Immagini della pagina
PDF
ePub

metrius, 'quin comissatum,' inquit, ad fratrem imus? et iram ejus, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus? Omnes se ire conclamarunt, præter eos, qui speculatoris ab se pulsati præsentem ultionem metuebant. Cum eos quoque Demetrius traheret, ferrum veste abdiderunt, quo se tutari, si qua vis fieret, possent. Nihil occulti esse in intestina discordia potest. Utraque domus speculatorum et proditotum plena erat. Præcucurrit s index P ad Persea, ferro succinctos puntians cum Demetrio quatuor adolescentes venire. Etsi causa apparebat, (nam ab jis pulsatum convivam suum audierat,) tamen, infamandæ rei causa, januam obserari jubet, et ex parte superiore ædium versisque in viam fenestris comissatores, tanquam ad cædem suam venientes, aditu januæ arcet. Demetrius, per vinum, quod excluderetur, paulisper vociferatus, in convivium redit, totius rei ignarus.

8. Postero die Perseus, quam primum conveniendi potestas patris fuit, regiam ingressus, perturbato vultu in conspectu patris tacitus procul constitit. Cui, cum pater, • Satin' salvæ ?' et, quænam ea mestitia esset?' interrogaret eum, 'De lucro 8 tibi, inquit, ‘vivere me scito.9 Jam non occultis a fratre petimur insidiis. Nocte cum armatis domum ad interficiendum me venit; clausisque

3 Juvenalis Drak. Ernest. Kreyssig.-4 All. accipiendas.—5 Sic e cod. Mog. pro vulgat. præcurrit ; quod habet Donjat.

6 Cum primum Gron. Doujat. Crev. Kreyssig.-7 'Pronomina cui et eum (quod a 1v. Mss. abest) ejicienda videntur.' Gron. Drak. si quid mutandum sit, pro cui malit qui.-8. Sic pro vitiosa lectione de ludicro omnino legen. dum esse acute vidit Sigon. Doering. Eum: De lucro Gron. Doujat. Crev.

6

NOTÆ P Præcucurrit index] Gallice, un es • De lucro prope jam quadrievnium pion s'avança pour avertir Persée. vivimus : si aut hoc lucrum est, aut

4 De lucro tibi, inquit, videre me hæc vita superstitem reip. vivere.' scito] Præclare restituit Sigon. cum Ita apud Horatium 1. Carm. Quem prius ederetur de ludicro : exponit sors dierum cumque dabit, lucro Apidem de lucro vivere,' vitam ipsam pone.' Perseus ergo præfatur se luin lucro ponere, quod ii facere solent, crum putare quod vivat, ut insidias qni e gravi pericolo evaserunt. Lau- sibi factas efficacius exponat. dat Ciceronis ad Papirium bæc verba,

foribus, parietum præsidio me a furore ejus sum tutatus.' Cum pavorem mixtum admiratione patri injecisset, 'Atqui, si aures præbere potes,' inquit, manifestam rem teneas, faciam.' 'Enimvero se,' Philippus dicere, 'auditurum,' vocarique extemplo Demetrium jussit; et seniores duos amicos, expertes intero fratres certaminum, infrequentes jam in regia, Lysimacham et Onomastum arcessit, quos in consilio haberet. Dum veniunt amici, solus, filio procul stante, multa secum animo volutans, inambulavit. Postquam venisse eos nuntiatum est, secessit in partem interiorem cum duobus amicis, totidem custodibus corporis : filiis, ut ternos inermes secum introducerent, permisit. Ibi cum consedisset : Sedeo,' inquit,'miserrimus pater, judex inter duos filios, accusatorem parricidii, et reum; aut conficti, aut admissi criminis labem apud meos in venturus. Jam pridem quidem hanc procellam imminentem timebam, cum vultus inter vos minime fraternos cernerem, cum voces quasdam exaudirem. Sed interdum spes animum subibat, deflagrare iras vestras,' purgari suspiciones posse: etiam hostes, armis positis, fædus icisse, et privatas multorum simultates finitas: subituram vobis aliquando germanitatis memoriam,' puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter vos, meorum denique præceptorum; quæ, vereor, ne vana surdis auribus cecinerim. Quoties ego, audientibus vobis, detestatus exempla discordiarum frateruarum, horrendos eventus eorum retuli, quibus se stirpemque suam, for domos, regna, funditus evertissent ? Meliora quoque exempla parte altera posui: sociabilem

Posse odia vestra defervescere, seu imminui, aut paulatim extingui.
Respectum fraternæ necessitudinis.

