Immagini della pagina
PDF
ePub

metrius, quin comissatum,' inquit, 'ad fratrem imus? et iram ejus, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?' Omnes se ire conclamarunt, præter eos, qui speculatoris ab se pulsati præsentem ultionem metuebant. Cum eos quoque Demetrius traheret, ferrum veste abdiderunt, quo se tutari, si qua vis fieret, possent. Nihil occulti esse in intestina discordia potest. Utraque domus speculatorum et proditorum plena erat. Præcucurrit index P ad Persea, ferro succinctos nuntians cum Demetrio quatuor adolescentes venire. Etsi causa apparebat, (nam ab iis pulsatum convivam suum audierat,) tamen, infamandæ rei causa, januam obserari jubet, et ex parte superiore ædium versisque in viam fenestris comissatores, tanquam ad cædem suam venientes, aditu januæ arcet. Demetrius, per vinum, quod excluderetur, paulisper vociferatus, in convivium redit, totius rei ignarus.

[ocr errors]

8. Postero die Perseus, quam primum conveniendi potestas patris fuit, regiam ingressus, perturbato vultu in conspectu patris tacitus procul constitit. Cui, cum pater, 'Satin' salvæ?' et, quænam ea moestitia esset?' interrogaret eum, De lucro tibi,' inquit, vivere me scito." Jam non occultis a fratre petimur insidiis. Nocte cum armatis domum ad interficiendum me venit; clausisque

[ocr errors]

8

3 Juvenalis Drak. Ernest. Kreyssig.4 All. accipiendas.—5 Sic e cod. Mog. pro vulgat. præcurrit ; quod habet Doujat.

[ocr errors]

6 Cum primum Gron. Doujat. Crev. Kreyssig.-7 Pronomina cui et eum (quod a Iv. Mss. abest) ejicienda videntur.' Gron. Drak. si quid mutandum sit, pro cui malit qui.-8' Sic pro vitiosa lectione de ludicro omnino legendum esse acute vidit Sigon.' Doering. Eum: De lucro Gron. Doujat. Crev.

NOTE

P Præcucurrit index] Gallice, un espion s'avança pour avertir Persée.

• De lucro tibi, inquit, vivere me scito] Præclare restituit Sigon. cum prius ederetur de ludicro: exponit idem 'de lucro vivere,' vitam ipsam in lucro ponere, quod ii facere solent, qui e gravi periculo evaserunt. Laudat Ciceronis ad Papirium hæc verba,

'De lucro prope jam quadriennium vivimus: si aut hoc lucrum est, aut hæc vita superstitem reip. vivere.' Ita apud Horatium 1. Carm. Quem sors dierum cumque dabit, lucro Appone.' Persens ergo præfatur se lucrum putare quod vivat, ut insidias sibi factas efficacius exponat.

[ocr errors]

foribus, parietum præsidio me a furore ejus sum tutatus.' Cum pavorem mixtum admiratione patri injecisset, 'Atqui, si aures præbere potes,' inquit, manifestam rem teneas, faciam.' 'Enimvero se,' Philippus dicere, auditurum,' vocarique extemplo Demetrium jussit; et seniores duos amicos, expertes inter fratres certaminum, infrequentes jam in regia, Lysimachum et Onomastum arcessit, quos in consilio haberet. Dum veniunt amici, solus, filio procul stante, multa secum animo volutans, inambulavit. Postquam venisse eos nuntiatum est, secessit in partem interiorem cum duobus amicis, totidem custodibus corporis: filiis, ut ternos inermes secum introducerent, permisit. Ibi cum consedisset: 'Sedeo,' inquit, 'miserrimus pater, judex inter duos filios, accusatorem parricidii, et reum; aut conficti, aut admissi criminis labem apud meos inventurus. Jam pridem quidem hanc procellam imminentem timebam, cum vultus inter vos minime fraternos cernerem, cum voces quasdam exaudirem. Sed interdum spes animum subibat, deflagrare iras vestras, purgari suspiciones posse: etiam hostes, armis positis, foedus icisse, et privatas multorum simultates finitas: subituram vobis aliquando germanitatis memoriam,' puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter vos, meorum denique præceptorum; quæ, vereor, ne vana surdis auribus cecinerim. Quoties ego, audientibus vobis, detestatus exempla discordiarum fraternarum, horrendos eventus eorum retuli, quibus se stirpemque suam,10r domos, regna, funditus evertissent? Meliora quoque exempla parte altera posui: sociabilem

• Posse odia vestra defervescere, seu imminui, aut paulatim extingui. Respectum fraternæ necessitudinis.

