ neque publicis neque privatis locis, alii singulos principum eluderent; juvenis incautus, et amore nominis Romani, et certamine adversus fratrem, omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat. Itaque expertem eum pater omnium de rebus Romanis consiliorum habebat: totus in Persea versus, cum eo cogitationes ejus rei dies ac noctes agitabat. Redierant, quos forte miserat in Bastarnas ad arcessenda auxilia, adduxerantque 18 inde nobiles juvenes et regii quosdam generis: quorum unus sororem suam in matrimonium Philippi filio pollicebatur; erexeratque consociatio gentis ejus animum regis. Tum Perseus, 'Quid ista prosunt?' inquit. 'Nequaquam tantum in externis auxiliis est præsidii, quantum periculi fraude 19 domestica. Proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in sinu; cujus, ex quo obses Romæ fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum ipsi habent. Omnium pæne Macedonum in eum ora conversa sunt; nec regem se alium rentur habituros esse,20 quam quem Romani dedissent.' His per se ægra mens senis stimulabatur; et animo magis, quam vultu, ea crimina accipiebat.

6. Forte lustrandi exercitus venit tempus, cujus solenne est tale. Caput media canis " præcise et prior pars ad

ejusmodi duriora esse substantiva, monet Ern.' Vid. Not. Delph. inf. Conj. Doer. irrisionem.-18_Adduxeruntque Gron. Doujat.-19 Crev. cum Gron. malit in fraude.-20 Gelenii est alium habituros aiunt.

1 Vox prior a Frob. demum addita et haud magnopere necessaria est: videtur autem distinguendum esse post dexteram, non post extis.' Rupert.

NOTÆ

k In Bastarnas] Sarmatiæ veteres populi Bastarnæ, sive Basternæ, qui iidem cum Peucinis Cluverio, ac, ni fallor, Nicolao Sansoni: distinguuntur tamen apud Ptolemæum et Plinium, qui utrosque Germaniæ tribuit, et Dacis conterminos facit. Bastarnarum fortassis pars Peucini a Peuce insula dicti, quæ ad Istri

ostia. Creduntur Bastarnæ eam præ. sertim Polonici regni partem incoluisse, ubi nunc Russia nigra, seu potius rubra.

1 Quantum periculi fraude domestica] Videtur Gronovio excidisse præpositio in, vel a.

m Forte lustrandi exercitus] Solennis hæc lustratio apud Macedones

dexteram, cum extis posterior ad lævam viæ ponitur. Inter hanc divisam hostiam copiæ armatæ traducuntur. Præferuntur primo agmini arma insignia omnium ab ultima origine Macedoniæ regum: deinde rex ipse cum liberis sequitur: proxima est regia cohors custodesque corporis; postremum agmen Macedonum cetera multitudo claudit. Latera regis duo filii juvenes cingebant, Perseus jam tricesimum annum agens, Demetrius quinquennio minor; medio juventæ robore ille, hic flore; fortunati patris matura soboles, si mens sana fuisset. Mos erat, lustrationis sacro peracto, exercitum decurrere, et divisas bifariam duas acies concurrere ad simulacrum pugnæ. Regii juvenes duces ei ludicro certamini dati. Ceterum non imago fuit pugnæ, sed, tanquam de regno dimicaretur, ita concurrerunt, multaque vulnera sudibus' facta; nec præter ferrum quicquam defuit ad justam belli speciem. Pars ea, quæ sub Demetrio erat, longe superior fuit. Id ægre patiente Perseo, lætari prudentes amici ejus, eamque rem ipsam dicere præbituram causam criminandi juvenis.

7. Convivium eo die sodalium, qui simul decurrerant, uterque habuit, cum vocatus ad cœnam ab Demetrio Perseus negasset. Festo die invitatio benigna et hilaritas juvenilis utrosque in vinum traxit. Commemoratio ibi certaminis ludicri et jocosa dicta in adversarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstineretur, jactabantur. Ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus, cum incautior obversaretur, exceptus a juvenibus forte triclinio egressis, male mulcatur. Hujus rei ignarus De

Ad dexteram cum extis, posterior, &c. Gron. Doujat. Crev.-2 Malit J. F. Gron. rudibus.

NOTE

fieri solita Xanthici mensis die octavo, qui respondet Aprili nostro, atque inde huic solenni festo nomen fecerunt Ξανθικά.

n Caput media canis] Hunc morem describit Q. Curt. lib. x. Macedo

num reges ita lustrare soliti erant milites, ut discissæ canis viscera ultimo in campo in quem deducerentur, ab utraque parte abjicerentur.'

• Multaque vulnera sudibus facta] Suspicatur Gron. legendum rudibus.

« IndietroContinua »