Immagini della pagina
PDF
ePub

C

10. 'Execrare nunc cupiditatem regni, et Furias fraternas concita. Sed ne sint cæcæ, pater, execrationes tuæ, discerne et dispice insidiatorem et petitum insidiis. Noxium incesse caput.20 Qui occisurus fratrem fuit, babeat etiam iratos paternos Deos: qui periturus fraterno scelere fuit, perfugium in patris misericordia et justitia habeat. Quo enim alio confugiam, cui non solenne lustrale exercitus tui, non decursus militum, non domus, non epulæ, non nox, ad quietem data naturæ beneficio mortalibus, tuta est? Si iero ad fratrem invitatus, moriendum est: si recepero intra januam comissatum fratrem, moriendum est. Nec eundo, nec manendo insidias evito. Quo me conferam? Nihil præter Deos, pater, et te colui. Non Romanos habeo, ad quos confugiam. Perisse expetunt, quia tuis injuriis doleo, quia tibi ademtas' tot urbes, tot gentes, modo Thraciæ maritimam oram, indignor; nec me, nec te incolumi, Macedoniam suam futuram sperant. Si me scelus fratris, te senectus, absumserit, aut ne ea quidem expectata fuerit;

Frob. a. 1535. quæ prima eam tacite omisit, errore forsan operarum. Ita ex præc. intelligi posse hoc, monet Gron. et ex princ. cap. facinus Drak. Ille tamen, non hic, malebat pro manifestis.' Rupert. Rem del. Gron. Donjat. Crev. Drak. Ernest.

20 Vid. Not. Delph. inf. Noxium his (execrationibus) incesse caput Crev. in noxium execrare caput Schel. ad Polyb. c. 14. et noxium puta vel judica esse caput Bauer. 'Jam vero cum copula et post discerne in omnibus codd. apud Drakenb. exulet, vocem dispice sede sua motam esse suspicor. Itaque hic locus mihi legendus videtur sic, discerne insidiatorem et petitum insidiis ; dispice, noxium huic esse caput.' Doering. Noxium huic esse caput Gron. Donjat. Crev. Drak. Doer. In Gron. perperam, judice Kreyssig. ante noxium asterisci, lacunæ signa, sunt positi.—1 Qui t. ad. Gron. qui ademtas, omisso tibi, Drak.

NOTE

Gronovius, distinctione et una litera mutata, animandam esse orationem, quid enim neget? se cum multitudine, &c.

b Pro manifesto haberes] Mallet idem pro manifestis haberes. Sed eadem loquendi forma dici potest pro manifesto ac pro derelicto habere: quod pluribus de rebus jurisconsulti efferre non dubitant.

e Petitum insidiis. Noxium incesse

[ins. ... noxium huic esse] caput] Sic Ruben. emendat, et petitum insidiis: noxium incesse caput. Gruter, noxium huic esto caput. Mihi supplendum quid videtur, veluti, illi scelestum puta, in. noxium huic esse caput.

Huic esse] Aut aliquid deest in antecedentibus, aut hæc verba sunt corrupta. Alii legunt incesse, alii execrare. Rem in medio relinquimus. J. Clericus.

regem regnumque Macedoniæ sua futura sciunt. Si quid extra Macedoniam tibi Romani reliquissent, mihi quoque id relictum crederem receptaculum. 'At in Macedonibus satis præsidii est.' Vidisti hesterno die impetum in me militum. Quid illis defuit, nisi ferrum? Quod illis defuit interdiu, convivæ fratris noctu sumserunt. Quid de magna parte principum loquar, qui in Romanis spem omnem dignitatis et fortunæ posuerunt, et in eo, qui omnia apud Romanos potest? Neque, Hercule, istum mihi tantum fratri majori, sed prope est, ut tibi quoque ipsi, regi et patri, præferant. Iste enim est, cujus beneficio pœnam tibi senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adolescentiæ suæ esse æquum censet. Pro isto Romani stant, pro isto omnes urbes tuo imperio liberatæ, pro isto Macedones, qui pace Romana gaudent. Mihi præter te, pater, quid usquam aut spei, aut præsidii est?

11. 'Quo spectare illas literas ad te nunc missas T. Quintii credis, quibus, et bene te consuluisse rebus tuis, ait, quod Demetrium Romam miseris, et hortatur, ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus 3 Macedonum remittas eum? T. Quintius nunc est auctor omnium rerum isti et magister. Eum sibi, te abdicato patre, in locum tuum substituit. Illic ante omnia clandestina concocta sunt consilia. Quæruntur adjutores consiliis, cum te plures et principes Macedonum cum isto mittere jubet. Qui hinc integri et sinceri Romam eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti illinc et infecti Romanis delenimentis redeunt. Demetrius iis unus omnia est. Eum jam regem, vivo patre, appellant. Hæc si indignor, audiendum est statim, non ab aliis solum, sed etiam a te, pater, cupiditatis regni crimen. Ego vero, si in medio ponitur, non

Doer.-2 Assumserunt Gron. Donjat. Crev.