[ocr errors]

-9 Expertos VII. Mss. et edd. ante Curionem, teste Rupert. expertos juvenalium inter Mog. expertes juvenalium inter Kreyssig.-10 Vid. Not. Delph. inf. Probb. etiam Rupert. et Doer. earum, aut qui.

NOTE

r Quibus se stirpemque suam] Non abs re Tan. Faber legendum putat qui

se: aut certe pro eorum reponendum carum; nempe discordiarum.

consortionem inter binos Lacedæmoniorum reges, salutarem per multa sæcula ipsis patriæque. Eandem civitatem, postquam mos sibi cuique rapiendi tyrannidem exortus sit, eversam. Jam hos Eumenem Attalumque fratres, a quam exiguis rebus, prope ut puderet regii nominis, mihi, Antiocho et cuilibet regum hujus ætatis, nulla re magis, quam fraterna unanimitate, regnum æquasse. Ne Romanis quidem exemplis abstinui, quæ aut visa, aut audita habebam: T. et L. Quintiorum, qui bellum mecum gesserunt, P. et L. Scipionum, qui Antiochum devicerunt; patris patruique eorum, quorum perpetuam vitæ concordiam mors quoque miscuit. Neque vos illorum scelus similisque sceleri eventus deterrere a vecordi discordia potuit: neque horum bona mens, bona fortuna, ad sanitatem flectere. Vivo et spirante me, hæreditatem meam ambo et spe et cupiditate improba crevistis." Eo usque me vivere vultis, donec, alterius vestrum superstes, haud ambiguum regem alterum mea morte faciam. Nec fratrem, nec patrem potestis pati. Nihil cari, nihil sancti est: in omnium vicem regni unius insatiabilis amor successit. Agite, conscelerate aures paternas: decernite criminibus, mox ferro decreturi: dicite palam, quicquid aut veri potestis, aut comminisci libet. Reseratæ aures sunt, quæ posthac secretis alterius ab

• Certate inter vos accusationibus.

NOTE

• Sociabilem consortionem] Consortionis vocabulum et Livio jam antea Hb. vi. et x. usurpatum, et Ciceroni III. Off. dissolvatur necesse est omnis humana consortio.'

t Inter binos Lacedæmoniorum reges] Ex quo Heraclidæ Orestis liberos Peloponneso expulerant, et Aristodemi in hoc rerum motu demortui, gemellis filiis Procli atque Eurystheni Laconia obtigerat, regnum simul obtinuere primogeniti ex utriusque stirpe ad Cleomenis ultimi tempora, ut Herod. Pausan. Plut. aliique scrip

serunt. Proclidarum familia Eurypontidarum quoque nomen habuit: Eurysthenis stirps Agidarum etiam titulo distincta fuit.

u Et cupiditate improba crevistis] Signatum verbum cernere hæreditatem; quod de iis dicitur, qui delatam sibi hæreditatem amplectuntur, eamque solenni ritu adeunt: inde appellatione desumta, quod ant decernant se hæredes esse, aut etiam quod olim viserent cernerentque bona defuncti.

altero criminibus claudentur.' Hæc furens ira cum dixisset, lacrymæ omnibus obortæ, et diu moestum silentium tenuit.