-9 • Expertos vii. Mss. et edd. ante Curionem, teste Rupert. expertos jurenalium inter Mog. expertes juvenalium inter Kreyssig.–10 Vid. Not. Delph. inf. Probb. etiam Rupert. et Doer. earum, aut qui.

NOTE r Quibus se stirpemque suam] Non se : aut certe pro eorum reponendum abs re Tan. Faber legendum putat qui earum; nempe discordiarum.

consortionem inter binos Lacedæmoniorum reges, salutarem per multa sæcula ipsis patriæque. Eandem civitatem, postquam mos sibi cuique rapiendi tyrannidem exortus sit, eversam. Jam hos Eumenem Attalumque fratres, a quam exiguis rebus, prope ut puderet regii nominis, mibi, Antiocho et cuilibet regum hujus ætatis, nulla re magis, quam fraterna unanimitate, regnum æquasse. Ne Romanis quidem exemplis abstinui, quæ aut visa, aut audita habebam: T. et L. Quintiorum, qui bellum mecum gesserunt, P. et L. Scipionum, qui Antiochum devicerunt; patris patruique eorum, quorum perpetuam vitæ concordiam mors quoque miscuit. Neque vos illorum scelus similisque sceleri eventus deterrere a vecordi discordia potuit: neque horum bona mens, bona fortuna, ad sanitatem flectere. Vivo et spirante me, hæreditatem meam ambo et spe et cupiditate improba crevistis." Eo usque me vivere vultis, donec, alterius vestrum superstes, haud ambiguum regem alterum mea morte faciam. Nec fratrem, nec patrem potestis pati. Nibil cari, nihil sancti est: in omnium vicem regni unius insatiabilis amor successit. Agite, conscelerate aures paternas: decernite criminibus,“ mox ferro decreturi: dicite palam, quicquid aut veri potestis, aut comminisci libet. Reseratæ aures sunt, quæ posthac secretis alterius ab

Certate inter vos accusationibus.

NOTE Sociabilem consortionem] Consorti serunt. Proclidarum familia Euryonis vocabulum et Livio jam antea pontidarum quoque nomen habuit : lib. vi. et x. usurpatum, et Ciceroni Eurysthenis stirps Agidarum etiam III. Off. I dissolvatur necesse est titolo distincta fuit. omnis humana consortio.'

u Et cupiditate improba crevistis] Sig. Inter binos Lacedæmoniorum reges] natum verbum cernere hæreditatem ; Ex quo Heraclidæ Orestis liberos quod de iis dicitur, qui delatam sibi Peloponneso expulerant, et Aristo. hæreditatem amplectuntur, eamque demi in hoc rerum motu demortui, solenni rita adeunt: inde appellagemellis filiis Procli atque Eurystheni tione desumta, quod ant decernant Laconia obtigerat, regnum simul ob se hæredes erse, ant etiam quod tinuere primogeniti ex utriusque olim viserent cernerentque bona destirpe ad Cleomenis ultimi tempora, functi. ut Herod. Pausan. Plut. aliique scrip

altero criminibus claudentur. Hæc furens ira cum dixisset, lacrymæ omnibus obortæ, et diu moestum silentium tenuit.

9. Tum Perseus: • Aperienda nimiram nocte janua fuit, et armati comissatores accipiendi, præbendumque ferro jugulum, quando non creditur, nisi perpetratum, facinus; et eadem petitus insidiis audio, quæ latro atque insidiator. Non nequicquam isti unum Demetrium filium te babere," me subditum et pellice genitum appellant. Nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me, querentem deprehensas insidias, sed in eum, qui fecisset, sævires; nec adeo tibi vilis vita esset nostra, ut nec præterito periculo meo movereris, neque futuro, si insidiantibus sit impune. Itaque, si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum Deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, nec per meum latus tu petaris. Sin autem (quod circumventis in solitudine natura ipsa subjicit, ut hominum, quos nunquam viderint, fidem tamen implorent) mihi quoque, ferrum in me strictum cernenti, vocem mittere liceat;" per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit, jam pridem sentis, ita me audias, precor, tanquam si, voce 'et comploratione nocturna excitus, mihi quiritanti intervenisses, Demetrium cum armatis nocte intempesta in vestibulo meo deprehendisses. Quod tum vociferarer in re præsenti pavidus, hoc nunc postero die queror. Frater, non comissantium in vicem +4 jam diu vivimus inter nos. Regnare utique vis: huic spei tuæ obstat ætas mea, obstat gentium jus, obstat vetustus Macedoniæ 's mos, obstat vero etiam

d Non vivimus inter nos modo et more eorum, qui simul epulantur.'