3 Quoque add. Gron. Doujat. Crev. Legendum fortasse putat Drak. ex primoribus M. r. e.; vel e c. Mog. eum remittas Macedonum.-4 'Editio prima habet auctor omnium rerum istic et mug. Ms. Thuan. auctor omnium rerum iste et mag. Libens legerim auctor omnium rerum; iste est magister: eum, &c.'

[ocr errors]

agnosco. Quem enim suo loco moveo, ut ipse in ejus locum succedam? Unus ante me pater est, et, ut diu sit, Deos rogo. Superstes (et ita sim, si merebor, ut ipse, me esse, velit) hæreditatem regni, si pater tradet, accipiam. Cupit regnum, et quidem scelerate cupit, qui transcendere festinat ordinem ætatis, naturæ, moris Macedonum, juris gentium. Obstat frater major, ad quem jure, voluntate etiam patris, regnum pertinet. Tollatur: non primus regnum fraterna cæde petiero. Pater senex et filio solus orbatus de se magis timebit, quam ut filii necem ulciscatur. Romani lætabuntur, probabunt, defendent factum.' Hæ spes incertæ, pater, sed non inanes sunt, Ita enim se res habet: periculum vitæ propellere a me potes, puniendo eos, qui ad me interficiendum ferrum sumserunt: si facinori eorum successerit, mortem meam idem tu persequi non poteris.'

e

12. Postquam dicendi finem Perseus fecit, conjecti eorum, qui aderant, oculi in Demetrium sunt, velut confestim responsurus esset. Deinde diu fuit silentium, cum perfusum fletu appareret omnibus loqui non posse. Tandem vicit dolorem ipsa necessitas, cum dicere juberent, atque9

·

Jac. Gron.-5 Superstes ei ita sim, omissis parentheseos signis, edd. ante Gron.-6 Nisi vox solus, ut mihi videtur, ex margine in textum irrepsit, accesserim certe Dukero, legendum fortasse esse monenti, vel et filio orbatus, solus; vel, et solus, filio orbatus.' Doering.-7 Vid. Not. Delph. inf.

8 Silentium fuit. Cum...posse; tandem Gron. Doujat. silentium fuit, cum Crev.

NOTE

d Non primus regnum fraterna cæde petiero] Nota sunt exempla dominationis parricidio quæsita; Eteoclis, et Polynicis Thebis, Romuli ipsius Romæ, &c.

• Et filio solus orbatus] Quasi dicat, nec Demetrius patre, nec Macedones regni successore orbatos se putabunt.

f Quam ut filii necem ulciscatur] Adjuvandum vult hunc locum Gron. et mavult, de se magis timebit, quam filii necem ulciscetur. Quod quidem Lati.

num est, sed non ideo reprobandum de se magis timebit, quam ut filii necem ulciscatur. Hæc dicentem Demetrium Perseus inducit.

8 Cum dicere juberent] Gron. pater scribendum putat, tandem vicit dolorem ipsa necessitas, quæ dicere juberet ; melius, ni fallor, ex Thuan. Gron. filius, cum dicere juberetur. Neque enim plures, sed Philippus pater jussit ut Demetrius diceret: quemadmodum ex sequentibus patet.

ita orsus est: 'Omnia, quæ reorum antea fuerant auxilia, pater, præoccupavit accusator. Simulatis lacrymis in alterius perniciem veras meas lacrymas suspectas tibi fecit. Cum ipse, ex quo ab Roma redii, per occulta cum suis colloquia dies noctesque insidietur; ultro mihi non 10 insidiatoris modo, sed latronis manifesti et percussoris, speciem induit. Periculo suo te exterret, ut innoxio fratrí per eundem te maturet perniciem. Perfugium sibi nusquam gentium esse ait, ut ego ne apud te quidem quicquam spei reliquæ habeam. Circumventum, solum, inopem, invidia gratiæ externæ, quæ obest potius, quam prodest, onerat. Jam illud quam accusatorie, quod noctis hujus crimen miscuit cum cetera insectatione vitæ meæ, ut et hoc, quod jam, quale sit, scies, suspectum alio vitæ nostræ tenore faceret, et illam vanam criminationem spei, voluntatis, consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito argumento fulciret! Simul et illud quæsivit, ut repentina et minime præparata accusatio videretur, quippe ex noctis hujus metu et tumultu repentino exorta. Oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis patris inieram consilia, non expectatam fabulam noctis hujus esse, sed proditionis meæ ante me accusatum; si illa, separata ab hac,