9. Tum Perseus: 'Aperienda nimirum nocte janua fuit, et armati comissatores accipiendi, præbendumque ferro jugulum, quando non creditur, nisi perpetratum, facinus; et eadem petitus insidiis audio, quæ latro atque insidiator. Non nequicquam isti unum Demetrium filium te habere," me subditum et pellice genitum appellant. Nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me, querentem deprehensas insidias, sed in eum, qui fecisset, sævires; nec adeo tibi vilis vita esset nostra, ut nec præterito periculo meo movereris, neque futuro, si insidiantibus sit impune. Itaque, si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum Deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, nec per meum latus tu petaris. Sin autem (quod circumventis in solitudine natura ipsa subjicit, ut hominum, quos nunquam viderint, fidem tamen implorent) mihi quoque, ferrum in me strictum cernenti, vocem mittere liceat; " per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit, jam pridem sentis, ita me audias, precor, tanquam si, voce 13 et comploratione nocturna excitus, mihi quiritanti intervenisses, Demetrium cum armatis nocte intempesta in vestibulo meo deprehendisses. Quod tum vociferarer in re præsenti pavidus, hoc nunc postero die queror. Frater, non comissantium in vicem 14 jam diu vivimus inter nos. Regnare utique vis: huic spei tuæ obstat ætas mea, obstat gentium jus, obstat vetustus Macedoniæ 's mos, obstat vero etiam

12

d Non vivimus inter nos modo et more eorum, qui simul epulantur.

11 Parum apta sequenti appellant: e quo tamen suppleri potest putant, dicunt.' Bauer.-12 Immo licet, (ut præc. si oportet,) et forte mox per, te, patrium nomen ... precor, aut per ego te patrium nomen.' Gron. Si ordo est, precor per te patriumque nomen, tum precor, non sane ex more, simpl. positum sit, et incommode dicatur precor te ipsum per te; sin talis ordo sit, precor te per patrium nomen, quod sane præstet, que redundet; forsan delendum.' Bauer.-13 Ante voce excidit forte cum; Bauer. An potius et post intervenisses?' Rupert.-14' In vicem; in morem, more, modo, animo; nisi excidit ipsum illud more, ut jungamns comissantium in vicem, ut alter ad alterum comissatum eat.' Bauer.-15 Macedonum conj. Duker. Mox huc pro hæc Gron.

patris judicium. Hæc transcendere,* nisi per meum sanguinem, non potes. Omnia moliris et tentas. Adhuc seu cura mea, seu fortuna, restitit parricidio tuo. Hesterna 16 die, in lustratione et decursu et simulacro ludicro pugnæ, funestum prope prælium fecisti; nec me aliud a morte - vindicavit, quam quod me ac meos vinci passus sum. Ab hostili prælio, tanquam fraterno lusu, pertrahere me ad cœnam voluisti. Credis, me, pater, inter inermes convivas cœnaturum fuisse, ad quem armati comissatum venerunt? credis, nihil a gladiis nocte periculum fuisse,'7' quem sudibus, te inspectante, prope occiderunt? Quid hoc noctis,* quid inimicus ad iratum, quid cum ferro succinctis juvenibus venis? Convivam me tibi committere ausus non sum; comissatorem te cum armatis venientem recipiam ? Si aperta janua fuisset, funus meum parares hoc tempore, pater, quo querentem audis. Nihil ego, tanquam accusator, criminose nec dubia argumentis colligendo ago. Quid enim? negat 18 a se cum multitudine venisse ad januam meam? an ferro succinctos secum fuisse? Quos nominavero, arcesse. Possunt quidem omnia audere, qui hoc ausi sunt; non tamen audebunt negare. Si deprehensos intra limen meum cum ferro ad te deducerem, rem 19 pro manifesto haberes; fatentes pro deprehensis habe.

Doujat. Crev. All. hoc.-16 Hesterno Kreyssig. Mox ex simulacro conj. Rupert.-17 Immo nihil... periculi mihi (ant. mi scriptum erat) fuisse; Jac. Gron. Recte: nam rò quem, quod sequitur, postulat in præcc. mihi, quod etiam in c. Victor. et Lov. 6. extat, sed post verbum fuisse; Crev. Possis etiam legere nihil...periculi fuisse ei, vel periculi ei fuisse, quem, cet.' Rupert. Periculi mihi fuisse Kreyssig.-18 Conj. Gron. quid enim neget? -19' Vocem rem restitui, quia in omnibus extat Mss. et edd. vett. ante

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« IndietroContinua »