11 • Parum apta sequenti appellant: e quo tamen soppleri potest putant, dicunt.' Bauer.-12 •Immo licet, (ut præc. si oportet,) et forte mox per, te, patrium nomen ... precor, aut per ego te patrium nomen.' Gron. Si ordo est, precor per te patriumque nomen, tam precor, non sane ex more, simpl. positum sit, et incommode dicatur precor te ipsum per te ; sin talis ordo sit, precor te per patrium nomen, quod sane præstet, que redundet; forsan delendum,' Bauer.-13' Ante voce excidit forte cum; Bauer. An potins et post inter. venisses?' Rupert.-14. In vicem ; in morem, more, modo, animo; nisi excidit ipsum illud more, ut jungamns comissantium in ricem, ut alter ad alterum comissatum eat.' Bauer.-15 Macedonum conj. Duker. Mox huc pro hæc Gron,

patris judicium. Hæc transcendere,' nisi per meum sanguinem, non potes. Omnia moliris et tentas. Adbuc seu cura mea, seu fortuna, restitit parricidio tuo. Hesterna 16 die, in lustratione et decursu et simulacro ludicro pugnæ, funestum prope prælium fecisti; nec me aliud a morte vindicavit, quam quod me ac meos vinci passus sum. Ab hostili prælio, tanquam fraterno lusu, pertrahere me ad cænam voluisti. Credis, me, pater, inter inermes convivas conaturum fuisse, ad quem armati comissatum venerunt ? credis, nihil a gladiis nocte periculum fuisse, '7' quem sudibus, te inspectante, prope occiderunt? Quid hoc noctis," quid inimicus ad iratum, quid cum ferro succinctis juvenibus venis ? Convivam me tibi committere ausus non sum; comissatorem te cum armatis venientem recipiam ? Si aperta janua fuisset, fupus meum parares hoc tempore, pater, quo querentem audis. Nihil ego, tanquam accusator, criminose nec dubia argumentis colligendo ago. Quid enim ? negat 18 a se cum multitudine venisse ad januam meam? an ferro succinctos secum fuisse ? Quos nominavero, arcesse. Possunt quidem omnia audere, qui hoc ausi sunt; non tamen audebunt negare. Si deprehensos intra limen meum cum ferro ad te deducerem, rem 19 pro manifesto baberes ;fatentes pro deprehensis habe.

Doujat. Crev. All. hoc.-16 Hesterno Kreyssig. Mox ex simulacro conj. Rupert.-17 Immo nihil ... periculi mihi (ant. mi scriptum erat) fuisse; Jac. Gron. Recte: nam ad quem, quod sequitur, postulat in præcc. mihi, quod etiam in c. Victor. et Lov. 6. extat, sed post verbum fuisse ; Crev. Possis etiam legere nihil... periculi fuisse ei, vel periculi ei fuisse, quem, cet.' Rupert. Periculi mihi fuisse Kreyssig.–18 Conj. Gron. quid enim neget? -19 • Vocem rem restitui, quia in omnibus extat Mss. et edd. vett. ante

NOTÆ * Hæc (Huc) transcendere] Nempe 8c. periculi fuisse : at Gron. filius ad regnum. Jubet tamen Gron. legi scriptum conjicit, nihil ...... peri. hæc transcendere ; hoc est, hæc omnia culi mi fuisse, quod confirmari videper contemtum superare, ut infra tur sequenti relativo, ut sit, ' mihi, in hac ipsa oratione, .qui transcen quem sudibus ... prope occiderunt.' dere festinat ordinem ætatis, na z Hoc noctis] Dicitur hoc noctis, pro turæ, &c.

hac hora noctis ; id est, cum nox jam y Nihil a gladiis nocte periculum fu. intempesta esset. isse] Legi valt Gronov. pater, nihil, à Quid enim ? negut) Existimat

« IndietroContinua »