"

[ocr errors]

-9 Vid. Not. Delph. inf. juberent. Atque Gron. Donjat. juberetur, atque Crev.10 Vid. Not. Delph. inf. Plerique insidietur ultro mihi, non, &c. distinguebant, prob. Bauero, cui verbum insidietur vix videtur carere hic posse dativo mihi, quem ad induit aut repetas, aut excidisse putes. At hæc ratio nobis potius ceteris durior videtur; saltein insidietur facilius dativo mihi carere potest, in primis ob verba præcc. ex quo ab Roma redii, quam speciem induit, quorum alia vis est, si tertio, alia, si primo junguntur casui. Nostra distinctio est optima, sententiaque plana, si eam, mutatis verbis, ita expresseris: cum ipse sit insidiator perpetuus, ultro, adeo, mihi non insidiatoris modo, sed latronis etiam speciem induit.' Rupert. Insidietur ultro mihi; non Gron. Donjat.— 11 'Verba meæ ante primus addidit Aldus e c. Mog. Supervacuum τd meæ

NOTE

h Insidietur; ultro mihi] Recte distinguit Gron. cum ipse, &c. insidietur ultro: mihi, non insidiatoris modo, sed latronis manifesti et percussoris speciem induit: id est, me accusat tanquam

latronem et percussorem.

Sed proditionis mea] Superva. cuum non abs re videtur Gronovio TO

meæ.

vana accusatio erat, invidiamque tuam adversus me magis, quam crimen meum indicatura, hodie quoque eam aut prætermitti, aut in aliud tempus differri; ut perspiceretur, utrum ego tibi, an tu mihi, novo quidem et singulari genere odii, insidias fecisses. Ego tamen, quantum in hac subita perturbatione potero, separabo ea, quæ tu confudisti, et noctis hujus insidias, aut tuas, aut meas, detegam. Occidendi sui consilium me inisse videri vult; ut scilicet, majore fratre sublato, cujus jure gentium, more Macedonum, tuo etiam, ut ait, judicio, regnum est futurum, ego minor in ejus, quem occidissem, succederem locum. Quid ergo illa sibi vult pars altera orationis, qua Romanos a me cultos ait, atque eorum fiducia in spem regni me venisse? Nam si et in Romanis tantum momenti esse credebam, ut, quem vellent, imponerent Macedoniæ regem, et meæ tantum apud eos gratiæ confidebam, quid opus parricidio fuit? An, ut cruentum fraterna cæde diadema gererem? ut illis ipsis, apud quos aut vera, aut certe simulata, probitate partam gratiam habeo, si quam forte habeo, execrabilis et invisus essem? nisi T. Quintium credis, cujus virtute 12 et consiliis me nunc arguis regi, cum et ipse tali pietate vivat cum fratre, mihi fraternæ cædis fuisse auctorem. Idem non Romanorum solum gratiam, sed Macedonum judicia, ac pæne omnium Deorum hominumque 13 k consensum col

esse, monuit Gron. Forte leg. impia. Sed displicet etiam compositio verborum ante me, quæ disjungenda erant, ut planior redderetur oratio; et præstiterit certe multo ante. Mox, si illa separata ab hac vana accusatio erat ex emend. Gelenii. separata ac vana c. Mog. criminosa ac vana reliqui Mss. et edd. antt. Omnia vero ita potius cohærere credit Drak. oportuit proditionis ante me accusatum, aut hodie eam quoque prætermitti et in aliud tempus differri, nisi illa separata ab hac vana a. erat.' Rupert. Deinde malit Gron, hodieque eam. -12 Crev. pro virtute tentabat auctoritate. 'Si vere corrupta est lectio virtute, in ea potius nutu, quam auctoritate latere existimaverim.' Doering.13 Vid. Not. Delph. inf. Mox legendum malit Gron. crediderit; dein, tanquam aliis omnibus rebus.

NOTE

* Sed Macedonum judicia, ac pæne omnium Deorum hominumque] Aliter legendum conjicit Tan. Faber; nempe, Sed Macedonum pæne omnium judicia, ac Deorum hominumque consen

sum: sed vox pæne referenda potius videtur ad id quod majus (Deorum hominumque) quam ad id quod mi

nus.

« IndietroContinua »